Articulus 13
Articulus 13
An Paulus et Apollo, et qui plantat et gui rigat, possunt dici unum ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, in medio cap. I, "Paulus et Apollo, gui et ambo homines erant, et idem sentiebant, etc."
1. Non enim videtur sufficere ad hoc quod dicantur unwm, quia homines sunt, et unum ‘subjiciunt: quia talis unitas simpliciter relinquit pluralitatem: ergo non dicuntur simpliciter unum.
Item, Si dicas, quod uniuntur in indivisibili spiritu : hoc nihil est: quia hoc facit esse unum Spiritum, ut dicit in Littera, et non absolute est unum. Hic autem dicitur simpliciter, quod qui plantat et qui rigat, unum sunt.
2. Praeterea, Videtur esse convenientia etiam in placentia mali: numquid a tali placentia possumus illos dicere unum? Constat, quod non : ergo nec hic Paulus et Apollo sunt unum.
3. Item, Quandoque dissentiunt boni inter se, et uterque bene et meritorie movetur: ergo videtur, quod non a consensu possint dici unum.
Solutio. Dicendum, quod Paulus et Apollo dicuntur wnuwm in natura, natura quodammodo sumpta, et non simpliciter. Est enim natura ex qua pullulat pullulans primum, et sic fides in primis fundatoribus Ecclesiae fuit in ratione nature : et est adhuc in praedicantibus fidem, ut natura talis: et in illa natura uniti erant Paulus et Apollo: et iste in~ tellectus accipitur ex Glossa ibidem : quia vult, quod fuerint unum natura in plantando et rigando : et bene concedo, quod illa solutio nulla est, que dicit illa esse unum quae uniuntur in indivisibili primo per consensum et amorem: non enim sunt unum nisi quid addatur, scilicet unum, sicut spiritus unus, vel cor unum, et anima una, et hujusmodi.
On this page