Articulus 14
Articulus 14
Utrum positis duobus innascibilibus, segqueretur duos esse Deos ? et, An Filius caput omnium est, et caput Christi Deus ? et, An universe creature referantur ad Deum ?
ARTICULUS XIV. Utrum positis duobus innascibilibus, segqueretur duos esse Deos ? et, An Filius caput omnium est, et caput Christi Deus ? et, An universe creature referantur ad Deum ?
1. Quod autem dicit, quod positis duobus innascibilibus, sequitur duos deos esse, videtur non sequi: quia relationes non distinguunt essentiam, sed personas tantum: cum autem dicuntur duo dii, hoc esset per divisionem essentie.
2. Item, Innascibilitas est negatio potius quam affirmatio, ut supra habitum est ‘: ergo ex multitudine illius non sequitur multitudo deorum.
PrarerEA queritur de hoc quod dicit in hac eadem nota, quod "caput omnium est Filius, et caput Christi Deus ?"
4. Autenim cum dicitur caput omnium Filius, intelligitur caput per nature conformitatem, aut per deitatem. Si primo modo: tunc Filius non est caput omnium.
2. Praeterea, Tunc caput acciperetur equivoce in verbo sequenti: quia per humanitatem Christus est caput omnium hominum, vel ad minus in humanitate: et hoc modo suum caput non est Deus Pater. Si autem intelligitur per deitatem, hoc modo Pater non videtur esse caput Filii: quia non est major ipso: caput autem dicit rationem altitudinis et gradus. Si dicas, quod non dicit gra- dum, sed principium. Conrra hoc est quod habetur in Littera in fine ejusdem notule, ubi dicit, quod ad unum Deum omnia hoc gradu et hac confessione referuntur.
Utrertus queritur adhuc de hoc quod dicit in eadem nota: "Sic enim ad unum initiabillem, omnium initium per Filium universa referimus."
Videtur enim, quod immediata relatio creature sit in duos, scilicet Filium, et Spiritum sanctum : quia illi ambo missi sunt ad reducendam rationalem creaturam, et sic immediata relatio duorum est in unum: ergo non salvatur ordo nature: quia in nullo ordine duo ex equo referuntur ad unum: quia contingeret, quod illa duo in se non haberent ordinem: et hoc esse non potest in aliquo in quo ponitur ordo nature.
Soxutio. Dicendum, quod Hilarius subtiliter et bene locutus est hic. Sicut enim supra diximus, in omni ordine nature est ponere principium illius ordinis, ex quo alii, et ipse non ex alio, et ex quo alius qui ex alio, et quiex alio ex quo nullus: quia aliter non staret ordo nature, et esset inordinatio: et ideo si duo innascibiles ponerentur, essent duo qui non ab alio ex quibus alii. Cum igitur ili non distinguerentur in proprieta— tibus, cum uterque esset principium non de principio, oporteret quod differrent per essentiam, et sic essent duo dii: et haec est intentio Hilarii.
Dicenpum ergo ad primum, quod notiones non dividunt: sed ordo nature exigeret hoc, ut jam patuit. Per hoc etiam patet solutio ad sequens,
Avip quod ulterius queritur, dicendum quod caput accipitur secundum deitatem utrobique, et non dicit gradum in Patre respectu Filii, sed principium tantum: sed ponit principium et gradum respectu nature: et hune gradum intelli- | git Hilarius.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum meo judicio, quod non est immediata relatio duorum in unum secundum ordinem nature, et ideo constat errare Grecos: unde Spiritus missus convertit in se et in Filium, et Filius in se et in Patrem: et ibi cessat relatio ad alium. Sed tamen una conversio est in tres, secundum quod primum sumitur in ordine essentiarum : et sic non loquitur Hilarius, sed communiter secundum quod fit conversio tam in essentiam primam, quam in relationem personarum ad invicem. Persona enim quae est ab alia, refert in eam per nature ordinem quod habet ab ea.
Alia notula Hilarii incipit infra, "Minus forte expresse videtur, etc. :" et illa deberet cadere in principio istius distinctionis in qua agitur de simili et aequali. Est autem intentio Hilarii loqui contra hereticos Sabellianos, qui etiam Patripassiani dicuntur, quia Patrem in Filio passum fuisse dicunt: et dicit, quod Sindeus primo dixerat, quod tres persone tres erant per substantiam, et per consonantiam unum: et ideo Ariani dixerunt tres substantias, et non esse unum ens nisi in consonantia voluntatis : et dicit, quod hoc non fuit intentionis Patrum ut adstruerent heresim, sed excluderent errorem Sabellii, qui numero notionum eludit, id est, falsificat nume-~ rum personarum, dicens eumdem in substantia et persona esse Patrem cum vellet, et cum vellet Filium, et cum vellet Spiritum sanctum. Unde intenderunt, quod acciperetur substantia ab actu substanti pro subsistentia et persona: et consonantia non diceret tantum conformitatem voluntatum, sed unitatem essentiae et connexionem, quae est Spiritus sanctus: et ideo consonantia que importat utrumque, convenientius dicebatur, quam unitas essentiae, quae tantum alterum importabat.
On this page