Divisio Textus
Divisio Textus
"Hic oritur questio ex praedictis deducta, etc." Habito in praecedenti tractatu de proprietatibus, agitur hic de comparatione personarum ad invicem secundum proprietates illas, et de comparatione proprietatum ad personas et essentiam. Et ideo dividitur in partes duas: in quarum prima ostenditur comparatio personarum ad invicem secundum illas proprietates. In secunda autem queritur, qualiter proprietates se habeant ad personas, et ad essentiam : et haec incipit in sequenti distinctione XXXIIH, ibi, A, "Post supradicta interius considerari, etc."
Distinctio autem ista dividitur in quatuor partes: quia enim in prehabitis dictum est, quod Spiritus est connexio Patris et Filii, ideo queeritur hic in prima parte, Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu sancto, vel per Spiritum.
Quia autem hoc conceditur, videtur a simili esse concedendum, quod Pater Sapit sapientia genita : et ideo in secunda parte queritur de hoc, ibi, C, "Pre~ terea diligenter investigari oportet etc." Quia vero hoc non conceditur, ideo in tertia queritur, Utrum una tantum sapientia sit in divinis vel plures? ibi, F, "Post haec queri solet a quibusdam, Utrum una tantum, etc." In quarta autem, revertitur ad questionem primam, ostendens eam insolubilem esse, ibi, H, "Praeterea diligenter notandum est, etc."
On this page