Text List

Articulus 1

Articulus 1

An iste sunt vere, Pater diligit Filium Spiritu sancto, et Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto ?

ARTICULUS I. An iste sunt vere, Pater diligit Filium Spiritu sancto, et Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto ?

Incidit autem questio de hac locutione : Pater diligit Filium Spiritu sancto, vel Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto: quae licet supra disputata sit, tamen propter diversitatem opinionum, hic tangenda est aliter quam supra.

Videtur autem esse vera: quia, 1.In quadam epistola ad beatum Bernardum ita dicit Hugo de sancio Victore: "Si Spiritus sanctus diceretur amor cordis tui, sicut Spiritus sanctus dicitur amor Patris et Filii, quis, queso, posset negare te Spiritu sancto, hoc est, amore tuo dilgere?" Ergo a simili (sicut etiam idem intendii) Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, qui est amor eorum.

2. Item, ibidem: "Si recte diligere diceris amore qui de te procedit, cur Pater et Filius non recte dicantur diligere amore qui ab eis procedit ?" Ergo Pater et Filius diligunt Spiritu sancto. Unde Magister Hugo subdit, ibidem: "Heccine soluta est lla questio, quam insolubilem putant, quam insolubilem dicunt et scribunt." Et videtur hoc dicere propter Auctorem istius libri in ultimo capitulo istius distinctionis .

3. Item, ibidem: "Si Spiritus sanctus est amor utriusque, cur non Pater dicitur Spiritu sancto, hoc est, suo amore diligere ? cur etiam Filius non dicitur recte Spiritu sancto, hoc est, sua dilectione amare?"

4. iem, ibidem: "Animus humanus amor non est, sed ab ipso amor procedit : et ideo seipso non diligit, sed amore quia seipso procedit. Pater vero amor est, et Spiritus sanctus ejus amor est : et ideo Pater diligit seipso, diligit et Spiritu sancto : diligit seipso amore, diligit suo amore."

5. Ad hoc sunt etiam auctoritates Augustini hic, et supra, distinctione X, induct, et auctoritates Hieronymi, que supra in Jitlera jacent .

6. Hoc etiam videtur per rationem : quia omni amore aliquis diligit, et aliquid diligitur : sed Spiritus sanctus verissime est amor: ergo ipso aliquis diligit, et aliquid diligitur: non est autem amor, nisi Patris et Filii: ergo Spiritu sancto diligunt Pater et Filius.

7. Item, Sicut Magister Hugo dicit, quare timetur ista concedi: Pater et Fi- lius diligunt se Spiritu sancto ? Si propter hoc quod sequitur, quod sint Spiritu sancto : hoc non sequitur : quia nec in inferioribus, nec in aliqua natura, diligens esse, vel dilectionem accipit ab ipso amore quo diligit : sed potius diligendo amor ab ipso procedit, et esse a diligente accipit : ergo videtur, quod propriissime concedi debeat.

Et si dicas, quod timetur propter simile: quia sequitur, quod esset sapiens sapientia genita : hoc nihil est: quia hoc constat, quod sapientia secundum modum intelligendi non procedit a sapiente, sed in sapientem a re de qua est sapientia: dilectio autem omnis a diligente procedit, sicut etiam supra est ostensum ?: ergo trepidatur timore, ubi non est timor , ut videtur.

8. Item, Spiritus sanctus est amor et dilectio non tantum proprie, ut dicit Augustinus, sed etiam appropriate. Accipia~ mus ergo secundum quod ipse est charitas vel amor proprie: quero, si haec charitas sit perfecta, vel non ? Constat, quod sic: ergo elicit actum perfectissi-~ mum diligendi : non nisi in eo cujus est charitas : ergo Spiritus sanctus in Patre et -Filio dilectionis actum elicit : sicut ergo tu diligis dilectione virtutem, ita videtur, quod Pater et Filius diligunt dilectione quae est Spiritus sanctus.

Si forte dicas, quod duplex est charitas in divinis, scilicet essentialis, et personalis. Essentialis facit diligere in Patre et Filio, personalis autem non. Contra: Non est imperfectior personalis, quam essentialis : cum igitur perfectio dilectionis sit in hoc quod elicit actum, potest personalis illum actum elicere, sicut essentialis, ut videtur.

9. Item, In imagine sicut notitia distinguitur a mente, ita amor ab utraque : et tamen possum dicere, mens notitia quam gignit, novit: et amore qui ab ea procedit, diligit: ergo videtur quod similiter debeat concedi in divinis.

10. Item, Pater in verbo suo personali dicit Filium, et dicit omnia, ut dicit Anselmus : ergo videtur, quod sicut verbo dicit omnia, ita possit concedi, Pater et Filius diligunt Spiritu sancto.

Si forte dicas, quod cum dicitur, Pa ter dicit verbo suo omnia, ly verbum connotat effectum in creatura, ratione cujus ipsum potest esse principium dicendi: sed cum dicitur, Pater diligit, nihil connotatur : et ideo non potest apponi Spiritu: sancto, quia notaretur auctoritas et ratio principii respectu suiipsius. Conrra: Secundum hoc enim haec erit vera, Pater et Filius diligunt nos Spiritu sancto : et cum illud diligere sit esse, sicut et illud quo se invicem diligunt, videtur sequi idem inconveniens ex illo et ex isto: ergo videtur, quod proprie et ab aeterno vera sit illa, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.

SED CONTRA: Sr propter hoc dicatur, quod vera est, sunt multe rationes in oppositum, quarum una est in Lzétera, scilicel quod

1. Diligere est esse: si ergo diligit Spiritu sancto, ipse est, vel ipsi sunt Spiritu sancto : et hoc est absurdum. :

2. Item, Diligere est velle bonum, et unum est velle trium, et unum bonum trium: ergo una dilectio trium: illa autem non est a Spiritu sancto : ergo non potest dici, quod diligant se Spiritu sancto.

3. Item, Bonitas attribuitur Spiritui sancto: ergo cum Pater et Filius non sint boni bonitate Spiritus sancti, videtur quod a simili non diligant etiam dilectione quae est Spiritus sanctus.

4. Item, In nulla alia notione denominatur una persona a proprietate alterius: cum autem dicitur, Pater et Filius duigunt, etc., ly diligunt determinat Patrem et Filium, cum sit notio Spiritus sancti: ergo videtur, quod falso : necesse est ergo, quod stet essentialiter ly diligunt.

Solutio. Dicendum, quod hic sunt multe opiniones, sicut colligitur ex scriptis Doctorum. Sunt quidam qui dicunt omnes hujusmodi locutiones esse falsas, et in suo simili retractatas. Unde sicut Pater non est sapiens sapientia quam genuit, ita non diligit dilectione quae ab ipso procedit. Secundi dicunt, quod est vera, sed non propria, et reducunt ad proprielatem : Pater et Filius diligunt, etc., id est, dilectione quae est essentialiter dicta, sed appropriabilis est Spiritui sancto. Unde ablativus, Spirifu sancto, secundum ipsos stat ibi ut proprium, ratione cujus fit appropriatio sicut impropria est ista, Pater cognoscit Filio, quia cognoscit cognitione quae appropriabilis est Filio.

Contra has duas opiniones objicitur sic, quod non tantum Augustinus, sed et alii Auctores non tantum ponunt hoc quod Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, sed etiam multi Philosophi probant : et Augustinus rationem inducit que hic habetur in Littera, et supra .

Praeterea, Si secundum appropriationem conveniret tantum Spiritui sancto dilectio qua se diligunt Pater et Filius, tunc non deberet removeri a Patre et Filio : dicit autem hic, "quod non aliquis duorum est dilectio qua uterque conjungitur :" et similiter, quod "suo proprio dono servant unitatem, sicut in vinculo pacis:" ergo quia iste opiniones directe Sanctorum verbis contrariantur, ideo plures et doctiores istas opiniones non tenent.

Sunt autem tertii qui sequuntur Simonem Tornacensem, qui dicunt quod est vera et propria : sed cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, ablativus construitur in designatione signi, ut sit sensus, Pater et Filius diliguntse : et hujus signum est, quod unus Spiritus ab eis communiter procedit. Contra hos autem iterum objicitur : Cum dicitur, isti duo amici diligunt se amore qui ab eis procedit, construitur ablativus amore formaliter, et in habitudine cause formalis : ergo a simili et hic cum dicitur, Pater et Filius diliguntse Spiritusancto, vel amore qui est Spiritus sanctus, construitur in habitudine quasi cause formalis.

Ad hoc autem illi dicunt, quod non est simile in inferioribus et in divinis : quia in amore -creato secundum intellectum duo sunt, scilicet quod amor est, et quod est forma voluntatis non per se existens. Quantum ad primum procedit amor in amatum, et quoad hoc tenet similitudo. Quoad secundum habet habitudinem forme ad amantem, et quoad hoc non habet similitudinem, quia Spiritus sanctus non informat Patrem et Filium : sed est persona in se et secundum se una et distincta. Sic autem solvunt objectionem supra factam, scilicet quod omni amore aliquis diligit et aliquid diligitur : et si Spiritus sanctus est amor, quod Pater et Filius diligunt Spiritu sancto. Dicunt enim, quod intelligitur de amore qui est forma amantis, ef amor procedens, sed non de amore distincto ‘personaliter ab amante : unde dicunt, quod Spiritu sancto Pater nihil diligit formaliter. Sic etiam solvunt ad aliud, scilicet quod charitas si sit perfecta, elicit actum diligendi in eo cujus dicitur esse charitas vel dilectio. Dicunt enim, quod hoc est verum de charitate que est perfecta ut forma, non de illa que est perfecta ut persona, hac enim non diligit Pater et Filius, nisi ut signo dilectionis, et non formaliter et sic ergo patet qualiter salvatur opinio Tornacensis.

Sed quarta opinio est Antisiodorensis, et concedit omnes illas objectiones, dicens quod ablativus construitur in habitudine cause quasi formalis. Et contra illius opinionem sic objicitur :

1. Omne quod est quasi forma, est quiescens in eo cujus est forma vel quasi forma, et non habet esse distinctum per seipsum : ergo si Spiritus sanctus ad Patrem et Filium diligentem se habet quasi forma, ipse est quiescens vel quasi quiescens in Patre et Filio, et non habet esse distinctum per semetipsum : hoc autem falsum et hereticum est, quia Spiritus sanctus est persona distincta ens per seipsam.

2. Item, Si est quasi forma, tune est quasi perfectio diligentis Patris et diligentis Filii : ergo diligendi actum Pater et Filius habent a Spiritu sancto: sicut actus consequens formam, habetur a forma cujus est ille actus : et hoc iterum impossibile est, cum nihil habeant a Spiritu sancto Pater et Filius.

3. Item, Forma secundum rationem est ante actum illum cujus ipsa est principium : ergo amor est ante diligere amore : sed hoc falsum est, quia diligendo procedit amor qui est Spiritus sanctus, sicut generando procedit Filius : ergo videtur impossibile, quod construatur in habitudine quasi cause formalis.

Ad hoc autem, salvando illam opinionem, potest dici, quod est forma interior, et forma exterior. Interior sicut illa que confert esse si est substantialis, vel que confert bene esse vel aliquo modo esse si est accidentalis. Exterior autem duplex est, scilicet continens et terminans rem, ut locus : et ad quam fit res ut paradigma sive exemplar. Et nullo illorum modorum dicitur ille ablativus construi in habitudine quasi cause formalis, sed est quasi forma quae habet actum forme, et cadit ab actu cause : cum enim dico, causa formalis, duo dico, scilicet causalitatem, et hac habet influentiam super illud quod est causatum : et dico insuper formam, et haec habet multos actus, scilicet dare esse, dare rationem, terminare, unire : et hoc ultimo actu Spiritus sanctus est quasi forma Patris et Filii, scilicet quia unit Patrem et Filium, non effective (hoc enim impossibile est), sed sicut id 1n quo uniuntur, et hoc importatur-per ablativum.

Et per hoc patet solutio ad omnia illa objecta : quia illa accipiuntur ex par- te forme secundum quod actus habet alios, et secundum quod causa est, et non ab actu illo tantum qui est unire in aliquo.

Sed sunt alii qui haec omnia concedunt, et inducunt quintam opinionem, scilicet quod in veritate cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, construitur ablativus in ratione effectus, et non forme, vel signi: et haec videtur esse opinio Magistri Hugonis de sancto Victore in epistola de processione Spiritus sancti ad beatum Bernardum, ubi sic dicit: "Quod Pater diligere dicitur Spiritu sancto, non sic intelligitur,quod Spiritus sanctus auctor et origo existat dilectionis que Pater est, et pro arbitrio amat quod amat : sed quod Pater eam dilectionem qua Filius diligitur, et Spiritus sanctus est, spiret et illius auctor et origo existat. Dicitur ergo Pater Spiritu sancto diligere : non quod per eum dilectionem habeat, sed quod exhibeat : non quod ab eo amorem accipiat, sed quod ipse impendat." Et inducit Magister Hugo hoc quod hic dicunt Hilarius et Augustinus, quod Pater operatur per Filium non quod a Filio aliquid accipiat, sed quod auctor et origo sit potenti operantis in Filic.

Sed contra esse videtur, quod cum dicitur, Pater operatur per Filium, vel Filio, notatur effectus in creatura in quam transit opus : cum autem dicitur, Pater diligit Filium Spiritu sancto, vel e converso, non notatur aliquis effectus quo transeat dilectio, sed potius transire significatur in Filium, vel e converso in Patrem, cum dicitur Filius diligere Patrem Spiritu sancto. Sed ad hoc dicunt illi, qui tenent hance opinionem, quod licet in hac locutione, Pater diligit Filium Spiritu sancto, ly Aidiwm sit materia dilectionis in locutione, non tamen sic est in re, sed potiusly Filizm sicut et ly Pater dicit substantiam vel personam a qua egreditur actus : et ideo in re ly Spiritu sancto est terminus illius actus : eo quod duplex sit communicabilitas superioris nature, ut supra dictum est, scilicet per generationem, et spirationem que importatur per dilectionem : et ideo sicut cum dicitur, Pater dicit verbo, notatur per verbo non ratio dicli ex parte dicendi, sed potius quasi effectus actus: Ita cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, notatur materia verbi quasi effectus per ly Spiritu sancto.

Sed quia iste loquendi modus extraneissimus est, ideo puto, quod sicut supra dictum est', quod ablativus construitur in habitudine existentis de principio quod habet actum quasi forme in uniendo, et haec opinio tune sexta est, et complectitur duas, scilicet quartam et quintam. Et est simile cum dicitur, Pater dicit omnia verbo: ly verbo enim dicit existens a principio per actum dicendi, id est, quasi elffectum dictionis : et insuper dicit rationem eorum quae dicuntur in verbo, quae tamen non dicuntur in verbo, nisi dictione verbi. Ita hic dicendum est, quod Pater et Filius diligunt se, ita quod ly se teneatur retransitive : tune enim considerando verbum in quantum notionale est, principiatum est id quod supponitur- in re ablativi, et est quasi effectus Patris et Filii diligentium. Quia autem considerandus est etiam modus processionis, quia procedit ut vere amor connectens, ideo tunc accusativus se efficitur materia verbi in quam transit. Et hoc supra est explanatum?, et alia omnia, scilicet quid dicat verbum, utrum essentiam, vel notionem : et si notionem, quam notionem : et si dicat spirationem, quare loco ejus non potest poni hoc verbum spirat, ut diceretur, Pater et Filius spirant Spiritum sanctum Spiritu. sancto: et cetera plurima quae supra tacta sunt,

Secunpum hance igitur opinionem que magis concordat Sanctis, dicendum ad primum, quod bene concedimus omnes illas rationes quae probant eam quae sine dubio a Sanctis ponitur, et probatur, et exponitur, ut patet ex verbis Magistri Hugonis. Sed tamen cavendum est ne nimis eliciatur ex rationibus illis. Cum enim objicitur, quod omni eo quod vere amor est, aliquis aliquid diligit, Dicendum, quod illo sicut forma quiescente in subjecto, non oportet, sedsicut effectu habente actum quasi forme, bene convenit in divinis.

Ad aliud dicendum, quod non est concedendum, quod amor qui est Spiritus, eliciat actum dilectionis in Patre : illa enim propositio non tenet, nisi in his quorum natura ad actum in seipsa est perfecta, quia illa indigent habitu perficiente actum: sed non est ita in divinis : et ideo amor personalis producitur actu dilectionis notionalis Patris et Filii, et secundum rationem intelligendi non elicit actum illum, sed emanat actu illo.

Ad aliud dicendum, quod amor essentialis etiam non proprie elicit in Deo, sed est idem cum Deo. Quod autem amor personalis non etiam eliciat, non est ex imperfectione, sed potius ex perfectione, quia est persona distincta, et non forma perficiens potentiam operativam quae est voluntas.

Ad aliud dicendum, quod non per omnia est simile de imagine : quia notitia et amor sunt accidentia: et ideo mens amat amore qui est forma et accidens. In divinis autem non sic est : sed quelibet persona est distincta, nullo indigens, hcet unum omnes sint persone in essentia.

Ad aliud dicendum, quod Pater dicit verbo, ut supra dictum est: quia consignificatum est creatura respectu cujus verbum est ratio dictionis ex parte rei dictae, licet non habeat rationem principii ex parte dicentis. Non tamen omnino simile est in dilectione, sicut etiam tactum est objiciendo in contrarium.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod licet diligere sit esse, tamen alio modo significatur, scilicet ut actus notionalis: nec ablativus habet se ad verbum ex habitudine eadem qua se habet ad nominativum precedentem et accusativum sequentem: quia ad verbum se habet ut effectus, vel quasi effectus: ad extrema autem verbi quae significantur per respectum ad obliquum, se habet in habitudine nexus, ut prius dictum est : et ideo non sequitur, quod sint a Spiritu sancto: sed sequeretur, si ablativus construeretur in habitudine cause efficientis cum verbo.

Ad aliud dicendum, quod una est voluntas : sed diligere notionale addit supra voluntatem actum notionalem persone: unde hoc diligere non est idem quod velle alicui bonum.

Ad aliud dicendum, quod bonitas attribuitur Spiritui sancto: sed non est actus notionalis quo Spiritus sanctus significatur ut procedens et nectens: et hoc totum patet supra’.

Ad aliud dicendum, quod hoc verbum, diligit, non dicit denominationem a proprietate Spiritus sancti: sed potius, cum quinque modis significari possit dilectio, ut habitum est supra, dicit hic actum notionalem qui est respectu Spiritus sancti, et non denominat Patrem et Filium notio Spiritus sancti, sed potius dicit communem spirationem, sub alia tamen ratione dicenda.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1