Text List

Articulus 2

Articulus 2

Que istarum sunt magis proprie, Pater et Kilius diligunt Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum, vel amore quit est Spiritus sanctus, vel amore qut procedit ab ipso ?

ARTICULUS II. Que istarum sunt magis proprie, Pater et Kilius diligunt Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum, vel amore quit est Spiritus sanctus, vel amore qut procedit ab ipso ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, "Si Pater vel Filius dicatur diligere per Spirttum sanctum, etc."

Hic enim videtur concedere, quod Pater et Filius diligunt Spiritu sancto, et per Spiritum sanctum, et amore qui est Spiritus sanctus, et amore qui procedit ab ipsis. Et queritur, quae istarum sint magis et minus proprie ?

Jrem, Cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, et non potest dici, referuntur Spiritu sancto, vel spirant Spiritu sancto: queritur, Cum quibus verbis recipiatur ablativus solus, vel prepositio cum casuali ? Dicimus enim, quod Pater et Filius uniuntur et connectuntur Spiritu sancto, et hujusmodi.

Item, Cum concedatur a Sanctis, quod Pater et Filius connectuntur et uniuntur Spiritu sancto, et hujusmodi : queritur, Utrum concedendum sit, quod Spiritus Sanctus connectit et unit Patrem et Filium ? Hoc enim videtur concedi debere ex conversione passivarum in activas.

Ad Hoc sine prejudicio dici potest, quod ille ablativus quando per se ponitur, minus habet de improprietate, quam quando ponitur cum prepositione : quia prepositio aliquem modum causalitatis importat, cum supra satis probatum sit, quod ablativus cadit in ratione causalitatis : tamen nullo modo conceditur,quod Pater et Filius diligunt se a Spiritu sancto: quia prepositio @ causam notat ut principium quasi efficiens: sed hc recipitur et ponitur in Zzftera, Pater et Filius diligunt se per Spiritum, licet minus propria sit quam hec, Pater et Filius diligunt se Spiritu. sancto: quia ly per quando adjungitur casuali, quod est distincti vel diversi suppositi a recto, qui ponitur in eadem locutione, ut dicit Prepositivus, notat rationem principii in re casualis, ut, Pater operatur per Filium, et similiter hec, Diligunt per Spiritum sanctum. Sed haec propriissima est, Pater et Filius diligunt se in Spiritu’ sancto: quia illa preeposilio iz notat unionem nexus, et convenientiam vinculi. haec autem magis propria, Diligunt se amore qui est Spiritus sanctus : quia amor dicit magis rem nectentis, quam Spiritus sanctus : et ideo hec, Diligunt se amore procedente, est minus propria, quia ly procedente trahit amorem, ut dicat ut ab ipsis esse, et non ut uniens esse.

Ad aliud dicendum, quod ly diligunt dicit quidem eamdem notionem quam spirant, sed dicit in alio modo significandi. Referuntur autem, dicit relationem ad alterum:et ideo non recipit determinationem ablativi, sicut ly diligunt : et hujus plena satis ratio habetur notata supra’.

Ad aliud dicendum, quod omnia verba notantia unionem in principali significandi modo, ut diligunt, connectuntur, uniuntur, delectantur, et hujusmodi, recipiunt determinationem ablativi, qui importatillam unionem: sed non alia, ut referuntur, et distinguuntur, et hujus ratio patet ex ante dictis ’.

Ad aliud dicendum meo judicio quod active non sunt concedende : quia tunc portaretur causalitas in subjecto verbi activi: sed passive conceduntur, et actio ilius passionis non ponitur in re ablativi simpliciter, sed quodam modo, scilicet per actum uniendi, ut dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2