Articulus 3
Articulus 3
Utrum Pater sit sapiens sapientia genita? et, Utrum Pater novit sein Filio vel in verbo ?
ARTICULUS Il. Utrum Pater sit sapiens sapientia genita? et, Utrum Pater novit sein Filio vel in verbo ?
Deinde queritur de hoc quod dicit in secunda parte, ibi, C, "Praeterea diligenter investigari oportet, etc."
1. Supra enim habita est probatio coeternitatis Patris et Filii per hoc verbum Apostoli, I ad Corinth. 1, 24 Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Numgquam, inquit Augustinus fuit Deus Pater sine virtute, et sine sapientia : cowternus est ergo Patri Filius. Ex hoc accipitur, quod Filius est sapientia Patris: omnis autem sapiens sapit sapientia sua: ergo Pater est sapiens sapientia genita, cum Filius sit genitus.
2. Item, Supra in verbis Augustini, ubi probat Trinitatem personarum, dicit, "Vidit ‘quia absque sapientia non sit, quasires fatua :" et ideo intellexit eum habere saptentiam, quae ex ipso genita est. Ergo sapiens est Pater sapientia genita.
3. Item, Ante hanc lectionem immediate, in verbis Augustini ubi dicit: "Hoc est unum tamquam verbum perfectum, cui non desit aliquid : et ars quedam omnipotentis et sapientis Dei, plena omnium rationum viventium et incommutabilium: et omnes UNUM in ea, sicut ipsa unum de uno, cum quounum: ibi novit omnia Deus quae fecit per ipsam." Ergo Pater novit in Filio omnia quae fecit: ergo novit per Fillum, et sapiens est sapientia genita, ut videtur.
4. Item, Augustinus in libro XV de Trinitate: "Novit itaque Deus Pater omnia in seipso, novit et in verbo suo : sed in seipso tamquam seipsum, in verbo autem suo tamquam quod est de his omnibus quae sunt in seipso." Idem, ibidem : "Sciunt invicem Pater et Filius: sed ille gignendo. iste nascendo. Et omnia que in eorum essentia, et in eorum scientia, et in eorum sapientia, unusquisque eorum simul videt." Ergo videtur, quod Pater scit sapientia genita : et sic habetur propositum.
Solutio. Dicendum, quod Pater non est sapiens sapientia genita, nec in sapientia genita. Cum enim dicitur, Pater est sapiens sapientia genita, per ablativos illos importatur habitudo forme ad Patrem sapientem, et sic importatur esse: quia idem est esse sapientia, et esse essentia in divinis: et ideo illa falsa est. Similiter cum dicitur, Pater est sapiens In sapientia genita, ita quod determinatio in sapientia genita referatur ad participium sapiens, et non ad ly Pater, tunc notatur quod rationem sux sapien- tiae habeat in Filio: et hoc iterum non est verum: unde etiam illa falsa est. Cum autem dicitur, Pater scit omnia in Filio : et cum dicitur, Pater novit omnia in Filio, ita quod sub distributione non cadat Pater, sed Spiritus sanctus, et Filius, et creata, respectu quorum Filius est principium : videtur mihi, quod con~ cedi potest : quia dupliciter aliquid noscitur in aliquo, scilicet sicut in habitu cognoscibilium, qui, inquam, habitus informat sapientem: et sic non conceditur. Alio modo habendo notitiam alicujus principii secundum omnem modum quo potest influere super ea quorum ipsum est principium, dicimus nos - omnia noscere in principio illo ad que vel quorum ipsum est principium: et tamen non sequitur, quod aliquid accipiamus a principio illo. Prosario. Supponatur vera esse sententia Philosophorum, qui ponunt motores orbium, et sit primus motor influens super motorem celi solis: motor autem solis influat super generata et corrupta omnia, et sulficienter: tunc erit verum, quod primus motor novit omnia, quae sicut in principio sunt in motore solis in seipso, et omnia creata novit etiam in motore solis: et tamen nihil accipit ab eo, sed potius sic noscendo confert : omnis enim intelligentia, ut dicit Philosophus, novit id quod est intra eam, per hoc quod est causa ejus, non per hoc quod aliquid accipiat ab eo. Sic ergo dicimus Patrem omnia nosse in Filio, quorum Filius est sufficiens principium, per hoc quod genuit eum in ratione talis principii. Et hic est intellectus trium auctoritatum ultimo inductarum. Et hoc voluerunt dicere quidam antiqui Doctores istius ville dicentes, quod hoc verbum Augustini, Pater novit omnia in verbo, de quibus est verbum: duplex est, ex eo quod haec determinatio 7 verbo, determinat verbum novit, vel scit, ex parte scientis, et sic est falsa: vel ex parte eorum de quibus est notitia, vel scientia, que sunt materia actus verbi in quam transit, et sic est vera, quia scitorum Filius sufficiens principium est, non tamen scientiae principium.
Si autem queras, Utrum concedendum est, quod Pater novit se in Filio, vel in verbo ? Videtur enim, quod sic: quia in eo quod est manifestativum alicujus, nosciturid quod manifestatur in illo: sed verbum est manifestativum dicentis : ergo noscitur Pater dicens in verbo dicto : ergo videtur,’ quod Pater noverit in Filio.
Ad hoc dicendum quod puto non esse concedendum. Licet enim Augustinus dicat, quod Pater generando Filium, se alterum dixit: tamen glossatur communiter, quod se alterum stat ibi pro simillimo sibi : Filius enim non potest esse ratio ut cognoscat Pater, licet sit ratio ut cognoscatur ab aliquo, sicut ipse dicit: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus !. Et per hoc solvitur objectum : quia verbum non manifestat sic ut det notitiam Patri, sed potius accipiendo ab ipso, manifestavit aliis. Est ergo considerandum in omnibus hujusmodi, quod respectu. eorum quorum Filius sit principium, et sufficiens ratio cognoscendi, concedantur tales locutiones, Pater novit omnia in Filio, de quibus est verbum, et hujusmodi.
Et nota, quod quidam has _ locationes simpliciter negant : et dicunt retractatas in simili sibi, quando Augustinus retracta~ vit hanc, Pater est sapiens sapientia genita. Sed presumptio videtur sic imponere silentium verbis Sanctorum.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod Augustinus loquitur ibi de sapientia quae appropriate convenit Filio : hac autem est ingenita, vel non genita, et essentialis : ista enim licet in eo quod est sapientia, non concludat Filium esse, tamen in eo quod est appro- priata, concludit, quod non existente proprio, non erit aliquid appropriatum : ergo a destructione consequentis, posito appropriato ponetur proprium.
On this page