Articulus 4
Articulus 4
An Pater sit sapiens sapientia genita ? et, Utrum potest concedi, quod Pater sapit Filio, vel sapit per Filium: sicut conceditur, Pater novitin Filio ?
ARTICULUS IV. An Pater sit sapiens sapientia genita ? et, Utrum potest concedi, quod Pater sapit Filio, vel sapit per Filium: sicut conceditur, Pater novitin Filio ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, in fine: "Ea his patet, quod Pater non est sapiens sapientia genita, etc."
Hoc enim videtur falsum :-quia notatur constructio cause formalis in ablativo : et Pater nullam habet causam.
Solutio. haec objectio vilis est: quia per hujusmodi constructionem non notatur modus causalitatis, nisi in modo intelligendi per nomen, et non in re.
Sed nota, quod haec utilis est questio, Quare secundum Augustinum, in omni constructione quasi formali refertur esse? Quia illa constructio dicit relationem forme ad subjectum tantum : et cum forma det esse aliquo modo simpliciter, vel secundum quid, in divinis semper accipitur esse simpliciter, quia omnis talis modus praedicandi convertitur in substantiam : sed in constructione que est cause efficientis non sic est, quia illa quandoque habet praedicationem relativam.
On this page