Articulus 5
Articulus 5
An Filius sit sapiens sapientia ingenita ?
1, Est enim sapiens sapientia essentiali: et sapientia essentialis est sapientia ingenita : ergo est sapiens sapientia ingenita.
SED CONTRA ! Hilarius dicit : "Nihil nisi natum habet Filius : et geniti honoris admiratio in honore generantis est :" ergo non habet sapientiam ingenitam.
Solutio. Dicendum, quod licet ingenitum multis modis dicatur : et uno modo conveniat essentiae, et essentialibus : tamen in usu Sanctorum accipitur pro proprietate Patris : et ideo supra habuimus, quod non convenit Spiritui sancto, nec etiam essentia : et ideo non est concedendum, quod Filius sit sapiens sapientia ingenita. Sicut enim supra habi-s tum est, sapientia licet nomen essentiale ’ sit, tamen potest supponere personam ex adjuncto sibi notionaliter : et ideo sapientia ingenita est Pater, et sapientia genita est Filius.
On this page