Articulus 6
Articulus 6
An Filius sit sapiens seipso, vel per seipsum ?
Deinde queritur de hoc quod dicit ibi : "Quert solet, Utrum Filius sit sapiens seipso, vel per seipsum ? etc."
Videtur, quod nulla istarum debeat concedi: quia omnia quae habet Filius, habet a Patre, et per Patrem : ergo non per seipsum.
Soxrutio. Dicendum, quod rationabilis est distinctio quae datur in Littera. Id enim quod est per se, opponitur duobus modis, ut colligitur ex duabus considerationibus tertii libri Topicorum : dicit enim Philosophus, quod id quod est per se, magis est diligendum, quam id quod est per alterum. Et ex hoc accipitur, quod per se, et per alterum opponuntur. Dicit etiam idem, quod id quod est perse, magis est diligendum quam id quod est per accidens. Et ex hoc accipitur, quod per se opponitur ei quod est per accidens : et secundum hoc procedit ista distinctio, quod Filius per se sapiens est, secundum quod ly per se opponitur ci quod est per accidens : non autem per se sapiens, secundum quod ly per se opponitur ei quod est per alium ut principium sui. Sed nullo modo debet concedi, Filius a se est sapiens, vel a se operatur : quia a@ se non opponitur ei quod est per accidens, sed tantum ei quod est ab alio.
On this page