Articulus 7
Articulus 7
Utrum possumus concedere, quod Filius operatur per Patrem, et una persona per aliam, et omne agens citra Deum est infirmum ?
ARTICULUS VII. Utrum possumus concedere, quod Filius operatur per Patrem, et una persona per aliam, et omne agens citra Deum est infirmum ?
2. Praeterea, Cum dicitur : Pater agit vel operatur per Filium, consuevit dici quod ly per notat in Filio existere a principio illo quod per ipsum operatur : et hoc quidam vocant subauctoritatem. Et queritur ratio hujus.
3. Item, Si sufficiens ratio est, quod Pater operetur per Filium, quia Filius est ab eo : tunc etiam eadem ratione possumus dicere, quod Pater et Filius operantur per Spiritum sanctum, quia Spiritus sanctus est ab utroque : et hoc non invenitur.
4. Item, Sicut prepositio in inferioribus quandoque notat subauctoritatem in casuali sibi adjuncto, ut cum dicitur, rex operatur per balivum : itae converso quandoque notat auctoritatem, ut cum dicitur, balivus hoc operatur per regem, quia per se facere non potest : ergo videtur, quod in aliquo sensu etiam in divinis possumus concedere, quod Filius operatur per Patrem : et hoc non invenitur.
Soxvtio. Dicendum, quod Pater operatur per Filium, sicut dicit Magister Hugo de sancto Victore, sic dicens in epistola quadam ad Bernardum : "Procul dubio quod Filius agit, Pater agit, a quo accipit ut agat et agere possit. Quod autem per Filium operari dicitur, non sic intelligitur, quasi Filius sit auctor et origo potentiae quae Pater est, et quae vult operatur : sed quod Pater sit origo potentiae, quae Filius est, et quae pro beneplacito operatur. Sic ergo Pater operatur per Filium, quia ad ipsum ut ad principium refertur potentia et opus quo Filius operatur,"
Dicenpum ergo ad primum, quod bene conceditur, quod omne aliud agens a Deo, est agens infirmum, vel quia indiget instrumento et motu, ut motores ccelorum quos ponunt Philosophi, qui in- fluere non possunt nisi per corpus, et per motum illius : vel quia etiam sunt in se deficientia, ut elementa, et elementata quae generantur et corrumpuntur agendo in se invicem. Deus autem virtute sua stabilis manens agit omnia : et ideo ipse solus agens perfectum est.
Ad aliud dicendum, quod ly per notat causam motam ab alia causa, et preecipue in genere cause efficientis, vel formeae, et non materiae vel finis, ut percussio per baculum, et hujusmodi. Sol etiam facit per calorem, et universale per formam magis particularem : et ideo quia Filius per appropriationem est virtus et sapientia exemplaris factorum, magis convenit ei habitudo ejus prepositionis in opere trium, quam alteri.
Ad aliud dicendum, quod de Spiritu sancto non dicitur : quia licet potentiam operantem habeat a Patre et Filio, non tamen appropriatur ei, sed magis finis et bonum quod est contentivum operis in esse, et bono: et ideo magis operantur Pater et Filius in Spiritu sancto continendo opus suum, quam per Spiritum sanctum,
Ad aliud dicendum, quod numguam prepositio per notat auctoritatem in suo casuali, si est diversum a re nominativi precedentis, nisi improprie. Unde cum dicitur, balivus facit per regem, resolvitur, idest, per regis potestatem que est ineo. Unde non notatur ibi relatio regis ad opus per hoc quod habeat a balivo, vel per seipsum, sed potius conjunctio potestatis sua cum balivo operante : et cum tales sint impropriae, non extenduntur in praedicationes divinas, et ideo non recipitur hec, Filius operatur per Patrem.
On this page