Articulus 8
Articulus 8
Utrum una tantum sit sapientia Patris ?
Videtur enim, quod non : quia . 1. Eadem ratione qua Filius est sapiens sapientia genita,eadem etiam Spiritus sanctus est sapiens sapientia procedente, ct sic est sapientia ingenita, et sapientia genita, et sapientia procedens, et sapientia essentialis.
2. Praeterea, Dicitur sapientia de sapientia : ergo videtur, quod distinctio cadat inter sapientiam et sapientiam : et sic plures sunt sapientie.
Solutio. Dicendum, quod sicut dicit Magister in Littera, objectiones iste patent omnibus, et non valent in divinis : quia hujusmodi nomina, sapientia, Deus, et alia queedam significant quidem essentiam divinam, sed gratia adjuncti supponunt pro persona: et ideo distinctio cadit ibi gratia suppositi, et non gratia significati : et ideo sicut non sequitur, Deus de Deo: ergo diversi vel duo sunt dii : ita non sequitur, sapientia de sapientia : ergo duae vel diverse sunt sapientiae : sed sequitur: ergo in divinis sunt duo vel plures qui sunt una sapientia, et unus Deus : et per hoc patet solutio ad secundum.
On this page