Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS. "Post supradicta interius considerari atque subtiliter, etc."

Hic comparat Magister notiones et personas ad essentiam in qua sunt. Et dividitur in duas partes : in quarum prima ostendit Magister notiones per identitatem esse in personis et essentia. In secunda autem ostendit personas per identitatem essentiae comparari ad essentiam, et hoc in sequenti distinctione XXXIV, ibi, A, "Predictis est adjiciendum, etc."

haec distinctio dividitur in duas partes : in quarum prima Magister ostendit notiones esse personas in quibus sunt, et notiones etiam esse essentiam divinam. In secunda inducit hereticorum quorumdam rationem in oppositum, et solvit, ibi, D, "Hoc autem aliqui negant, etc."

In prima parte facit tria : quorum primum est, quod probat proprietates in personis esse, et esse personas. Secundo, ostendit hoc idem ex natura simplicitatis divine, ibi, B, "Cumque de simplicitate, etc." Tertio, concludit ex illis, quod etiam proprietates sunt essentia divina, ibi, C, "Quod enim proprietas etiam divina natura sit, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus