Articulus 1
Articulus 1
An liceat proprietates absiracto nomine significari, ut paternitas ?
Incidit autem hic primo questio, Utrum liceat proprietates abstracto nomine significari, ut paternitas, et hujusmodi ?
Videtur autem quod sic : quia 1. Quod significatur in genere abstracto modo, etiam in specie sic potest significari: dicitur autem in prefatione Trinitatis :. "Et in personis proprietas," cum proprietas sit nomen rem suam dicens in abstracto : ergo hoc licet in speciali- bus notionibus fieri, ut dicatur paternitas, filiatio, et hujusmodi.
2. Item, In divinis proprietates sunt per modum accidentium in inferioribus : talia autem abstracte significantur : ergo et in divinis abstracte significari possunt.
3. Praeterea, Quedam conveniunt eis secundum quod per se intelliguntur, ut distinguere, et relativa facere, et hujusmodi: ergo in hoc modo sine hypostasibus in quibus sunt, significari possunt : cum ergo sine hypostasibus significate, non possint significari nisi abstractive, videtur quod liceat nobis abstracto modo loqui de proprietatibus.
SED CONTRA: 1. In inferioribus id quod non predicatur denominative, sed secundum substantiam, non habet abstractum, ut homo, et animal, et rationale, et hujusmodi: sed id quod praedicatur denominative tantum, ut album, albedo, et hujusmodi: sed in divinis nihil preedicatur secundum denominationem et accidens :
2. Item, Abstracto modo significatum dicitur modo simpliciori, quam quod sumitur concrete: nihil autem in divinis est simplicius unum, quam aliud: ergo unum non debet significari ut abstractum, et alterum ut concretum.
3. Item, Abstractum notat compcsitionem fuisse in concreto a quo abstractum est : sed in divinis nihil compositum est : ergo nihil abstrahere licet.
Solutio. Dicendum videtur, quod secundum rem nihil abstractum est in divinis. Duplex enim necessitas cogit nos abstracto modo et in essentialibus et notionalibus aliquid significare. In essentialibus, sicut quando dicimus, essentia, sapicntia, deitas, divinitas, substantia, et hujusmodi. In notionalibus, ut quando dicimus paternitas, filiatio, relatio, proprietas, et hujusmodi. Una autem illarum necessitatum precipua est modus attribuendi : quia cum dicimus, Pater refertur ad Filium, et refertur ad Spiritum sanctum : nisi diceremus relationem aliquid esse, oporteret quod eodem modo Pater se haberet ad Filium et Spiritum sanctum: et hoc non est verum. it similiter cum dicitur, hypostatis distinguitur, et proprietas distinguit, attribuimus hypostasi quod non attribuimus propriectati : haec enim ratio aliquo modo cogit significare proprietatem, quo non significatur persona : et hoc non potest esse nisi abstrahendo.
Alia ratio est instantia hereticorum in disputatione : quia compellunt nos discernere in nominum intentionibus : ct cum noster intellectus sit materialis, et non valeat accipere simplex nisi per modum compositionis, sicut consuevit in inferioribus, accipit eodem modo in superioribus, non dicens quidem rem compositam, sed discernens inter ea que sunt eadem res, secundum modos attribuendi et supponendi : quia bene concederem hoc, quod nisi esset aliquid in quo fundaretur noster intellectus significans unum sine alio, quod ipse esset cassus et vanus : fundatur autem in diversis attributis, quae referuntur ad hypostasim et proprietatem, ut dictum est.
Dico ergo ad primum, quod in divinis totum esse est ab esse essentiae : et licet non sit accidens in divinis, tamen proprietas in hoc quod est in alio, non per se ens, significatur ut potens intelligi sine illo : et ideo abstrahitur. Sic autem non est in substantialibus : quia ab illis est esse substantiale : et ideo abstrahi ut denominativa non possunt : quia abstractis eis, subjectum non remanerct.
Ad aliud dicendum, quod nihil est ibi simplicius abstractum, quam concretum: nec ideo fit abstractio, sed potius ut significatur habere diversam ab eo a quo abstrahitur, suppositionem : et hoc quoad modum intelligendi, qui in re non ponit nisi tantum quantum dictum est, scilicet supponendo diversimode cum diversis adjunctis.
Ad aliud dicendum, quod non notatur compositio fuisse, sed potius alio modo significabile : quia in divinis, ut jam dictum est, non separatur unum ab alio tamquam ens unius nature ab ente alterius nature, ut accidens a subjecto : sed fit ad indicium diverse attributionis, scilicet quod aliquid dicitur de uno, quod non dicitur de alio, et e converso.
On this page