Text List

Articulus 2

Articulus 2

An notio sit aliquid in persona, et an sit ipsa persona ?

ARTICULUS II. An notio sit aliquid in persona, et an sit ipsa persona ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, in medio cap. A, "Quomodo essent, si in eis non essent ? et quomodo in eis essent, St ipse persone non essent ? etc."

Ex hoc enim videntur haberi duo, scilicet quod notio sit aliquid in persona, et quod sit ipsa persona.

Contra primum autem videtur sic objiciendum :

1. Proprietas relationis causatur ex motu : indivinis autem personis non est motus : ergo in divinis personis non est relatio.

2. Praeterea, Per quem modum dicendi indicatur proprietas esse in persona, vel hypostasi? Constat, quod non nisi sicut accidens in subjecto, secundum rationem intelligendi.

1. SED contra : Subjectum secundum rationem intelligendi est ante accidens vel proprietatem : quia cadit in diffinitione ejus, ut dicit Philosophus in VII prime Philosophiae : supra autem probatum est, quod proprietas personalis secundum modum intelligendi est ante hypostasim : ergo non est In persona sicut proprietas in subjecto.

Praeterea videtur, quod sit in ea sicut forma in subjecto : quia forma dat esse : et similiter proprietas personalis facit personam, ut supra probatum est. Sp contra : Forma aut est substantialis, aut accidentalis. Non substantialis : quia illa non est in subjecto secundum quod subjectum > quia subjectum, ut dicit Philosophus, est ens in se completum, occasio alteri existendi in eo : sed potius est in materia ut actus et perfectio ipsius : sic autem non est proprietas in persona. Si autem est ut forma accidentalis : tune erit secundum intellectum post hypostasim, et non ante : hoc autem reprobatum est.

Si propter hoc diceretur, ut Prepositivus dicebat, quod proprietas non est in persona, sed est persona. Contra videtur esse quod in Litfera hic dicitur, quod in personis sint proprietates, nemo inficiari audeat, cum aperte clamet auctoritas : "Et in personis proprietas, et in essentia unitas ‘."

Contra aliam partem, scilicet quod proprietas sit persona, objicitur sic :

1. Si proprietas est persona : tunc quelibet proprietas quae est in persona, predicatur de illa: cum igitur communis spiratio sit relatio quedam, ipsa predicatur de persona: igitur et communis spiratio est persona. Aut igitur est per sona ens ab alia, aut non ens ab alia. Si primo modo: tunc ipsa non est Pater, quod falsum est. Sisecundo modo : tune ipsa non est Filius, quod iterum falsum est : ergo videtur, quod aliqua notio sit persona : et eadem ratio est de omnibus : ergo nulla notio est persona, ut videtur.

2. Item, In inferioribus simplicissima distinguuntur seipsis : cum ergo person divine sunt simplicissime, videtur quod seipsis distinguantur : et ex hoc concluditur, quod non tantum notiones non sunt persone, sed quod notiones nihil sunt omnino.

3. Et hoc concessit Prepositivus, et dicebat quod non erant notiones nisiin modo loquendi : ut cum dicitur, rogo clemen- tiam tuam, idest, rogo te clementem: ita dicebat, adoretur in personis proprietas, id est, persona quae proprie est Pater, vel Filius, vel Spiritus sanctus. Sed contra hoe sunt quedam rationes jam in parte tact, et supra solute ' : quia ex hoc videtur sequi, quod cum Pater sit simplex persona, et nulla proprietas sit in ipso, quod eodem modo se habeat ad Filium et ad Spiritum sanctum : et idem erit dictum, Pater generat, et Pater spirat. Sed ad hoc dicebat, quod idem est, sed differunt connotata : dicebat enim, quod Pater licet significet solam personam, tamen connotat aliquid, scilicet existentiam Filii : et similiter donator. Sed quia hujusmodi positio abolita est, et videtur non concordare verbis Sanctorum, ideo ipsi non videtur esse consentiendum.

Sorvurio igitur erit, quod dicemus proprietates esse in personis, et personas, sicut Magister hic dicit : in personis autem, ut diversas ab ipsis in modo intelligendi et attribuendi : ipsas autem personas, ut idem in re existentes cum eis, sicut et cum essentia : quia quidquid est in Deo, Deus est.

Ad primum igitur dicendum, quod aliter est de relationibus quae sunt secundum existendi modum et ordinem nature, et de illis quae sunt accidentales : quia primae in divinis sunt ante rem, ut plene satis notatum est supra ’, et ille non causantur a motu et mutatione nisi per accidens : quia si mutatio in inferioribus posset abstrahi a modo existendi quo unus ab alio est, ab ipso modo existendi sine motu causarentur : et ideo hoc accidit, quod a motu causentur. In divinis ergo, ubi non est motus, causantur a solo modo existendi, vel potius faciunt distinguendo existendi modum, ut supra habitum est, in quantum sunt proprietates personales.

Ad aliud dicendum, quod modus dicendi én, reducitur ad illum modum quo proprietas est in eo cujus est proprietas, cul confert esse distinctum : et ideo partim est ut forma, partim ut proprietas, et partim ut idem alio modo significatum : ut forma, quia confert esse personale : ut proprietas, quia distinguit : ut idem alio modo significatum, quia ipsa est persona, et tamen ut ratio distinctionis ejus abalia persona ejusdem nature: et ideo iste modus dicendi in, ad unum modum perfecte non potest reduci: quia terrenorum comparatio ad Deum, ut dicit Hilarius, nulla est : sed ex multis oportet colligere id quod est in uno : et cum multa collecta fuerint, non adhuc perfecte representabunt.

Et per hoc patet solutio ad totum quod — objicitur de prima parte.

Av iw quod objicitur de secunda parte, dicendum quod proprietas est persona : et hoc est propter simplicitatem quae exigit hoc, quod quidquid est in persona, sit ipsa persona: sicut quidquid est in Deo, Deus est, ut dicit Magister in ZLittera.

Ad id autem quod contra objicitur, di- , cendum quod communis spiratio est persona ens ab alia, quia est Filius: et est persona non ens ab alia, quia est Pater: et hoc non est inconveniens.

Si autem ex hoc aliquis objiceret: ergo est ens ab alio, et non ens ab alio: ergo affirmatio et negatio verificantur de eodem. Dicendum secundum Doctores, quod haec est duplex, spiratio est ens ab alio, ex eo quod ly ens potest teneri adjective, et ut ad suum substantivum referriad hoc quod dico spiratio : et sic est® falsa utraque, scilicet, spiratio est ens ab’ alio, et spiratio est non ens ab alio: et non distant per affirmationem et negationem, cum ambe sint affirmative : et significatur in affirmativa, quod spiratio sit procedens ab alio, et hoc non contingit, ut infra probabitur : quia licet proprietas sit persona, non tamen supposita persona, supponitur proprietas. In negativa autem significatur spiratio ut distincta proprietate innascibilitatis : et hociterum non convenit : quia proprietas distinguit, et non distinguitur, Si autem ly ens est substantivum : tunc affirmativa vera est, hac scilicet, spiratio est ens ab alio, id est, ille qui est ab alio, quia est Filius : et negativa est similiter vera, spiratio est non ens ab alio, id est, ille qui non est ab alio, quia est Pater qui non est ab alio: et non cpponuntur per affirmationem et negationem, ut patet per se.

Ad aliud dicendum, quod licet simplicissima sint distincta, per se tamen nihil prohibet in eis esse rationes distinguendi: sicut in omni simplici praeter primum, aliud est simplicitas, et aliud ipsum sim- plex : et sic licet persone divine simplicissime sint, tamen nihil prohibet secundum modum intelligendi et attribuendi accipere rationem distinctionis earum, et illa est notio, quia notio ut distinguens significata, intelligitur ut ratio persone potius, quam intelligatur ut res aliqua.

Ad id quod ulterius objicitur de opinione Prepositivi, et allorum quorumdam, videtur concedendum. Contra Augustinum enim expresse est, quod Pater non significet nisi hypostasim, sed Filium connotet : sicut creator non significat nisi essentiam, sed connotat effectum : quia supra habuimus, quod ista nomina, Pater et Filius, non significant tantum hypostases, sed etiam proprieta~ tes.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2