Text List

Articulus 7

Articulus 7

Utrum notionalia secundum modum intelligendt vicinius se habeant ad hypostases sive personas, quam ad ipsam essentiam ? et, Utrum ratione hujus vicinitatis personalia adjectiva dicantur de notionibus ?

ARTICULUS VII. Utrum notionalia secundum modum intelligendt vicinius se habeant ad hypostases sive personas, quam ad ipsam essentiam ? et, Utrum ratione hujus vicinitatis personalia adjectiva dicantur de notionibus ?

Deinde queritur de hoc quod dicit Magister in sequenti capitulo, ubi solvit istam rationem, ibi, G, "Non ita esse omnino in divina substantia dieuntur, sicut-in ipsis hypostasibus, etc."

Ex hoc enim videtur relinqui, quod notionalia secundum modum intelligendi vicinius se habeant ad hypostases sive personas, quam ad ipsam essentiam.

Queratur, Utrum ratione hujus affinitatis personalia adjectiva dicantur de notionibus ?

Videtur autem, quod sic ; quia.

1. Quedam essentialia dicuntur de notionibus, quae magis distant ab eis, ut prius probatum est: ergo videtur, quod multo magis dicuntur de eis personalia.

2. Item Utrumque, scilicet persona et notio, est incommunicabile: ergo quod dicitur de uno, dicitur etiam de alio.

3. Item, Persona et notio sunt idem immediate secundum intellectum: ergo quod convenit uni, convenit alii.

SED CONTRA: 1. Pater generat et spirat: ergo si personalia de notionalibus dicuntur, pater-~ nitas generat, et spirat, quod nihil est dictu.

2. Item, Persona distinguitur: ergo notio distinguitur.

Solutio. Ad hoc dicendum, quod personalia non dicuntur de notionibus : quia personalia adjectiva ut hujusmodi, aut conveniunt persone in se, ut distinctum esse : et tunc non possunt convenire notioni propter oppositum modum significandi, quia notio significatur ut ratio distinguens, non ut res distincta ens per seipsam: aut personalia sunt quibus persona emanat a persona, ut generat, spirat, quae significant actum personalem: vel adjective dicuntur de personis, ut sunt generans, spirans, secundum quod adjective tenentur illa participia: et tune non possunt convenire notionibus : quia notio non significatur ut agens, sed potius ut ratio agentis actu illo: actus enim hypostasum sunt et individuorum : et tali modo non significatur notio. Si autem sunt adjectiva notionaliter significata, iterum non conveniunt: quia tunc dicunt rationem, qualiter una persona exit ab alia. Una paternitas non est Pater, si ly Pater teneatur adjective: quia sequitur, quod genuisset Filium: nec filiatio est Filius eadem ratione, sicut supra dictum est ‘+, quod haec est falsa, essentia est Pater, si adjective teneatur: praedicatur tamen persona de proprietate, quando nomen persone substantive tenetur, sicut et predicatur de essentia: et sicut haec est vera, essentia est Pater, hoc est, essentia est ille qui est Pater : ita haec est vera, paternitas est Pater, hoc est, paternitas est ille qui est Pater : sed non predicatur persona nisi de sua notione, ut prius habitum est.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quodessentialia praedicantur de eis propter identitatem subjecti, et ejus quod significatur in eo : sed personalia non dicunt habitudinem subjecti, sed potius habitudinem distincti, et agentis: et ideo illa non praedicantur: sed persone predicantur, quae eamdem habitudinem subjecti important.

Ad aliud dicendum, quod licet conveniaat in hoc quod utrumque est incommunicabile, tamen in ratione incommunicabilitatis differunt: sicut Socrates et individantia Socratis incommunicabilia sunt: unum ut id quod est incommu~ nicabile, reliquum ut faciens ipsam incommunicabilitatem in eo: et ideo non oportet ut conveniens uni, conveniat et alteri.

Ad aliud dicendum, quod immediata sunt persona et proprietas secundum rem, sed secundum modum significandi non : et ideo realiter de se praedicantur : sed non oportet, quod quidquid convenit uni, conveniat et alteri: sed verum est, quod quidquid convenit uni per hoc quod habet comparationem ad ipsum ut ad subjectum tantum, hoc convenit etiam alteri : hoc autem non est referri, distingui, generari, et hujusmodi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7