Articulus 3
Articulus 3
Utrum liceat dicere, tres persone sunt unius essentiae : et tres persone sunt essentia, sicut unius essentiae, et una essentia trium personarum ?
ARTICULUS III. Utrum liceat dicere, tres persone sunt unius essentiae : et tres persone sunt essentia, sicut unius essentiae, et una essentia trium personarum ?
Cum enim dicitur, tres persone sunt unius essentiae, videtur notari indivisibilitas esse nature in tribus personis : cum igitur Deus et deitas idem sint in divinis, videtur quod eadem ratione possit dici, quod sit unius Dei : et hoc negat in Littera.
Videtur, quod sic : quia ibi fit comparatio formati secundum rationem intelligendi ad formam, sicut et in illa cum dicitur, tres persone sunt unius essentie.
3. Ivem, Potestne dici, una essentia est trium personarum, vel essentia trium personarum : sicut dicitur, tres persone unius essentiae ?
Videtur, quod sic : quia sicut est comparare personam ad naturam, ita e converso naturam ad personam: et sic unum potest dici in eadem habitudine in qua dicitur reliquum.
Trem, Videtur quod nullum illorum possit dici : quia obliqui transitivi sunt et diversitatem notant : et cum non sit diversitas aliqua inter essentiam et personam, videtur quod non debeat fieri comparatio illa nisi in recto, ut dicatur, tres persone sunt una essentia.
Solutio. Dicendum, quod bene potest dici, tres persone unius essentixw, ut constructio obliqui cum recto sit in designatione essentiae : vel melius ut ex propriis loquamur, in designatione simplicitatis essentiae in tribus. Nec tamen potest dici, unius Dei propter diversum modum sienificandi essentiae in hoc nomine, Deus, et in hoc nomine, essentia : quia in abstracto significatur ut natura quae est forma alicujus, in concreto autem significatur ut stans per seipsam, et non ut forma alicujus : et ideo transitio obliqui non salvatur secundum rationem intelli- gendi, cum dicitur tres personae unius Dei : sicul etiam in inferioribus dicitur, tres persone unius nature humane, non tamen dicitur unius hominis, nisi possessiva constructione.
Ad aliud dicendum, quod quando obliquus construitur in designatione essentiae, oportet esse duos genitivos, vel unum habentem vim duorum, ut mulier egregie forme, vel vir sanguinum, vel homo turpitudinis : et ideo non bene dicitur, tres persone essentiae : quia non salvatur eadem habitudo constructionis.
Ad aliud dicendum, quod bene dicitur, una essentia trium personarum, et essentia trium personarum : sed non in toto salvatur eadem habitudo constructionis : cum enim dicitur, tres persone unius essentiae, constructio obliqui duo importat, scilicet habitudinem forme ad
formatum, et designationem simplicitatis forme : cum autem dicitur, una essentia trium, vel essentia trium, non importatur nisi alterum : et ideo etiam sufficit unus rectus, ubi prius exigebantur duo obliqui, quorum unus importaret desienationem, etalter formam : sicut grammatici dicunt de istis duabus, mulier egregie forme, et egregia forma mulie— ris : quia variatur habitudo : et ideo mutando obliquum in rectum, et e converso, mutatur constructio, ut possum dicere, egregia forma mulieris et forma mulieris : et non tamen ita dicimus, mulier egregie forme, et mulier forme.
On this page