Articulus 4
Articulus 4
Ibi enim dicit, quod potentia, sapientia, bonitas faciunt summum bonum: et hoc non videtur : quia summum bonum est, cui nihil deest quod habet boni ra~ tionem : non autem verum est, quod omnis ratio boni comprehendatur sub his tribus.
Solutio. Dicendum, quod in perfectione horum trium omne bonum continetur: omne enim bonum, aut est nature, aut superadditum. Potentia autem perfecta et omnipotens numquam est nisi in natura perfecta et omnipotente. Superaddita autem, aut sunt secundum intellectum, et tune reducuntur ad verum : aut secundum affectum, et tunc reducuntur ad bonum. Alia autem non simpliciter sunt bona, ut corporalia, et sensibilia : et ideo in horum trium perfectione constat summa beatitudo.
On this page