Text List

Articulus 5

Articulus 5

An appropriatio qua Deo attribuuntur appropriata, tantummodo fiat per nos et a nobis ?

ARTICULUS V. An appropriatio qua Deo attribuuntur appropriata, tantummodo fiat per nos et a nobis ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, G, "Id ergo sacri eloquti prudentia facere curavit, etc."

1. Ex hoc enim videtur, quod appropriatio non fiat nisi per nos, eta nobis: sed hoc est inconveniens : quia si nos non essemus, adhuc sapientia appropriaretur Filio : ergo videtur, quod non dicat verum, quod hoc fecit sacri eloquii prudentia.

2. Item, Si non est alia ratio appropriationis nisi per connotatum ad creata: tune aeternitas et unitas supra Patri appropriari non debebatur : quia illa conveniunt ab aeterno, et per connotatum non conveniunt.

3. Item, I ad Corinth. 1, 24, dicitur, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Ergo Filio appropriatur virtus : virtus autem est ultimum potentiae : ergo potentia Filio appropriatur : non ergo Patri: cujus contrarium dicit in Littera. Item, Queritur de hoc quod dicunt quidam, quod appropriationes hujusmodi non fiunt a nobis: et duabus de causis, scilicet ad erroris evitationem, et veritatis expressionem : et dicunt, quod Patri attribuitur potentia ad erroris evitationem.

Sed contra : Si nulla accidit diversitas in modo intelligendi nisi erroris evitatio : tunc videtur, quod apud non errantes possumus dicere, quod Patri attribuitur potentia, nec appropriatur : sed hoc falsum est: ergo aliquid est ex parte rei quare appropriatur.

Solutio. Dicendum, quod appropriatio potest considerari dupliciter : secundum aptitudinem, et secundum actum. Secundum aptitudinem est ex parte rei, ut supra dictum est : unum enim attributum viciniorem habet rationem uni persone, quam alteri: et ideo illi est appropriabile. Secundum actum autem appropriatio fit a viris peritis in sacra Scriptura, diversis de causis, scilicet propter errorem evitandum, vel veritatem exprimendam, et propter hoc ut ostendatur magis ratio distinctionis in propriis : et due praeecedentes cause necesse est ut semper supponant tertiam : quia nisi sit unitas in re, non bene fieret appropriatio.

Et per hoc patet solutio ad duo prima: quia Magister supponit convenientiam majorem rationis potentiae ad proprium Patris, quam alterius persone.

Ad aliud dicendum, quod potentia triplici ratione attribuitur Patri : quarum due sunt ex parte proprii Patris, et una ex parte nostra. Una est, quia potentia principium est, ut dicit Philosophus. Potentia enim activa est principium transmutationis in aliud, secundum quod est aliud : principium autem secundum rationem primam magis accedit ad principium non de principio, quam ad_ princinon pium de principio. Secunda ratio est, quia non est sapientia nisi preexistat potentia, et non est bonitas perfecta nisi presupponat sapientiam et potentiam : sicut a Patre Filius, et ab utroque Spiritus sanctus. Tertia ratio est in Littera sumpta ex parte nostra : virtus enim licet sit in genere potentiae, tamen addit aliquid ratione cujus convenit Filio, scilicet ultinum potentia : et quia Pater per Filium operatur mundum, et per Filium redemit mundum, ipse Filius est in quo maxima quae fuerunt potentiae Patris, sunt expleta: et ideo sibi attribuitur virtus.

Ad id quod ulterius queritur de cauis appropriationis, quas ponunt quidam, jam patet responsio : quia supra ostensum est, quod vera causa appropriationis est, quod attributum hoc vel illud magis accedit ad proprium unius persone, quam alterius. Alia autem que possent objici, supra distinctione XXXI tacta sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5