Articulus 6
Articulus 6
Utrum per translationem omnia nomina creaturarum possunt attribui Deo ? et e contra, An nomina Dei possint atiribui creaturis ?
ARTICULUS VI. Utrum per translationem omnia nomina creaturarum possunt attribui Deo ? et e contra, An nomina Dei possint atiribui creaturis ?
1. Cum autem omnis creatura sit vestigium, videtur per hoc ab omni creatura fieri translatio ad Deum, ut dicatur Deus nomine omnium creaturarum.
3. Item, Dionysius : "In ipso oportet affirmare omnium positiones." Ergo ab omnibus fit translatio in Deum. Sed hoc nihil esse videtur, ut dicatur Deus diabolus, lupus, bufo, et hujusmodi.
4, Item, Videtur quod omnia nomina de Deo dicantur translative : quia non proprie univocum est, cum dicitur, Deus est vita, et anima vita: ergo per trans- . lationem.
5. Item queritur, Utrum a nobilioribus creaturis fiat translatio, ut dicatur Deus seraphin et cherubin ? Hoc non videtur : quia nusquam legitur in sacra Scriptura.
6. Praeterea, Videtur etiam, quod translatio fiat e converso a Deo ad cré aturas, sicut dicit Psalmus Lxxx1, 6 : Ego dizi : Dii estis, etc.
Solutio. Dicendum, quod ista questio eX maxima parte determinata est supra '. Dicendum ergo; quod translatio fit ab omnibus quae naturam sine vitio et nocumento deformitatis servant et exprimunt : unde a diabolo non potest, quia est nomen nature deformate : et similiter a rana, et bufone, quia est nomen nature cum proprietatibus deformitatis et nocumenti.
Et si objicias, quod Deus dicitur significari per serpentem? Dicendum quod serpens aliquid boni importat per astutiam et sapientiam : et etiam serpens in se habet medicinam veneni, ejus enim carnes contra venenum valent : sed non sic bufo, vel aliud vile immundum. Unde Augustinus dicit, quod vulpes num- quam in bona significatione accipitur, quia exprimit astutiam deceptoriam : sed lupus quandoque accipitur in bona significatione, ut Benjamin lupus rapax dicitur esse.
Et ex hoc patet solutio ad tria prima : quia verbum Dionysii de his intelligitur que non deformitatem de se sonant.
Ad aliud dicendum, quod a nobilioribus et ab inferioribus potest fieri translatio : sed non fit, ut dicit Dionysius, a nobilioribus, ne sit occasio erroris, scilicet ne putentur illa nobilia per proprietatem convenire : et etiain quia non ita nota sunt nobis: translatio autem fit a magis notis, et illa sunt sensibilia apud nos.
Ad aliud dicendum, quod translatio non est in his quae per prius et posterius participant idem: unde a Deo non fit translatio ad nos, sed potius id quod est in Deo prius, hoc est in nobis posterius simile illius, et proprie est in nobis : sed similitudo quae requiritur in translatione, est similitudo non secundum rem, sed secundum convenientiam proprietatum rei.
On this page