Divisio Textus
Divisio Textus
"Cumque supra disseruerimus, etc." Hic incipit pars illa quae est de cognitione Trinitatis et unitatis, prout consideratur in his quae faciunt sufficientiam cause ad processum creaturarum ex ipsa, que sunt scientia, potentia, voluntas : ad operari enim non exigitur amplius quam scire, et velle, et posse.
Dividitur autem in tres partes secundum tria praedicta. In prima agit de scientia. In secunda, de potentia quae incipit in distinctione XLIE, ibi, A, "Nane de omnipotentia, etc." In tertia, agit de voluntate quae incipit in distinctione XLV, ibi, A, "Jam de voluntate, etc."
Prima harum dividitur in duas partes. In prima agit de scientia in generali. In secunda autem descendit ad species scientiae divine, quae sunt predestinatio, et reprobatio : et hac incipit in distinctione XL, ibi, A, "Predestinatio vero de bonis salutaribus est, etc."
Prima autem quae est de scientia in genere, subdividitur in tres. In prima ostenditur scientia et secundum$ distinctionem et proprietatem nominum, et quantum ad ea quae sunt in ipsa, ut de quibus est. In secunda autem ostenditur e converso, qualiter Deus est in omni- bus a se factis et creatis : et hac incipit in distinctione XXXVI, ibi, A, "£¢ quoniam demonstratum est ex parte, etc." In tertia autem ostendit Magister dispositiones scientiae magis quam ipsam scientiam, scilicet utrum necessitatem imponat rebus, vel falli possit, vel augeri, et hujusmodi? et incipit in distintinctione XXXVI, ibi, A, "Nune ergo ad propositum revertentes, etc."
Adhuc, prima ulterius dividitur in duas. In prima ostendit intentiones nominum, et in genere, qualiter est de objectis, quia de omnibus aeternis et temporalibus. In secunda autem ostendit, qualiter aliud est esse in scientia Dei, et aliud est esse in natura, et qualiter differenter est de objectis bonis et malis et haec incipit in sequenti distinctione XXXVI, ibi, A, "Solet hic queri, etc."
Hec autem distinctio dividitur in tres partes. In prima determinat generaliter de omnibus nominibus quibus significari consuevit scientia divina. In secunda autem movet questionem quae ex determinatione et distinctione nominum oritur, scilicet utrum scientia Dei esset in Deo, si nulla fuissent futura? ibi, B, "Mie considerari oportet, Utrum scientia, etc." In tertia, principaliter ostendit objecta scientiea secundum generalem declarationem, ibi, D, "Scientia vero vel saptentia non tantum, etc."
On this page