Text List

Articulus 1

Articulus 1

Utrum scientia Dei sit univoca scientiae nostrae, vel scientiae Angelorum ?

ARTICULUS I. Utrum scientia Dei sit univoca scientiae nostrae, vel scientiae Angelorum ?

Incidit autem hic ante Litteram duplex dubium. Unum est, Utrum scientia Dei sit univoca scientia nostre, vel Angelorum ?

Secundum est, Utrum scientia Dei sit universalis vel particularis, vel in actu vel in habitu?

Quod enim sit wniveca, non per prius vel posterius dicta, videtur sic:

1. Causa efficiens agens secundum formam efficientis, producit effectum univocum cause, ut ignis ignem, homo hominem, et hujusmodi : sed scientia Dei est causa efficiens nostre scientia, et agens secundum formam : ergo videtur, quod nostra scientia quae est effecta a sua, sua scientiae sit univoca. Prima patet per se, Szecunpa probatur per auctoritatem Origenis dicentis : "Deus sapiens et sciens dicitur, secundum quod nos sapientia et scientia implet."

2. Item, Exemplatum nullum equivocum est exemplari in forma exemplaris: scientia Dei exemplar est nostre scientia, et nostra scientia exemplata: ergo videtur, quod nostra scientia non sit equivoca cum sua. Prospario prime est: quia sidetur, quod sit equivocum informa, cum etiam in materia discordet, tunc exemplatum non erit in aliquo similis speciei cum exemplari, et ita non est magis exemplatum ab ipso, quam a disparato sibi: ergo oportet, quod sit univocum in forma. Srcunpa autem patet per hoc quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : "Sapientiam Dei excedenter laudantes dicimus, quod omnis est et mentis et rationis et omnis sapientiae et prudentiae causa ."

3. Item, Hoc videtur per simile: sigillum enim nihil imprimit nisi quod secundum speciem figure est in ipso, et non aliud recipitur & cera: cum igitur mens creata sit sicut cera, et sapientia Dei sit sigillum, videtur quod recipimus sapientiam ejusdem speciei cum sua, licet subjectum non sit ejusdem rationis: sicut nec cera in qua fit impressio, et cuprum imprimens.

SED CONTRA: 1. Nihil est univocum Creatori et crea~ ture : ergo nec scientia. Prima sepius probata est. .

2. Item, Scientia Dei est causa rerum, utinfra ostendetur ?: nostra autem scientia causatur a rebus scitis : ergo non sunt iste scientiae unius rationis.

3. Item, Scientia, sicut omnis alia forma, inest secundum potestatem subjecti : quia subjectum nobilius nobilioris est scientiae, etiam inter homines : ergo cum Deus in infinitum excedat omnem mentem creatam, in infinitum etiam sua scientia excedit nostram : ergo non erit unius rationis.

Solutio. Dicendum secundum beatum Dionysum in libro de Divinis nominibus , quod scientia Dei non est univoca nostre scientiae, nec etiam scientiae Angelorum : quod qualiter sit, accipiatur a verbis ejus. Dicit enim sic de scientia Dei: "Supersapiens et omnisapiens causa, et ipsius per se sapientia, et totius et particularis substantificatrix." Sensus est, quod scientia Dei est de rebus ut substantificatrix et sapientia et causa omnium de quibus est, sive illud sit totum vel universale, sive pars sive particulare. Ergo patet, quod sciendo se ut est causa omnium, novit et se et omnia alia uni- versaliter vel particulariter existentia.

De scientia autem Angeli dicit sic, ibidem: "Angelicarum mentium virtutes, simplices et bonos habent intellectus non in divisibilibus partibus aut a divisibilibus, aut sensibilibus aut rationibus diversis congregantes divinam cognitionem, neque ab aliquo communi ad ista simul acte. Ab omni autem materiali multitudine munde existentes, intellectualiter et immaterialiter uniformiter intelligibilia divinorum intelligunt." Sensus horum verborum est, quod Angeli non accipiunt scientiam incipiendo a creatis, quae multa et divisa et materia— lia sunt : neque accipiunt diversis virtutibus, ut sensu proprio, et- communi, et imaginatione, et memoria, et hujusmodi: neque a gquodam communi ut universali deveniunt in cognitionem illorum sensibilium quae sunt apud nos, sed deiformiter per simile aliquid menti divine sibi a creatione datum et impressum. Sed tamen scientia illa non est causa entis, neque cognoscit per hoc quod sit causa, cum nullius causa creans sit Angelus.

De hominis autem scientia dicit ibidem, sic : "Anime rationale habent diffusive quidem et circulo circa existentium veritatem circumeuntes, et divisibili et largissimo varietatis deficientes ab unitivis virtutibus." Sensus hujus est, quod anima rationalis accipit svientiam : rationale autem collativum est: et ideo incipit a multis in quibus conferendo diffunditur, et circulo circumducitur circa veritatem existentium. Et hoc potest intelligi sic: quia primum lumen ad quod fit examinatio veri, est in ipsa anima intellectus agens, et ab illo incipit ponendo ipsum circa signa et causas rerum, ut accipiat probabile, vel necessarium, et ipsum acceptum reducit ad intellectum : et sic in intellectu concluditur circulus, secundum quod ex causa quandoque accipit causatum, et quandoque e converso : ideo dicit circulum.

Ex his patet, quod neutra scientiarum creaturarum univoca est scientiae Creatoris : sed utraque imitatur eam quantum potest: et ideo est per prius et posterius dicta, eo modo quo dictum est supra, quod primo est in Deo, et ab ipso, et adipsum, quantum possibile est in Angelo et in homine.

Dicendum ergo ad primum, quod est causa agens secundum speciem duobus modis, scilicet ad materiam proportionatam eidem speciei, ut agens et generans univoce, sicut ignis ignem, et homo hominem : et sicnon causat Deus : quia essentiae divine nulla materia recipiens potest esse proportionata. Est etiam causa agens secundum formam et speciem ad naturam non proportionatam eidem speciel, ut sol agit in aerem, vel aliud diaphanum receptivum luminis: et tamen lumen receptum non est ejusdem rationis in sole, et in aere, sed ignobilius et diffusius et obscurius est in aere quam in sole: et hoc modo agit Deus in hujusmodi attributis quae communicabilia sunt creaturis, ut sapientia, vita, essentia, et hujusmodi. Unde non sequitur, quod sit univocum receptum ei a quo recipitur.

Ad aliud dicendum, quod exemplatum imitatur quantum potest, plus in Angelo, et minus in homine quamdiu est in via: et quia accedit plus ad hoc quam ad aliud, non dicitur magis exemplatum __illius quam alterius.

Ad aliud dicendum, quod non est simile de sigillo et cera: quia licet cera non sit materia proportionata forme naturali gris, tamen est materia proportionata forme artis quae est exarata in ere, et ideo formam ejusdem figure potest recipere: sed mens Angeli et anime non _ proportionatur essentiae divine, nec scientie secundum quod est divina : et ideo oportet, quod recipiat inferiori modo, prout exigit nature ste inferior status.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1