Text List

Articulus 2

Articulus 2

An scientia divina sit universalis vel particularis ? in actu, vel in potentia, vel in habitu ?

ARTICULUS II. An scientia divina sit universalis vel particularis ? in actu, vel in potentia, vel in habitu ?

Secundo queritur, Utrum scientia divina sit universalis vel particularis, vel in actu, vel in potentia, vel in habitu?

Videtur autem, quod sit universalis, vel in universali.

4: Dicitur enim scientia in universali, que est de aliquo prout est in suo universali, non comparato ad hoc particu— lare vel illud: nulla autem causarum universalior est quam illa quae est causa omnium : ergo scire per illam, est scire per maxime universale : Deus autem scit sciendo illam: ergo sua_ scientia est maxime universalis.

2. Item, Illa scientia maxime est in universali, quae est per illud in quo nihil invenitur de propriis rei : Deus autem est causa in qua nihil invenitur de propriis rei : ergo ipse maxime scit in universali. Prima patet per se. Secunpa probatur per hoc quod propria unius rei non possunt inveniri in eadem cum propriis alterius rei: cum igitur Deus sit causa omnium : aut oporteret in ipso esse propria omnium, quod absurdum est: aut nullum proprium alicujus, quod verum est, et tune habetur propositum.

3. Item, Scire in specie, est scire in universali: et scire in genere, est scire magis in universali: et scire in generalissimo, adhuc magis: et scire in ente quod est principium generalissimorum, adhuc magis : ergo scire in eo quod in simplicitate excedit omnia dicta, est maxime scire in universali: Deus autem scit per illud, quia per se: ergo, etc.

4. Item, Scire in universali, est scire in hoc quod non est medium proprium ad concludendum illud : et quanto rece- ditur a proprio medio, tanto magis scitur res in universali: sed maxime_ receditur a proprio medio in illo per quod non potest aliquid quantumcumque commune causatum concludi de necessitate : ergo scire per illud, est maxime scire in universali: hoc autem est Deus. Deus enim. causa quedam omnium est, sed nihil causatum necessario concluditur per ipsum : ergo scire peripsum, est maxime scire in universali: sed ipse scit per seipsum : ergo, etc.

SED CONTRA: 1. Scientia in universali est scientia imperfecta, in qua non scitur res nisi imperfecte et in potentia : scientia autem Dei perfectissima est omnium scientiarum : ergo sua scientia non est scientia in universali. Prosario prime. Res in suis universalibus non sunt nisi in potentia, posito enim animali non necessario ponitur homo: ergo non possunt in suis universalibus sciri nisi in potentia : et sic constat prima. Szcunpa autem per se patet.

2.TItem, Scire in universali, est scire quod determinabile est per aliquid additum, ut efficiatur scire in natura propria: scientia autem Dei in nullo determinabilis est: ergosua scientia non est in universali.

Deinve queratur, Utrum sit scientia in particulari ?

Videtur autem quod sic: quia 1. Scire in particulari, est scire naturam propriam rei: Deus autem omnium naturas proprias scit: ergo sua scientia est scientia particularis, ut videtur.

2. Item, Si scire in particulari est scire per immediatum relatum ad naturam propriam rei, cum Deus sit immediatior omni rei quam aliquid aljiud, videtur quod sciendo per se, ipse scit in particulari.

SED CONTRA: Scientia in particulari et propria riatura, variatur secundum diversitatem eorum ex quibus est propria natura uniuscujusque : scientia autem Dei invariabilis est: ergo ipsa non est scientia in particulari, ut videtur.

Ulterius queratur, Utrum sua scientia sit in potentia, vel in habitu, vel in actu ?

4. Videtur autem, quod sit in potentia quandoque : ita enim dicit Gregorius Nazianzenus, quod excogitatio Dei est opus Dei: ergo ante opus non est excogitatio in actu, et post in actu est quando opus est : ergo fuit in potentia, ut videtur: et cum idem sit in Deo excogitatio et scientia, videtur quod scientia Dei aliquando sit in potentia.

2. Item, Non dicimus, quod Deus omnia faciat quae potest facere: ergo potentia operativa Dei est in potentia ad alia ad quae numquam exibit in actum: ergo a simili a parte potentiae intellective potest poni in potentia respectu alicujus cognoscibilis, quod numquam sciet Deus : et sic nihil est inconveniens, ut videtur, divinum intellectum ponere esse in potentia aliquando.

SED CONTRA : Si possibile est, quod sit in potentia, et exeat in actum : ergo exibit de potentiaad actum: hoc autem est quoddam genus alterationis: ergo videtur, quod Deus quodam genere alterationis possit alterari.

2. Item, Quidquid in potentia est, per hoc quod in potentia est, deficit a perfecto : ergo si divinus intellectus secundum scientiam est in potentia, deficit a perfecto et non erit summe perfectum.

3. Item, Quidquid in potentia est, ipso potest cogitari aliquid nobilius et melius : ergo si divinus intellectus respectu alicujus in potentia est, ipso potest cogitari aliquid nobilius et melius. Prima probatur per verbum Philosophi in IX prime Philosophiae, ubi dicit, quod nobilior et melior est actus quam potentia. Quod autem conclusio sit inconveniens, probatur per Anselmum in Prosologio di- centem, quod Deus est melius bonum et majus quam cogitari possit.

4. Item, Sunt contra hoc rationes Philosophi : quia si esset in potentia, cum nihil ens in potentia educat seipsum in actum, oporteret quod intellectus suus haberet alium intellectum se diviniorem, id est, nobiliorem,

5. Item, Cum nihil ens in potentia exeat in actum nisi compositum sibi, oporteret quod esset compositus.

6. Item, Cum omne motum lassetur ex labore motus, nisi motum circulariter et per naturam aliquo modo, oporteret quod doctrina et disciplina et consideratio induceret ei lassitudinem et corruptionem, quod absurdissimum est : ergo scientia sua numquam est in potentia. Si forte dicas, quod haec ultima ratio Philosophi non’ est necessaria. Contra : Excipiatur motus localis, et loquamur de alteratione tantum : constat, quod forma alterans inest secundum subjecti potestatem et naturam : ergo sinon inest haec forma et debeat inesse, oportet quod aliter se habeant illa principia subjecti : quia non potest esse, quod idem eodem modo se habens, sit natum suscipere aliquid, et sine illo esse in propinqua dispositione : ergo necesse est, quod talis alteratio aliquo modo sit varians principia substantiae : ergo inducit lassitudinem et peenam : quia quidquid removet principia distantiae, et facit ea distare aliter et aliter, hoc est laboriosum et penale.

Quaeratur ulterius, Ex quo non potest esse in potentia, utrum sit in habitu ?

Videtur autem, quod sic : quia 1. Infra habebimus, quod scientia sua est causa rerum : ergo si semper esset in actu, semper causaret res : non autem semper causat res : ergo quandoque est in habitu.

2. Item, Omnis scientia quae est per speciem cognoscibilium, scientia habitualis est : scientia Dei est talis : ergo est habitualis. Prima autem probatur sic: Habitus nihil aliud est quam ordo specierum rerum cognoscibilium apud cognoscentem : Deus autem sicut hic et in sequenti distinctione dicitur, habet in se speciesomnium cognoscibilium.

3. Item, Augustinus in libro de Bono conjugali dicit, quod habitus est, quo quis agere potest cum tempus sit : ergo cum Deus semper possit considerare quando vult, ipse habet habitum scientiae : ergo scientia sua est scientia in habitu.

4, Item, Frequenter utuntur Doctores dictione ista, quod dominus potest dicere dominium in habitu, vel in actu : et in habitu convenit ei ab #terno esse dominum, in actu autem ex tempore : ergo scientiam in habitu ponere in Deo non videtur esse inconveniens.

Sed contra : 1. Exiens de habitu ad actum, ut dicit Philosophus in II de Anima, alteratur quodammodo : Deus autem nullo modo alteratur : ergo sua scientia non exit de habitu in actum : ergo non est in habitu.

2. Item, Habitus est diversum aliquid ab habente : ergo non convenit Deo : quia in Deo nihil est diversum ab ipso.

3. Item, Habitus est ad perfectionem potenti quae de se non potest vel non expedite potest in actum : talis autern potentia non est intellectus divinus: ergo non habet habitum : ergo nec scientiam in habitu,

Quaeratur ergo ulterius, Si sciat in actu semper?

Videtur autem quod sic : quia 1. Perfectissimum in quolibet est Deo attribuendum : scientia autem in actu est perfectissima omnium scientiarum : ergo ipsa est Deo attribuenda.

2. Item, Scientia in actu est per id quod actu est presens intellectui : sed Deus semper est sibi presens : ergo scit semper in actu, quia ipse non scit nisi per seipsum.

SED CONTRA: Posita causa efficiente, semper sequitur effectus : scientia autem Dei causa efficiens est creaturarum : ergo ad scientiam Dei in actu semper sequitur productio sciti in actu. Prima est nota per se. Secunpa probatur ex hoc quod scientia Dei non est speculativa, sed practica : illa autem existens in actu, semper est conjuncta operi : ergo constat propositum. Cum igitur in actu non sciverit ab sterno omnes res (ut habetur in fine istius distinctionis), videtur quod omnis res, non tantum mundus, ab aeterno fuerint, quod falsum esse ad oculum cernimus, quia ego et tu ab aeterno non fuimus. Ergo videtur, quod Deus nulld modo habeat scientiam, ex quo nec scit in universali, nec in particulari, nec in potentia, nec in habitu, nec in actu.

Soxutio. Dicendum, quod sicut Com-~ mentator dicit super XI Metaphysice : 4 Scientia Dei neque est scientia in universali, neque in particulari, nec in agere: quia iste differentia scientiae sunt illius scientiae quae accipit scientiam unius ex precognitione alterius, quod est tamquam principium et signum illius : et hoc non competit divine scientiae :etideo non conveniunt ei hujusmodi differentiae universalis et particularis.

Ad id ergo quod primo objicitur ad probandum, quod ipse habet scientiam in universali, dicendum quod Deus est universalis causa efficiens, non autem predicabilis et determinabilis ad essentiam : et a tali universali non dicitur scire in universali : quia in efficiente universaliter agente, quod non est proportionatum facto, neque scitur res in universali, neque in particulari : sicut ipsa causa neque est pars essentiae rei sicut genus, nec propria essentia vel natura.

Ad aliud dicendum, quod scire per id in quo nihil est de propriis rei, non est scire in universali, sed potius scire per illud in quo nihil est de propriis actu, sed potestate habet omnia propria : et hoc universale non est Deus : et ideo patet, quod Dei scientia non est in universali.

Ad aliud dicendum, quod verum quidem est, quod Deus non cadit sub principio, neque sub genere : sed hoc non fit ideo, quod ipse sit universalius aliquid quam ens vel genus, hoc enim impossibile est, quia ente universalius nihil cogitari potest : sed hoc est ex simplicitate sua, ut probatum est supra‘. Objectio autem illa procedit, ac si Deus sit extra entis communitatem per modum ambitus universalis.

Ad aliud dicendum, quod Deus non est medium ad aliquid concludendum ex necessitate quoad nos qui nescimus proportionem causati ad ipsum : sibi autem ipse sufficiens medium cognoscendi est, qui novit omnem influentiam quam influit in causatum quocumque modo quo est ab ipso : si autem aliquid non est ab ipso, hoc erit privatio : et illud scitur ab ipso habitu, ut infra patebit : nec illud est ens, licet relinquat ens quod est subjectum cum aptitudine ad habitum : tamen hoc non facit in universali quia sicut habitum est, scire rem in universali, est scire rem in illo in quo est in universali sicut species in genere, vel causatum in causa remota, non coarctata, sed coarctabili.

Ad id quod ulterius queritur, Utrum sua scientia sit scientia in particulari? Dicendum quod non : quia scientia in particulari est scientia rei ex his que sunt de natura propria rei : Deus autem non sic scit, sed per seipsum.

Ad PRimuM ergo dicendum, quod non sufficit ad scire in particulari scire naturam propriam rei, sed oportet ut ex propriis rei sciat : et hoc non convenit Deo.

Ad aliud dicendum, quod Deus non est immediatus naturis rerum ut existens de propria natura aliquid, sed incommiscibiliter et immaterialiter, ut dicit Dionysius, et discretus ab omni natura rerum.

Av w quod ulterius queritur de alia divisione, scilicet utrum scientia sit in potentia, vel in habitu, vel in actu? Dicendum, quod Dei scientia nullo modo est in potentia, vel in habitu, sed semper in actu, sicut objectiones ad hoc inductee necessario probant. Ad hoc enim quod scientia sit in potentia, oportet quod intelligens habeat possibilem intellectum, et ille materialis et imperfectus est de se, et nature divine nullo modo conveniens. Similiter non est habitus nisi possibilis intellectus intellectus enim quo est omnia fieri, se habet ad habitum scire sicut materia ad formam : et cum possibilis in Deo nullo modo esse possit, habitualis scientia nullo modo in Deo esse poterit. Unde relinquitur, quod in actu sit, et agens semper, nihil recipiens, et nihil habens quod ipse non sit.

Ad primum ergo quod inducitur ad probandum, quod intellectus suus sit in potentia, dicendum quod excogitatio Dei improprie sumitur : quia excogitare ratiocinative potentiae est, et causat scientiam collativam quam Dionysius vocat discursam disciplinam : sed a Gregorio ponitur excogitatio pro intelligentia simplici practica : et verum est quod haec sufficit ad opus, secundum quod opus est: ab aeterno autem haec intelligentia secun-~ dum actum stat in hoc quod non ab aeterno, sed tunc cum mundus incepit, Angeli et alia educerentur : et ideo ante opus operatum, et post, et in‘ipso, habet se eodem modo : ergo numquam de potentia mutatur ad actum.

Si autem dicas objectionem procedere de opere operante, et non operato : dicendum quod falsum est : quia illud est essentia Dei : essentia enim et potentia et operatio in Deo idem sunt : et ideo ante illud non potest poni potentia aliqua : et hoc qualiter sit, patebit in solutione ultimi articuli.

Ab atrup dicendum, quod in Deo non est nisi potentia activa : et illa non est in potentia respectu operati, sed potius operatum est in potentia respectu ipsius, et ipsa in actu : operatio autem potentiae ab ipsa potentia, nec distat in Deo nec differt : et ideo nullo modo est in potentia ad illam.

Ad id quod ulterius inducitur, quod sciat in habitu, Dicendum quod hoc non sequitur, ut infra patebit, ex hoc quod scientia est causa rerum, quod scientia in actu faciat quod res causata sit cum causa, imo sequitur oppositum.

Ad aliud dicendum, quod scire per species vel ideas, non facit scientiam habitualem, nisi ille forme vel idez sint forme perficientes intellectum ad actum : sicut bene probat objectio facta in contrarium : et ideo illa ratio procedit ab insufficienti quia addi deberet, est scientia per speciem diversam ab ipso sciente quae perficit intellectum ejus ad _actum,

Ad aliud dicendum, quod Augustinus diffinit habitum perficientem potentiam et expedientem ad operandum : Deus autem in omni potentia sua per seipsum perfectus et expeditus est.

Ad aliud dicendum, quod habituale in sermonibus Doctorum non sonat habitum, sed potius aliquid simile habitui, seilicet non connotans actum effectum in creatura, sicut habitum habens non necessario agit, sed agit cum voluerit.

Ad id quod contra ultimum objicitur, dicendum quod non sequitur hoc in causa prima : quod patet hoc modo : causa enim prima sine mensura distat a causato : ergo causatum in nullo potest assimilari sibi : ergo nec in aeternitate.

Praterea, Causa est ad cujus esse se- quitur aliud : ergo necesse est causatum sequi: ergo non erit coe#ternum cause in esse : quia ipsum secundum suum esse causatum est. ;

Unde ad argumentum dicendum, quod aa causa prima uno modo se habet in omnibus scitis suis ab aterno, et ipsa ab aeterno est ordinans exitum scitorum : et ab wterno idea tua et mea ordinate sunt et determinate ad hoc ut nunc exeas in esse, et similiter ego. Non autem est determinatio divini intellectus ad hoc quod fiat ab aeterno : sed ipse in se ab eterno determinavit ut tunc vel tune fiat. Ergo non sequitur, si scientia sua est causa rei, et scientia sua est ab eterno actu, quod creature fiant ab aeterno. Et est simile : sicut si ponamus determinationem mei intellectus practici jam essead opus aliquod quod fiet a me post tres annos, et stet meus intellectus continue, quod tune fiet et non prius : et intelligere meum ut tune fiat, sit sufficiens causa ad productionem rei : tunc enim meus intellectus in omni priori tempore erit in actu sufficienter causante rem illam, et tamen res non erit nisi tribus annis prius expletis.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2