Articulus 3
Articulus 3
An de scientia, potentia, et voluntate. debet esse tractatus proprius ? et, Penes quid illa tria sumuntur ?
ARTICULUS III. An de scientia, potentia, et voluntate. debet esse tractatus proprius ? et, Penes quid illa tria sumuntur ?
Deinde queritur de his quae sunt circa Litteram, et primo de hoc quod dicit, ibi, A, "Forum tamen quedam specialem efflagitant tractatum, etc."
Videtur enim hoc non esse verum : 1, Ista enim sunt essentialia appropriabilia personis : ergo cum aliis inter essentialia appropriabilia determinanda sunt, et non in tractatu speciali.
2. Item, Cum cognitio cause pertineat ad cognitionem causati : et ista sint cause creaturarum, videtur si specialem efflagitant tractatum, quod cum creaturis essent determinanda in secundo libro Sententiarum, quod non facit Magister.
3. Item, Quid vocatur tractatus? non enim, ut ipse in suo Prologo dicit, dividit hunc librum totum nisi in quatuor tractatus : cum igitur istud secundum eum contineatur in primo libro, continetur in primo tractatu : ergo non habet tractatum specialem.
4. Ulterius, Videtur peccare Magister in exsecutione horum trium: cum enim potentia sit ante sapientiam et voluntatem, prius debebat exsequi de potentia quam de sapientia : et ipse facit contrarium.
5. Item, Potentia est attributum Patris, et sapientia Filii, ut habitum est in distinctione pracedenti : ergo secundum ordinem nature qui est in personis, debuit-prius determinari de potentia, quam de sapientia. .
1. Videtur enim, quod numerus abundet super ea quae exiguntur ad causandum : quia ista tria sufficiunt agenti imperfecto qui est artifex homo : ergo ad agens perfectissimum pauciora requiruntur : ergo videtur, quod ternarius iste abundet superflue. _
2. Item, Nos videmus, quod natura perfectius agit, quam intellectus practicus : et hoc patet in operibus alchimie : quia aurum alchimicum non letificat cor, nec etiam ita est productibile malleis sine scissura, sicut aurum quod producit natura.
Praeterea, In multis deficit ars a natura : cum igitur Deus sit perfectissimum agens, magis similis erit ejus actio potentiae nature, quam artis : ad operationem autem nature non reguiritur nisi posse, et non scire, et velle : ergo tractatus de scientia et voluntate non pertinet ad hunc tractatum, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod licet sint essentialia appropriabilia, tamen scientia eorum non potest determinari ex eisdem omnino principiis, ex quibus determinatur scientia aliorum : alia enim determinata sunt per relationes personarum ad invicem, vel per essentiae unitatem vel simplicitatem : hac autem habent determinari per intentionem cause : quia ista dicunt dispositiones ex quibus inclinatur ad causandum creaturam. Et si objicias, quod secundum hoc, supra debebant poni inter ea quae conveniunt ex tempore, dicendum quod non est verum : quia ista non conveniunt ex tempore, sed potius dicunt illa attributa quibus exeunt a Deo ea quae sunt ex tempore : et ita sunt ante tempus : et ea quae conveniunt ex tempore non sunt ante tempus, sed post secundum rationem intelligendi.
Ad aliud dicendum, quod cum creaturis non incidunt in eumdem tractatum : quia ex principiis creationis et creature non possunt determinari, sed habent proprias determinationes convenientes ab eterno : nec omnis causa cum causato incidit in determinationem ejusdem scientiae vel libri, sed tantum ea quae proxima est. :
Ad aliud dicendum, quod tractatus vocatur hic pars specialis de eodem scibili per alia principia determinabilis : sicut Deus secundum ea quae ab aeterno conveniunt sibi et temporaliter, est materia hujus primi libri : et ideo illud quod est de convenientibus sibi ab eterno, est de scientia primi libri : sed tamen dicitur pars specialis, eo quod principiis prius habitis determinari non potest.
Ad id quod ulterius objicitur de ordine exsecutionis, dicendum quod ista tria que hic tangit dupliciter considerantur, scilicet in se, vel in relatione ad opus. In se considerata verum est, quod potentia est ante scientiam et voluntatem : sed in relatione ad opus est scientia ut dirigens, et potentia ut exsequens : et sic potentia est operans post scientiam et voluntatem.
Si autem queritur, Quare de voluntate exsequitur post potentiam? Dicendum, quod potentia operans non in omnibus modis conjungitur voluntati, licet in nullo sit contra voluntatem : quia voluntas Dei dicit inclinationem ad bonum quod est ab ipso : potentia vero est efficiens ad ens : et cum ens per suam intentionem sit ante bonum, determinatur de potentia ante voluntatem. Alii dicunt, quod respectu objectorum communior est scientia quam potentia : quia scientia est de bonis et malis, potentia autem de bonis tantum: sed illi non dant causam quare potentia est ante voluntatem. Per hoe etiam patet solutio ad sequens.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod numerus istorum trium est abundans : ista enim sunt de perfectione cause prime : quod sic probatur: Causa prima aut agit per necessitatem, aut per intentionem, habendo rationes operum suorum. Si per necessitatem : tunc erit obligata per nature necessitatem ad agere, et erit imperfecta, rationes sui operis ignorans, quod absurdum est. Si autem agit per libertatem voluntatis : aut habebit rationes operis, aut non. Si non : tune agit imperfecte : quia Philosophus dicit, quod etiam ars ignorans rationes operis, sed operans tantum, minus est honorabilis quam illa quae scit rationes : sicut architectonica honorabilior est usuali : ergo oportet, quod sciat et velit. Quod autem possit, nemo dubitat.
Dicenpum ad primum contra hoc objectum, quod in his non consideratur distantia perfecti agentis ab imperfecto, sed potius in hoc quod inferius agens habet ista tria ut diversa in se, et ase, et quod agit per instrumentum : Deus autem habet ista tria eadem in se : quia scientia est potentia, et e converso : et sibi eadem, quia ipse est sua potentia et sua sapientia : et agit sine instrumento per seipsum. Unde ipse?perfectissimum agens est.
Ad aliud dicendum, quod licet natura perfectior causa sit in agendo quam ars, hoc tamen non habet natura in quantum est proxima, sed ab influentia primi motoris : forme enim specifics (ut videtur Philosophus velle) sunt ab influentia celi super proximas causas | moventes et agentes. Influentia cceli est — ab influentia primi motoris. Et ideo necesse est, quod natura recipiens deficiat - ab ipso. Accipit ergo potentiam operan- | di, et non scientiam et voluntatem, eo quod non sit natura rationalis et spiritualis: unde quod natura non habet hec tria, non est perfectionis, sed defectus a motore primo.
On this page