Articulus 4
Articulus 4
An Magister bene et sufficienter enumeret partes scienti#, et penes quid — sumantur ?
Deinde queritur de divisione nominum quam ponit, ibi, A, "De scientia, prescientia, providentia, dispositione, predestinatione, voluntate, et potentia, etc."
Solutio. Ad hoc dicendum, quod ex habitis satis habetur qualiter accipitur scientia, potentia, voluntas . De aliis autem potest esse triplex multiplicatio : quarum una et prima est secundum quod se habent ad invicem, et unum addit super alterum. Potest igitur considerari habitus intellectus practici in se, vel in comparatione ad aliud. Si in se : tunc dicitur seventia. 5i autem in comparatione ad aliud, quod additur ei ut contrahens ipsum : aut illud est secundum rationem medii per quod est in quantum est scientia, et tune dicetur idem quod sapientia, quia sapientia est scientia per causam altissimam quam difficile est homini scire, ut dicit Philosophus : et de sapientia infra exsequetur. Potest etiam contrahi per dispositionem ad actum : haec autem dispositio aut notat ordinem esse ad actum, et tunc est praescientia vel providentia, quod idem est, que notant ordinem esse secundum antecessionem ad effectum : aut dispositio potest esse ex parte illa qua conjungitur actui : et hoc penes ordinem rerum ad finem, vel ad invicem, et tunc est dispositio : aut penes conservantia ipsam rem, et tunc est providentia : aut specialiter ad ea quae rationalia sunt, et tunc est praedestinatio.
Potest etiam fieri multiplicatio penes objecta illa quae sunt simpliciter scibilia, aut determinata in aliqua differentia temporis vel entis. Si primo modo tune de ipsis est scientia quae est de eeternis, et temporalibus, et preesentibus, et preteritis, et futuris. Si autem sunt scibilia contracta : aut haec contractio est per differentiam temporis, aut per speciem entis. Si primo modo: aut communiter, - aut specialiter. Si specialiter : tunc est praedestinatio respectu. bonorum gratiew et gloria, et creature ad gratiam et gloriam ordinate. Si communiter : aut respectu reiin se, et sic est preescientia : aut respectu ordinis rerum, et sic est dispositio aeterna de rebus futuris. Si autem est per speciem entis contractio : tunc est providentia, quae predeterminat perfectionem secundum esse et permanere.
Vel sic: Scientia aut est respectuscibilis ut est apud scientem tantum, aut ut est aliquid ponens circa scitum. Si primo modo : aut cum ordine scientis ad scitum, aut absolute. Si absolute : tunc est scientia. Si cum ordine tunc est prescientia Si autem aliquid ponitur circa scitum : aut communiter, aut specialiter respectu creature dignioris. Si communiter : aut est respectu esse, et tunc est dispositio : aut respectu bene esse, et tunc est providentia, quae dicit curam de bene esse rerum in gubernatione Dei. Si autem est specialiter respectu creature dignioris : tunc est praedestinatio. Alii etiam modi inveniri possunt, sed non necessarii.
On this page