Text List

Articulus 5

Articulus 5

Utrum Dei scientia sit aeterna et immutabilis ?

ARTICULUS V. Utrum Dei scientia sit aeterna et immutabilis ?

Deinde queritur de hoc quod dicit: "Hic considerart oportet etc."

1. Quidquid enim est in Deo, aternum est: aeternum autem est immuta-— bile et necessarium : ergo nulla positione facta videtur posse mutari: et ita posito quod nihil sit futurum, si ante positionem fuit prascius, etiam postea prescius erit.

2. Item, Scientia pendet ex scibili, et dicitur relative ad ipsum: posito ergo quod nullum sit scibile, sequitur nullam esse scientiam : ergo nihil dicit Magister solvendo hance questionem, quod dato quod nihil sit futurum, quod tune non erit praescientia, sed manet adhuc scientia qua Deus prescit futura antequam fiant.

3. Item, Sicut est scientia de futuris, _ ita est de preesentibus et preteritis : cum igitur significetur specialiter Deus respectu futurorum secundum quod pre- scit, debet scientia sua etiam aliquo speciali nomine significari respectu preteritorum, et aliquo respectu presentiam, et sic dicetur habere memoriam preteritorum, et speculationem presentium, ut videtur, quod falsum est: ergo non debet dici prascius.

4. Item, In nostro intellectu incomparabiliter minor est simplicitas, quam in intellectu divino: sed intelligibile nostri intellectus propter simplicitatem non est hic et nunc, sed ubique et semper, ut dicit Philosophus: ergo intelligibile divinum erit etiam abstractum ab omni differentia temporis: ergo non debet significari nomine importante differentiam temporis futuri, ut videtur. |

Solutio. Dicendum ad primum, quod id quod est in Deo, est aeternum et immutabile : sed nihil prohibet ipsum in alia et alia relatione et ratione esse, secundum quod aliquid aliter se habet ad ipsum uno modo quam alio: sicut enim dicit Avicenna in prima Philosophia, ex hoc quod aliquid refertur ad aliquid, nihil componitur, neque mutatur : quia quantumcumque aliquid accipiatur simplex et immutabile, per hoc ipsum quod primum dicitur, ponitur relativum, et tamen ex. hoc non est com- positum neque mutatum. Unde licet scientia Dei secundum id quod est, immutabilis est: nihilominus tamen alia et alia ratione relationis significatur, secundum quod se habet ad futurum, vel non habet se ad illud: et ideo Magister bene dicit.

Ad aliud dicendum, quod scientia Dei non pendet ex scibili : sed potius scibile quod est creatura, pendet ex scientia Dei, ut ex causa: et ideo in divinis accidit contrarium dicto Philosophi. Dicit enim Philosophus, quod scientia refertur ad scibile, sed non e converso de necessitate : scientia enim ponit scibile, sed non convertitur : sed in Dei scientia scibibile refertur ad scientiam, et non e converso : quia in inferioribus scientia causatur ascibili, in Deo autem e converso: et ideo non existente scibili creato, vel etiam non futuro, non destruitur scientia Dei: quia nihil accipit a scibili, sed e converso potius causat scibile.

Ad aliud dicendum, quod scientia de presenti est concomitans rem, et scientia de preeterito ut hujusmodi, est sequens rem : et nulla illarum competit Deo, sed tantum competit ei scientia rem antecedens, sicut causa aeterna antecedit causatum temporale: et ideo non dicitur memoria Dei vel contemplatio presens, sed tantum praescientia.

Ad aliud dicendum, quod scitum a Deo omnino intemporale est, nec differentia temporis ponitur circa scitum, secundum quod est in scientia Dei, sed ponitur circa esse rei scite: quia hoc habet se ut sequens scientiam, secundum quod causatum sequitur causam: et ideo respectu illius dicitur praescientia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5