Text List

Articulus 6

Articulus 6

An hoc nomen, creator, significat divinam essentiam ?

ARTICULUS VI. An hoc nomen, creator, significat divinam essentiam ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, "Verumtamen creator ita relative dicitur, ut essentiam non significet, etc."

1. Hoc enim videtur esse contra regulam Doctorum, quod omne nomen di- ctum de Deo connotans effectum in creatura, significat divinam essentiam.

2. Si forte dicas, quod significat respectum ad creaturas. Contra: Respectum ad creaturas etiam significat prescientia : ergo si unum non significat essentiam, nec reliquum : vel si unum significat, et reliquum.

Sotvutio. Dicendum, ut supra, quod creator, ut dicit Damascenus, significat habitudinem Dei ad ea a quibus distinguitur : et illa habitudo supponit essentiam, ut circa quam ponitur : et non est falsus intellectus propter actum creationis, licet non significet relationem realiter inherentem ex tempore: et ideo dicit Magister quod non significat essentiam.

Ad aliud dicendum, quod praescientia in principali significato a quo imponitur nomen, dat intelligere essentiam divinam : quia essentiam importatet non ha- bitudinem relationis, nisi ex compositio~ ne praepositionis : et ideo dicit Magister quod significat essentiam, et non crea~ tor.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6