Text List

Articulus 7

Articulus 7

An in mente divina sunt ideae ?

ARTICULUS VII. An in mente divina sunt ideae ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, Ibi, "Propterea omnia dicuntur esse in Deo, etc."

Incidit enim hic questio de ideis °, de quibus ad intellectum sequentium que- remus quatuor : quorum primum est. An sint idee in mente divina ? Secundum, An in ratione scilibilis speculativi vel practici ? Tertium, Utrum sit idea una, vel plures ? Quartum, Utrum omnium sint in Deo idew, vel non omnium ?

Ad PRIMUM proceditur sic : 1. Dicit Augustinus in libro LXX XIII Questionum . "\dexe sunt rationes rerum stabiles et immutabiles, quae in divina intelligentia continentur. Et cum ipse nec oriantur, nec intereant, secundum eas tamen forma ridicitur, omne illud quod oriri etinterire potest !." Ex hoc accipitur, quod idee sunt, et ad quid sunt, et ubi sunt: et ideo haec auctoritas valde est notabilis.

2. Item, ibidem: "Omnia ratione sunt condita : nec eadem ratione homo, qua equus: hoc enim absurdum est existimare. Singula ergo propriis sunt creata rationibus, Has autem rationes non est arbitrandum esse nisi in mente conditoris: non enim extra se positum quidquam intuebatur."

8. Item, Augustinus in libro Retractationum : "Nec Plato in hoc erravit, quia esse mundum intelligibilem dicit, etc. Mundum quippe intelligibilem nuncupavit Plato ipsam rationem sempiternam, qua fecit Deus mundum : quam qui esse negat, sequitur ut dicat Deum irrationabiliter fecisse quod fecit #."

4. Item, in libro de Civitate Dei dicit : Plato ideas ponit: et eas qui negat, infidelem esse non ambigit: quia Filium Dei negat.

5. Item, Boetius in libro de Consolatione Philosophie dicit: "Tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus [ipse Mundum mente gerens...."

6. Item, ad Hebr. X1, 3: "Fide intelligimus aptata esse secula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent". Invisibilia autem ibi dicuntur idee et rationes mundi archetypi in mente Dei.

7. Hoc etiam probatur sic ratione : Constat, quod Deus non agit per nature necessitatem, ut habitum est prius : ergo agit per intellectum : omnis autem agens per intellectum, apud se habet rationem operis et exemplar, aut ignorat quid agat : ergo cum Deus sciat quid agat, ipse apud se habet rationes omnium operabilium suorum: et ille vocan- tur idee : ergo apud se habet ideas.

SED CONTRA : 1. Plus opponitur id quod est in diversa essentia, quam id quod distinctum est, in eadem tamen essentia manens : ergo respectus ad id quod est in diversa essentia, majoris est oppositionis in Deo, quam ille qui est in Deo inter ea que sunt ejusdem essentiae : sed respectus inter ea quae sunt ejusdem essentia, facit in divinis distinctionem personarum : ergo respectus ad id quod est diverse essentiae, faciet diversitatem essentiarum, cum sit majoris oppositionis : talis autem est respectus idearum : ergo idewe in Deo facient diversitatem essentiarum, quod esse non potest: ergo non sunt idex in Deo.

2. Item, Omnis diversitas quae est in causis et causatis, necesse est quod reducatur in unum universitatis principium, quia aliter plura essent principia : sed magis unum principium est id quod est unum essentia et ratione, quam id quod unum quidem est essentia, sed plura ratione : ergo necesse est, quod hoc accipiatur ut unum essentia et ratione : ergo in ipso non suntrationes ideales.

3. Item nos videmus hoc in principiis nature : omnis enim diversitas quae est in qualitatibus propriis naturalibus, reducitur ad qualitates primas agentes et patientes, scilicet differentias elementorum, calidum, frigidum, humidum, siccum : actionis autem illarum qualitatum multiplex diversitas reducitur ad diversum motum ceeli, minus tamen diversum, quam sit actio elementorum : diversitas autem motus ceeli cum sit multiplex, reducitur ad numerum mobilium que sunt octo vel novem, et istorum iterum diversitas reducitur in motorem primum : ergo necesse est, quod primum in quod fit omnium reductio, sit ratione unum, et secundum diversitatem rationum moveat : et hoc dato non erunt idee: ergo idee non sunt, ut videtur. ,

4. Item, Si sunt idee, ad quid sunt ? Superfluum enim est in causa, quod non est ad productionem causati, ut videtur : sed diversitas generatorum et corruptorum aliunde potest causari, secundum quod dicunt Philosophi, quod natura spheere none est facere uniformitatem in his quae sunt in una natura et unius rationis. Nature autem sphere habentis multas stellas, est facere diversitatem figuke et forme in generatis et corruptis. Nature autem sphere lune est movere aquam secundum diversum situm in diversam mixtionem, ut mixtum fiat continuum ¢ quia terra pura continuationem mon facit, sed comminutionem. Nature autem sphere solis est movere ignem ad immissionem caloris moventis et digerentis et maturantis commixtum continuum. Nature autem spherarum quinque aliorum planetarum est movere aerem, propter quod sunt in aere motus multi, eo quod illi planete multarum sunt diversitatum in motibus declinationis, et involutionum, et descensus, et ascensus, et stationis, directionis, retrogradationis, et hujusmodi. Cum ergo ex illa diversitate sufficienter causetur diversitasformarum, ut videtur, superfluit positio idearum.

Sortutio. Dicendum, quod absque dubio etiam philosophice loquendo necesse est ponere ideas, ut dicit Augustinus : quia aliter sequeretur, quod Deus sine ratione qua mundum cognosceret, mundum creasset.

Dicenptm ergo ad primum quod contra objicitur, quod relatio non diversificat, nisi per hoc quod habet de natura oppositionis : dicunt enim logici, et verum est, quod aliter arguitur a relativis in quantum relativa sunt, et aliter a relativis oppositis secundum quod opposita sunt : secundum enim quod relativa sunt, posita se ponunt, et perempta se perimunt : per hoc autem quod opposita sunt, sequitur quod unum non sit aliud : et ideo in personis in quibus est relatio realiter, verum est quod distinguuntur, et a se removentur. Sed intellectus Dei ad reg creatas est relatio secundum rationem, sed creatorum ad ipsum secundum rem :etideo creator essentialiter quidem differt a creatis, sed respectus a respectu non: quia inter respectum et respectum non est oppositio : et ideo relatione illa non est Deus nisi unum principium, ut infra patebit : et respectus illi in ipso non habent distantiam, vel oppositionem, vel diversitatem, licet pluraliter significentur : eo quod sunt ad res diversas.

Ad aliud dicendum, quod diversitas omnis absque dubio reducitur in unum essentialiter et ratione quoad ipsum : sed non ést universitatis et diversitatis ptincipium, nisi referatur ad diversa : et ideo ille rationes quoad respectus multiplicantur ex parte posteriori, scilicet secundum quod sunt a parte creaturarum ordinatarum ad ipsum, sed ex parte sui non, quia ipsum per seipsum causa est uniuscujusque causati: et ita adhuc relinquitur esse idea in ratione illorum respectuum ad res creatas.

Ad aliud dicendum, quod bene concedo hoc, quod talis reductio est in causis naturalibus : sed illa non tollit immediatum respectum uniuscujusque ad primum :non enim primum ita est, ut dicebant quidam errantes Philosophi, quod habeat immediatam influentiam super mobile primum, et non super alia: sed immediate influit omnibus, et etiam per alia influit : et ex parte respectus illius quo influit esse uniuscujusque, ponitur ratio idealis.

Ad aliud dicendum, quod necessitas idearum est : quia diversitas stellarum et imaginum et proportionis situum ex motu spherarum, diversam numquam facerent formam, nisi influeretur eis a Deo qui est universitatis principium : et etiam acceptam rationem formae non possent influere, nisi Deus immediatius influeret, sicut habetur, Joan. v, 17: Pater meus usque modo operatur, et ego operor, Et ideo necesse est ponere ideas, quae synt rationes istarum formarum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7