Articulus 8
Articulus 8
An idae sunt in mente divina in ratione scibilis speculativi, vel practici ?
Videtur autem, quod practici tantum : quia 1. Idee sunt ad facienda : ergo sunt exemplaria operabilium : talia autem sunt intellectus practici : ergo idew sunt secundum rationem intelligibilis practici.
2. Item, Augustinus supra vocavit eas rationes, dicens quod alia ratione formatur homo, et alia equus : ergo sunt in Deo ut practice, et non ut speculativae.
SED CONTRA : Deus speculativam scientiam habet mundi : non enim sufficit ut sciat mundum facere, nisi etiam ut sciat omnem naturam mundi : ergo videtur, quod necesse est in illa ratione etiam ponere rationes ideales.
SoLutio. Dicendum, quod idew dicunt respectum ad rem, et ideo sunt proprie loquendo secundum intellectum practicum.
Ad Hoc autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod Deus omnem scientiam et sui et mundi habet : sed tamen quia intellectus speculativus in quantum est speculativus, nihil ponit circa rein, ideo ex parte illa non habet respectum idealem. Practicus autem rationem habitam in se ponit circa opus, secundum quod dicit Philosophus, quod sanitas quae est in animali, vel in homine, est sanitas quae est a sanitate que est in anima medici: volens per hoc probare, ut dicit Commentator, motorem primum esse quodammodo formam eorum quae ab ipso formantur. Si dicas, quod licet speculativus intellectus nihil ponat circa rem, tamen accipit a re : et ideo ex parte illa habet ideas : hoc falsum est in Deo: sed in nobis verum est: quia nostra scientia causatur a rebus, ut supra habitum est : Deus autem intelligendo se, intelligit omnia : et multitudo idearum non est ex parte sui, sicut posterius patebit, sed tantum intelligitur ex relatione ideatorum ad ipsum : et non ita proprie idealis est intellectus speculativus in Deo ut speculativus est, sicut practicus secundum quod practicus est. Est tamen verum, quod speculatur se Deus ut est principium omnium, et sic quodammodo ut exemplar et causam : et ideo dicunt quidam, quod intelligit se ut ideam.
On this page