Articulus 9
Articulus 9
An in Deo sit una idea, vel plures ?
1. Et arguitur a quadam consideratione quae est in secundo Topicorum, et una sola quae est hac : Si aliquis dixerit scire esse intelligere, considerandum in uno et pluribus si dissonant : nam si dissonant, non est hoc illud. Constat autem, quod idea est essentia divina, quia nihil est in Deo nisi Deus: ergo cum idem sit essentia et idea : et essentia est una, erit tantum una idea : nam si essent plures idee, secundum inductam considerationem non esset essentia idea.
2. Item, In anima sic est, quod potentia intelligendi non est omnino simplex, quia nata est habere rationes plures : ergo si intellectus Dei haberet ideas plures, non esset omnino simplex, quod. falsum est : ergo non sunt idee plures.
3. Item, Sisunt multe : aut re, aut ratione. Sire : tunc sequitur, quod plu- res res quam tres fuerunt ab aeterno, quod est hereticum : quia non fuerunt res ab aeterno, nisi Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui sunt tres res, ut dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana. Si autem ratione sola sunt plures : sed dicit Boetius, quod ratio cassa et vana est, quae non potest poni circa rem: ergo illa ratio erit cassa et vana. Et si dicas, quod dictum Boetii est contrarium dicto Philosophi, qui dicit, quod abstrahentium non est mendacium : et glossant quidam, eo quod abstractio non ponatur circa rem, et ita possumus aliquid intelligere quod in re non est. Conrra: Abstrahentium esset mendacium, si abstraherent quod nec esse nec diffinitiva ratione abstrahi potest, ut carnem a plumbo, vel ere : non enim caro unquam invenitur in plumbo, vel in ere: sed circulus et rectum invenitur in una ratione in diversis materiis specie: etideo potest abstrahi ab unaquaque illarum, quia nulla illarum ma-~ teriarum cadit in diffinitione sua. Sed sic non est hic: quia nihil poterit dari circa cujus diffinitionem vel esse ponas rationes idearum plurium.
4. Si dicas, quod pluralitas causatur a rebus relatis ad ipsum Deum, ut causantem per intellectum. Contra: Res temporales sunt: temporale autem non est causa aeterni: ergo res non causant rationes plures esse in Deo.
5. Item, Antequam res essent, non erat relatio plurium ad Deum : ergo tune non causabant hujusmodi pluralitatem rationum: et sic non ab aeterno fuerunt iste rationes plures, ut videtur, sed una tantum idea: ergo pluralitas esset magis in rebus, quam in ideis, quod est contra Augustinum in libro LXXXIII Questionum, qui dicit: "Absit ut rationes illas extra Deum ponamus !." Unde significat ea pluraliter esse in Deo.
6. Item, Si res causant unitatem et multitudinem in ideis : cum unitas et compositio et necessitas et contingentia sint etiam consequentia res, videtur quod arebus etiam accipiant idee unitatem et compositionem,etc. : quod falsum est, cum.dicat Augustinus quod nec oriuntur, nec intereunt, nec mutantur, sed sunt stabiles.
7. Item, Si multitudo rerum creatarum est causa multitudinis idearum : ergo multitudo ex parte rerum preintelligitur multitudini idearum: sed multudo rerum creatarum est ex ten:pore, et multitudo idearum ab aeterno: ergo illud quod est ex tempore, preintelligitur ei quod est ab aeterno, quod est impossibile : ergo videtur, quod idez nullo modo sint plures.
SED CONTRA : 1. Si concedatur hoc, erit contra dictum Augustini supra inductum, quod non una ratione format Deus huminem, et equum.
2. Item, Rationes rei sunt proprie ipsius rei : in propriis autem est differentia et multitudo: ergo videtur, quod idew propriae et rationes sunt multe. Si dicas, quod Deus non habet ideas nisi universalium, ut quidam dixerunt, et non habet ideas proprias: ex hoc sequitur heresis, quod non cognoscit res proprie, sed communiter tantum: quod in principio distinctionis istius est improbatum : quia Deus cognoscit per ideam : et cujus non est idea, non habet cognitionem in mente divina, vel cognoscitur ut privatio, sicut infra dicet Magister de cognitione mali.
Sorvutio. Dicendum sine priejudicio, quod tdea tripliciter consideratur, scilicet secundum id quod est, et sic est essentia divina et intellectus divinus, et est una sola. Item, consideratur in comparatione ad intelligentem per ideam, vel operantem, et sic iterum non est plures, sed una tantum : quia intelliyens est unum indivisibile. Tertio, consideratur in relatione ad opera ipsa quorum est idea, et sic habet pluralitatem ex parte respectus ad illa. Unde meo judicio melius dicitur multorum idea, quam multe idee. Hujus ponit exemplum Dionysius in centro circuli, quod est principium linearum egredientium ad circumferentiam, et etiam circumferentiae, quia circumferentia tota generatur ex ipso, et movetur ex ipso, ut dicunt sapientes : et ipsum quidem est unum secundum id quod est: et si ponamus in ipso esse et motorem circumferentiae, et movere per lineas egredientes, sicut ab axe radii circumferentiam movent in rota, erit centrum in comparatione totius motus unum: sed in comparatione ad lineas quibus fit motus totius, erit ipsum in ra-~ tione multorum, et est potius multorum unum quam sit multa: sed tamen respectus eruntin eo secundum habitudinem multorum ad ipsum. Unde proprie significatur cum dicitur, quod est in se unum unius motoris multarecipiens diversimode: ista autem multiplicitas respectuum causatur ab his quae sunt extra ipsum, et ideo ipsum in se non multiplicatur. Per simile hujusmodi intelligamus immobilem naturam Dei causantem et moventem totam rotam mundi: per lineas egredientes intelligamus creata singula, quibus successione rerum creatarum, quasi circulari generatione movetur mundus: et dicamus tunc, quod illud immobile primum, unum est principium, tamen multorum a se egredientium: et dicamus, quod zdea nominat, non ipsum secundum rem quod est, sed potius respectum ipsius ad id cujus est principium : et cum ille respectus plurificetur secundum multitudinem principiatorum, sequitur quod idea sunt multe et rationes: sed tamen quod non sint multi intellectus, vel principia moventia.
Dicatur ergo ad primum, quod illa consideratio intelligitur de his in quibus unum ponitur alteri idem absolute, sive essentialiter, sive accidentaliter inesse absolutum (quod ad librum de accidente pertinet) significetur: ut si dicatur homo esse animal, sequitur quod plures homines sint plura animalia : et si dicatur homo esse albus, sequitur quod plures homines sint plures albi. Sed in relatione secus est: quiailla multiplicatur per id quod est extra relativum quantum ad respectum in quem necesse est colligi illud quod refertur ad ipsum: et ideo non sequitur, quod si essentia est idea, quod sicut est una tantum essentia, ita sit una tantum idea.
Ad aliud dicendum, quod secus est in anima : quia anima habet formas acceptas, quae causate sunt a pluribus, et ideo plures facientes in ea comparationes. Sed in Deo non est sic, ut jam visum est: quia ipse per suam scientiam est causa, et per suum intellectum: et ideo non est nisi diversitas respectuum, et non specierum, vel formarum : et ideo non inducitur in eo compositio aliqua: quia, sicut supra ostensum est, ex relatione sola nihil efficitur magis compositum quam prius erat, praecipue in his relativis in quibus dependentia realis non est in utroque relativorum, sed in altero tantum, sicut est in idea et ideato.
Ad aliud dicendum, quod est multitudo ratione sola, et adhuc minor, si potest esse minor: quia est multitudo ratione, et multitudo re, et est multitudo rationis supra rem. Multitudo ratione sola est multitudo consignificati ex significatione alterius: sicut verbi gratia, siego sum albus, et tu niger, et efticia— ris albus, nulla mutatione facta in me, sunt hic plures similes: et pluralitas que importatur per ly simles, consignificata est per relationem tui ad me, non per relationem mei sed per correlationem mei ad te: quia una similitudine in te posita, necesse est consignificari alteram in me: quae tamen non est causata per aliquid quod mihi advenerit. Ista multitudo adhuc directius est in centro’ circuli, quod est principium linearum : significatis enim lineis pluraliter, neces- se est consignificari pluralitatem respectuum centri ad ipsas: et ita est multitudo rationis consignificata in ideis: et ided forte frequenter invenitur apud Sanctos, quod dicunt ideas pluralitatem tantum consignificando, et non dicunt, vel raro dicunt plures ideas, pluralitatem importando per principale significatum dictionis hujus quae est plures. Pluralitas autem rei patet satis. Similiter et pluralitas rationis quae ponitur circa rem.
Av 1 ergo quod contra objicitur, dicendum quod temporale non est causa aeterni, quia creature non causant eternum: sed tamen aeternum potest consignificari aliquo modo cum temporali, et innotescere in aliqua ratione cum temporali, in qua non significatur vel innotescit ut est aeternum: et ideo ratio illa non est cassa et vana, cum aliquo modo ponatur circa rem, scilicet non in se consideratam, sed prout innotescit per comparationem temporalis ad ipsum : hoc enim sufficit ad hoc quod intellectus salvetur.
Ad aliud dicendum, quod licet res in se et in proprio esse, non sint ab aeterno: in potentia tamen sunt ab aeterno. Et si queras, In qua potentia ? Dico quod in potentia cause efficientis. Si autem objicias, quod secundum hoc non sunt multe, etideo non referuntur ut multe ad ideas. Dicendum, quod res secundum quod ibi sunt, non sunt multe: tamen ut significantur exiture, sunt ut multe, et sic ut multae referuntur ad suas ideas secundum quas exeunt: etin hoc causatur multitudo significata secundum rationem quae minima est omnium pluralitatum : quia res ipse in potentia sunt, et respectus in potentia : et consignificata pluralitas est consignificate rationis tantum, et non rei significata.
Ad aliud dicendum, quod unum et multum sequuntur ens in se, sive in causa, sive in potentia, sive in effectu significetur : et diversitas, et oppositio, et compositio, et mutabilitas, et materialitas, et nécessitas, et contingentia, non sequuntur res secundum quod sunt in se quocumque modo, sed potius secundum quod sunt creat# post non esse : quia creabile vertibile est, et vertibile compositum, et diversum, et alii oppositum, et sic de aliis: et ideo non ita possunt transferri ad res significatas in causa, sicut unum et multum : tamen non videtur mihi esse dicendum, quod sint multe idee, licet dicamus ideas consignificando pluralitatem : et si concederemus esse plures ideas, non oporteret nos propter hoe concedere multas vel diversas ideas : quia pluralitati sufficit quecumque differentia, sed non multitudini : cujus signum est, quod dicimus in divinis personas plures, non tamen multas proprie loquendo.
Ad aliud dicendum, quod preintelligi multitudinem creaturarum contingit duobus modis, scilicet ut existentium, et sic falsum est : vel exiturarum a causa, et sic verum est, quod praeintelligitur temporale non ut temporale aeterno: quia aeternum quidem a temporali causari non potest, sed in quantum significatur cum ipso, potest accipere aliquam rationem consignificandi, quae sine ipso non significatur.
On this page