Text List

Articulus 10

Articulus 10

An in Deo sunt idee omnium, et maxime materie prime ?

ARTICULUS X. An in Deo sunt idee omnium, et maxime materie prime ?

Deinde queritur, Si in Deo omnium sit idea, et hoc praecipue propter materiam primam : quia

1. Si idea est ratio forme, non videtur habere relationem nisi ad formam : non ergo ad materiam, ut videtur.

2. Item, Idea est principium cognoscendi: omne autem quod cognoscitur, scitur a forma : ergo videtur, quod nulla idea sit materi. , Sed contra. Quidquid creatum est, rationem idealem habet in mente divina, sive Creatoris : materia prima creata est : ergo habet ideam in mente Creatoris. Si forte dicas, quod materia prima cognoscitur per formam : hoc nihil est, quia nos querimus de ea cognitione qua cognoscitur per seipsam.

Praeterea, Absurdum est dicere, quod tu dicas Deum accipere cognitionem unius per alterum, sicut nos accipimus: quia tune aliquid esset cujus cognitionem non haberet nisi per accidens, et non per seipsum, quod falsum est : ergo materiam primam cognoscit per seipsam.

Si forte velis dicere, quod privatio non est separabilis a materia : quia per seipsam ipsa est potentia ad formam, ut quidam dicunt. Conrra hoc videntur esse tria inconvenientia : quorum primum est, quod aliquid citra primum est sua potentia. Secundum est, quod privatio non cognoscitur a Deo, nisi per habitum, ut dicet Magister infra. Cum ergo potentia materie sit privatio, non habet ideam propriam in qua formetur idea. Tertium inconveniens est ut prius, quod materia a Deo cognoscitur per alterum, et non per seipsam in propria natura.

Solutio. Sine prajudicio dico, quod Deus cognoscit materiam et facit immediate per ideam materiae. Licet enim secundum Boetium et Avicennam, illa que sunt tantum in potentia, ut materia, vel semper permixta potenti secundum successionem sui de potentia in actum, ut motus, et tempus, vel permixta potentiae ad id quod contrarium est actui in quo sunt, ut vacuum, et infinitum, sint a nobis non pleno intellectu intelligibilia: tamen a Deo pleno intellectu cognoscuntur : et ideo dico esse ideam speciem efficientis, quam imitatur quan-~ tum potest effectum. Quedam autem imitantur illam, secundum potentiam ens tantum, ut materia prima: et quedam secundum actum permixtum potentiae in successione, ut motus, et tempus: vel in quicte, ut vacuum, vel infinitum: quedam autem pertingendo ad formam determinatam in actu non permixto nobi-~ hori vel ignobiliori, ut creature que modo, specie et ordine proprie nature determinantur.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10