Text List

Articulus 11

Articulus 11

Utrum creature alio modo innotuerint Deo facte, quam fuerint note faciendae?

ARTICULUS XI. Utrum creature alio modo innotuerint Deo facte, quam fuerint note faciendae?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, BE, "Ipsi autem Deo non audeo dicere alio modo innotuisse, cum ea fecisset, quam illo quo ea noverat ut faceret, etc."

Videtur enim hoc esse falsum: quia 1. Unumquodque sicut se habet ad esse, ita se habet ad verum. Verum autem simpliciter alio modo scitur et melius scitur, quam verum secundum quid: ergo ens simpliciter melius et alo modo scitur, quam ens secundum quid : sed creature ab aeterno antequam fierent non fuerunt nisi secundum quid, scilicet in potentia cause efficientis et exemplaris: ergo non noscebantur nisi secundum quid: et post note sunt simpliciter : ergo alio modo innotuerunt facte, quam note fuerunt faciende.

2. Item, Aut Deus novit ea quae sunt ab aeterno simpliciter, aut secundum quid tantum. Si secundum quid: ergo notitia sua fuit imperfecta, et postea perficiebatur. Si simpliciter, et res non fuerunt nisi secundum quid: ergo novit aliter, quam fuerunt: ergo decipiebatur, quod falsum est.

3. Si forte dicas, quod Augustinus et Anselmus dicunt, quod res verius sunt in Deo quam in seipsis: quia in ipso sunt vita et lux, ut dicit Augustinus, et creatrix essentia, ut dicit Anselmus: in seipsis autem sunt vespera vel tenebra, et mutabiles : et ideo verius cognoscuntur, ubi verius sunt. Contra: Veritas rei est a forma rei: forma autem dans esse rei proprium, numquam fuit in Deo: ergo veritates rerum numquam fuerunt in Deo : ergo res non est verius in Deo quam in se.

4. Item, Veritas nature hujus rei non est ab eo quod est commune scilicet sibi, et alii, sed a forma propria sibi : quia in communi non est nisi in potentia, in veritate autem sua est in actu. Cum igitur in Deo non sit in proprio sibi, sed in communi sibi, et alii: et non sit in ipso in actu, sed in potentia tantum: non .erit vere in ipso : ergo non erit in ipso verius quem in se.

1. Et quia circa hoc est dubium, accipiantur ipsa verba Auctoris ut jacent. Dicit autem Augustinus in libro XI de Civitate Dei, sic : Angeli ipsam creaturam melius ibi, hoc est, in sapientia Dei, tamquam in arte qua facta est, quam in ea ipsa sciunt: ac per hoc et seipsos melius ibi quam in seipsis. Facti sunt enim, et aliud sunt quam ille qui fecit. Ibi ergo tamquam in cognitione diuturna, in seipsis autem tamquam in vespertina ‘. Ex hoc accipitur, quod melius etiam seipsos cognoscunt Angeli in Deo quam in se: et non cognoscunt se melius, nisi ubi melius et verius sunt: ergo melius et verius videntur esse in Deo quam in seipsis. Anselmus autem in Monologio dicit sic: Nulli dubium est creatas substantias multo aliter esse in seipsis quam in nostra scientia : in seipsis hamque sunt per ipsam suam essentiam, in nostra vero scientia nondum earum essentiae, sed earum similitudines. Restat ergo ut tanto verius sint in seipsis quam in nostra scientia, quanto verius alicubi sunt per suam essentiam quam per suam similitudinem. Cum ergo et hoe constet, quod omnis creata substan- tia, tanto verius est in verbo, id est, intelligentia Creatoris quam in seipsa, quanto verius existit creatrix quam creata essentia, quomodo comprchendet mens humana cujusmodi sit illud dicere Dei, et illa scientia Dei, quae sic longe superior est creatis substantiis, si nostra scientia tam longe superatur ab illis, quantum earum similitudo differt ab earum essentia ? Ex hoc accipitur, quod verius sunt res in Deo quam in seipsis, quod videtur esse contra prius probata.

Sed adhuc contra hoc objici potest, 2. Cum dicitur, Creatura est in Deo : aut intelligitur de creatura quae est, aut de creatura quae non est. Si de creatura que est : cum illa nihil habeat in genere quod non sit in aliqua specierum, possent inferri universaliter omnes species creaturarum, quia ratione omnium equaliter redditur praedicatum subjecto : ergo asinus est in Deo, et homo est in Deo, quod falsum est. Si autem de creatura quae non est. Contra: Cum dicitur, Creatura est in Deo, ly creatura supponit verbo presentis temporis : ergo restringitur ad standum pro presentibus : ergo creatura supponit ibi pro eo quod presentialiter preedicatur : et dictum erat, quod supponeret pro eo quod non est : ergo illa simpliciter est falsa, Creatura est in Deo.

3. Item, Verbum Augustini videtur impossibile implicare, scilicet quod equaliter et eodem modo novit ea quae sunt, etea quae non sunt. Progario. Deus enim novit ea esse quae sunt : et eodem modo novit ea quae non sunt: ergo novit esse ea quae non sunt: quod est impossibile : quia si novit, tunc est verum quod novit: et sic verum est esse ea quae non sunt: ergo ea quae non sunt, sunt: et hoc est contradictoria simul verilicari de eodem.

Sonutio. Sine prejudicio potest dici, quod cum dicitur, Creature melius et verius sunt in Deo quam in seipsis, quod ibi comparatio fit duplicis esse creature: et hoc necesse est simpliciter accipere abstractum ab hoc esse et illo, in quo fit’ comparatio. Et ut hoc intelligatur, distinguamus quadruplex esse creature, scilicet primum in natura sua. Secundum in ratione nature quod abstrahitur ab illo quod est in natura propria. Tertium quod est nature in exemplari primae causae existentis, et non simpliciter. Quartum est quod est commune ad omnia ista, quod est esse creatures quocumque modo existens. Dico ergo, quod in dictis Sanctorum comparatur tertium esse ad primum, et secundum secundum rationem quarti : quia omnis comparatio est in aliquo communi utrique comparatorum: est autem excessus comparationis, non secundum idem in quo est comparatio, sed secundum comparata : et ideo tertium esse secundum id quod est illa, excedit primum et secundum: et hoc planum est quod intendunt Sancti, cum ipsi probent pro tanto ibi verius esse, quia ibi est creatrix essentia. Non autem fit-comparatio, ita quod utrumque comparatorum referatur ad creature esse in natura, sicut refertur id quod est secundum quid et simpliciter: oportet enim illud ad idem referri si debeat fieri comparatio in illo : et ideo hoc non attenditur. Unde quod creatura in se est simpliciter, et in Deo secundum, quid, hoc non facit ad propositum secundum intentionem Sanctorum : quia comparatio fit hic in ratione Gommuni quod est quartum ésse, quod se extendit ad esse simpliciter et secundum quid: et excessus nolatur secundum veritatem et nobilitatem comparatorum ad invicem, ut prius diximus.

Alii dicunt sic, quod aliud est esse rei, et aliud esse rem : et concedunt, quod esse rei verius est in Deo quam in se, sed non res. Sed tunc adhuc eadem erit questio de esse rei : esse enim rei apud nullum umquam vocatur nisi quo res est id quod est : et sic ad esse rei sequitur esse rem, licet non idem sit esse rei, et esse rem ipsius. Unde oportet redire ad superiorem solutionem, ut mihi videtur.

Si autem vellemus solvere ad hominem, et non ad intentionem Sanctorum, diceremus quod cum dicitur res esse melius et verius in Deo quam in se, quod duplex est locutio ex equivocatione ejus quod est esse melius et verius: si enim sit adverbium ly melius, falsa est oratio. Si autem nomen, vera est : quia res in Deo est Deus, qui est verius quam creatura : et tunc cessaret objectio : sed tamen haec non est intentio Sanctorum.

Ad aliud dicendum, quod Deus ab eterno omnia simpliciter novit, et non secundum quid : sed non omnia novit ab wterno esse simpliciter : cum enim dicitur, novit omnia simpliciter ab aeterno, ly simpliciter refertur ad actum verbi prout refertur ad suppositum, non prout transit super appositum : unde in objecto fit sophisma ex compositione et divisione. ;

Ad aliud dicendum, quod veritas rei duplex est, scilicet absoluta quae est in re ipsa, et illa est indivisio actus a potentia : et est veritas quam diffinit Anselmus, quod est rectitudo sola mente perceptibilis, et illa est in re in comparatione ad summe rectum, quod est mensura aliorum : et hoc verum est quando res est ad hoc, ad-quod est in mente sapientiae creatricis : quo vero nusquam ita vera est sicut ibidem. Et ex hoc non sequitur rem esse in natura, sed tantum esse quocumque modo.

Ad aliud patet solutio ex habitis in precedenti questione : quia ibi ostensum est, quod idea appropriatur ex relatione : et ideo quaelibet res est in mente divina sicut in idea propria, licet mens ipsa omnibus communis sit.

Ad Aveustini auctoritatem inductam pro opposita parte, dicendum quod absque dubio in mente divina, in qua res non nisi secundum quid est, melius’ cognoscitur quam in seipsa. Et ad hoc intelligendum notandum, quod duplex est se- cundum quid. Unum est in quo res secundum quid quidem est, sed ipsum tamen est tota et perfecta intentio rei, sicut est species a re accepta apud intellectum : res enim non est in intellectu nisi secundum quid, et tamen illud est perfecta intentio et ratio rei : et ideo in illo perfecte cognoscitur. Aliud est secundum quid, quod inest ei secundum guid, ut secundum partem, vel secundum potentiam : et in illo non cognoscitur nisi secundum quod ipsum non est ratio et intentio rei perfect, sed partis vel potentiae rei. Sic igitur patet qualiter res est secundum quid in idea, quae cum sit vita et lux penetrans intima rei, melius illuminat ad cognoscendum quam aliqua intentio possit facere, qne abstrahitur ab ipsa re : et haec est intentio verborum Augustini, et Anselmi : et ideo illam diurnam a luce plena, vel matutinam a luce crescente denominant cognitionem. [lam autem quae est in natura propria, quae est per formam materia et privationi et potentiae permixtam, et per consequens tenebris obvolutam, vocant cognitionem vespertinam.

Ad id quod sccundo contra dictum Sanctorum objicitur, dicendum quod cum dicitur, creatura in Creatore vel in Deo, est Deus vel creatrix essentia, refertur haec determinatio, 72 Deo vel in Creatore, ad suppositum antequam prestet suppositum verbo : et ideo. ante differentiam presentis consignificatam in verbo, extrahitur extra propriam rationem ad standum pro eo quod secundum quid et non simpliciter est : et tunc verbum adveniens habet presens confusum prout illi supposito competit : et ideo non procedit illa divisio, aut pro creatura quae est, aut pro creatura que non est.

Ad aliud dicendum, quod cum Augustinus dicit, quod eodem modo scit ea que sunt, et ea quae non sunt, non intendit, quod scientia- sua’eodem modo transeat super scita cum sunt et cum non sunt, quia hoc est impossibile, cum sic opposita ponantur circa idem, ut probat objectio : sed intendit, quod ex parte scientis est idem modus, quia nihil accipit ab eis : et ideo sive subsint sue scientiae, sive non, per esse proprium creature nihil mutatur in ipso.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11