Articulus 12
Articulus 12
Utrum omnia sunt in Deo vita et lux ? et si sic, Utrum in ratione speculativi vel practici ?
ARTICULUS XII. Utrum omnia sunt in Deo vita et lux ? et si sic, Utrum in ratione speculativi vel practici ?
Hoc enim etiam videtur per id quod. dicit Augustinus supra principium Joannis : "Ecce quomodo possum, dico charitati vestre : arcain opere non est vita, arca in arte est vita, quia vivit anima artificis in qua sunt omnia ista antequam proferantur. Sic sapientia Dei secundum quam facta sunt omnia, continet omnia antequam fabricet." Sed hic videtur Augustinus, falsum supponere in suo simili inducto : species enim in intellectu nec vivit, nec vita est, sed acci~ dens ipsius intellectus.
Videtur enim, quod ratione speculativi : quia illius proprie est lux : ergo cumin ux conjungatur cum vita, utrumque referendum est ad speculativum.
Srp conTrRA hoc iterum videtur esse, quod 1. Mala sequuntur ad intellectum speculativum in Deo, nec tamen dicitur, quod sint vita in ipso.
2. Praeterea, Cum sapientia, potentia, voluntas, dicunt ea quae exiguuntur -ad creandum crealuram : videtur quod. res existentes in causa, potius sint in ea potentia, sapientia, voluntas, quam vita et lux. Si dicas secundum quod communiter dici consuevit, quod potentia, sapientia, voluntas, non communicantur creaturis exeuntibus, sed lux et vita : hoc patet esse falsum, quia non omnia creata vivunt et lucent. Si dicas, quod ista communicantur creaturis secundum genera sua quae sunt corporale et spirituale : quia corporalia aliqua vivunt, et spiritualia omnia : et corporalia aliqua lucent, et spiritualia quedam. Conrra : Cum omnia dicuntur esse in Deo vita et lux, non intelligitur hoc secundum genera, sed etiam secundum species et individua : ergo videtur, quod in specie et individuo debet participare illa.
Irem queritur, Si omnia sunt in Deo vita et lux, utrum concedendum sit, quod omnia in Deo vivunt et lucent ?
1. Videtur, quod sic: quia per se vita semper influit vitam, et per se lux semper lucem : cum igitur in Deo non possit esse nisi per se vita et per se lux, videtur quod vivant et luceant.
2. Item videtur, quod potius debeant dici ens et verum et bonum in prima causa, quam vita et lux: quia ens et bonum et verum et unum sunt de primis participatis a Deo : vita autem et lux non generaliter participantur, cum dicat Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod vita non extenditur ultra vitam plantarum.
Solutio. Dicendum, quod omnia sunt in Deo vita et lux, et hoc secundum proprietatem cause, et non secundum proprietatem causati : convenit enim hoc creature non in se, sed secundum quod est in causa prima. Vita autem est actus et spirilus continuus in quod est vel in corpus. In causa autem accipitur vita, secundum quod est actus continuus, qui est causa continuitatis esse, secundum quod dixerunt Philosophi de motu cei, quod est immortale quoddam et sine quiete, ut vita quedam natura existentibus omnibus : et ideo convenit hoc esse secundum relationem ad causam omnium, secundum quod ipsa est causa creando et disponendo per ideas continuationem totius nature : non enim motum ceeli nos ponimus primam causam continuitatis esse et diversitatis specierum, sed potius perpetuitatem Dei per scientiam practicam causantis et esse et diversitatem et continuitatem in ipso: et quoad hoc ipse dicitur vita totius nature. Ideo, ut dicit Augustinus in libro de Civitate Dei, Philosophi quidam vocabant eum animam mundi, motu et ratione mundum gubernantem et moventem : licet in hoc reprehensibiles fuerint, quod Creatorem qui vita nature est (quia movet continue et continet) animam et non anime Creatorem vocabant. Per hune ergo modum creatura in ipso dicitur vita, quia est idea motu et ratione mundum movens in continuitatem generationis. Lux autem est quoad rationem idee, secundum quod etiam Philosophi duo ponebant, scilicet quod moveret motu, et quoad hoc convenit ei vitam nature esse : et ratione, et quoad hoc convenit ei lux. Creatura autem egrediens ab ipso non participat ista : quia non conyeniunt secundum quod egreditur, sed secundum quod est in ratione manentis in ipso, ut dictum est.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod verum est quod dicit Augustinus, quia idea arce in mente artificis vita est hoc modo, quia est movens et lux ad faciendum arcam : nec est accidens idea, quia in omni intellectu duplex est species, scilicet rei, et speciei. Intellectus enim, ut dicit Philosophus, species est specierum, sicut manus organum organorum : et hoc praecipue verum est de agente cujus lumen species est omnium intelligibilium, quia per ipsum simplicia intelligibilia fiunt: et haec species non est accidens, sed vita movens in practico intellectu, et contemplatio in specula~ tivo. Et quoad hoc verum dicit Augustinus.
Ad id autem quod ulterius queritur, dicendum quod prima et proxima relatio creature, ut vita et lux, est in intellectum practicum, quia ille vita et lux ens, est causa continuitatis in tota natura per hoc quod ipsum est principium universi esse creati : sed tamen etiam intelligit speculative res : sed hoc modo non proprie dicitur esse vita et lux, sed lux tantum potest dici.
Ad id autem quod objicitur, dicendum quod lux est regitiva operis in practico : et hoc convenit idex operative: : et ideo lux-pertinet ad practicum, sicut ad speculativum.,
Ad aliud dicendum, quod potentia, sapientia, et voluntas, non dicunt id quod proximum est exitui creaturarum : quia id quod proximum est, aliquo modo est ratio creature, sicut est idea: et ideo cum omnis relatio semper sit in proximum secundum rationem creature relate ad causam, non dicuntur potentia, sapientia, et voluntas, sed potius vita et lux, quae sunt convenientia idew, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod non est Adquest.2, concedendum, quod omnia vivant et luceant : quia cum verbaliter significatur vita et lux, tune notatur creatura ut substantia a qua egreditur actus vite et lucis : et hoc non convenit : quia sicut jam dictum est, ista conveniunt creature secundum quod ipsa est idea creans, non secundum quod actu esse significatur : nihil énim agit nisi quod actu est : et ideo non potest creatura tune dici vivere et lucere.
On this page