Articulus 3
Articulus 3
An Deus scit et cognoscit uno, vel pluribus ?
Hoc enim videtur importare in ipso rerum distinctionem et multitudinem : et ideo querenda est hic gravissima questio, de qua fere hesitaverunt omnes antiqui Philosophi contra intellectum divinum. Cum enim electio sit electio aliquorum ex aliis, videntur esse diversa in intellectu divino : et ideo querendum est, Utrum ipse uno vel pluribus scit ? et si ipse scit uno, Utrum ipse unum tantum vel plura scit? et si ipse scit plura, Utrum intellectus suus transit super illa plura vel non ?
Alios autem articulos istius questionis, scilicet utrum sciat particularia, vel infinita, et universalia, et composita, infra propriis locis ponemus.
Av primum horum proceditur sic : 1. Unum in ratione unius non est principium cognoscendi nisi unum: ergo si Deus scit uno, videtur quod non sciat nisi unum, quod falsum esse infra probabitur.
2. Si forte dicas, quod illud unum est ratio multorum et omnium: ergo falsum est, quod sciat uno et in ratione unius : sed scit unum uno quod est in ratione plurium. Sed conrra: Illa ratio que est ratio plurium: aut ita intelligitur, quod ipum idem sit ratio omnium: aut quod in ipso est ratio omnium. Si primo modo : tune illud quo intelligit, est ratio omnium : ergo unum et idem est ratio omnium, quod non est intelligibile, quia omnia quae sunt, sunt distantium valde rationum.
Praeterea, Heresis est dicere, quod Deus sit ratio omnium: quia ratio rei aliquid est de re. Unde Deus secundum hoc aliquid esset de omnibus, quod falsum est: ergo non sic intelligitur ratio omnium, quod ipsum quo _ intelligit, sit ratio omnium.
3. Siigitur sic accipiatur, quod in ipso est ratio omnium, Contra : Illa ratio omnium, aut est una, aut est multe. Si multae : tunc iterum habeo propositum, quod non intelligit illo uno omnia vel plura, sed potius illis multis rationibus. Si autem est una, sequitur idem impossibile quod prius, quod una aliqua sit ratio omnium, quod non concedit aliquis sa~ piens.
Si autem dicas, quod ipsum quo intelligit, est unum quidem in se, sed relatione plura, ut supra dictum est de pluralitate idearom. Contra : Cum igitur ab wterno Deus illo uno intelligat, ab aeterno stabit talis relatio: ergo necesse aliquo modo ab aeterno esse extrema rationis. Extrema autem illarum relatio-~ num: aut sunt res in potentia cause efficientis existentes, aut in propriis formis existentes. Si primo modo. Contra : Secundum illam potentiam res sunt indistinctae : ergo relatio ad eas sic existentes, est relatio ad indistinctum : ergo non causabit distinctam rei cognitionem : ergo Deus non novit res distincte, sed in potentia cause tantum, quod est error, quia sic esset imperfectissima scientia sua. Si autem ab aeterno sunt in propriis formis, ad quas fit relatio : hoc non potest esse nisi altero duorum modorum, scilicet aut quod sint res in natura ab aeterno: et hoc esse non potest secundum fidem Catholicam : quia sic mundum fuisse ab aeterno fuisset verum: aut quod forme rerum sint sine rebus ipsis ad quas fit respectus ipse : et tunc cum non possint esse nisi in Deo, nec ad ipsas possunt plures esse relationes nisi plures sint, sequuntur tria inconvenientia: quorum unum est, quod forme rerum sintin Deo, et non sunt illud medium quo cognoscuntur a Deo. Secundum est, quod pluralitas sit in Deo praeter pluralitatem respectuum. Tertium est, quod idee rerum sint in Deo ut cognite, et inter ideas et cognoscentem sit aliquid medium quo cognoscat Deus, quod per relationem ad ideas multiplicetur in rebus. Ergo videtur impossibile esse, quod Deuscognoscat uno, quod sit in ratione multorum : nec iterum cognoscit uno in ratione unius : ergo nullo modo cognoscit uno.
4. Item, Aliud est cognoscere quia est res, et aliud quid est res : sicut alia est questio guia, et alia questio guid. Aut ergo Deus ab aeterno cognoscit quid est res, aut non. Si non, et modo cognoscit : ergo videtur sua scienlia accepta esse a rebus, quod absurdum est apud omnes etiam gentiles Philosophos. Si autem ab eterno cognoscit quidest res, et hoc non scitur nisi propria ratione rei scite, ipse habet penes se propriam rei rationem : sed propriae rerum rationes sunt multe : ergo ipse non scit uno, sed multis, ut videtur.
5. Nec poteris hic evadere ut quidam evadere volunt, quod tu dicas, quod ipse sciendo se esse principium. omnium et singulorum scit omnia: sciendo enim principium efficiens rei, adhuc possum ignorare propriam rei rationem : quia illa non accipitur ab efficiente, cum efficiens nihil sit de esse rei, et ratio propria dicat esse rei. Unde ipse potest sic sciendo se, scire rem fore : sed non poterit habere rei propriam notitiam ex illo.
6. Item, Non videntur valere similia inducta a Sanctis. Ponamus enim centrum in circulo habere rationem principli ad circumferentiam totam, et ad omnes lineas egredientes ad quodlibet punctum : per hoc adhuc non habes, quod centrum sciat quid est circumferentia in propria ratione, vel quid sint lineae : sed sciet tantum lineas esse et circumferentiam, sed nesciet quid sunt, nisi ipsum in se habeat rationes circumferentiae et linearum proprias : quorum utrumque im- possibile est centro convenire : ergo simile inductum nihil valet, ut videtur.
7. Item videtur, quod nihil prohibet intellectum divinum esse quidem unum, et non tamen intelligere uno: ita scilicet, quod in ipso resultent omnium rationes, et sint in eo: sicut nos videmus, quodin speculo resultant imagines rerum diversarum, et ipsum speculum nullam per hoe recipit multitudinem aut compositionem : ergo videtur, quod sine ratione ponatur, quod intelligit uno.
Si propter hoc dicatur, quod intelligit pluribus, et non uno. Conrra: Plura in uno intellectu non possunt intelligi esse sine diversitate ab ipso intellectu, et sine compositione. Si ergo Deus intelligit pluribus, ipse habet in se, et ase diversa, et in suo intellectu: inducentia compositionem. Propatrur autem prima per propositionem per se notam, quod quecumque inter se diversa sunt nulli uni sunt eadem : si ergo plura quae sunt in intellectu divino, diversa sunt et plura, non sunt idem cum ipso intellectu primi, id est, Dei, et faciunt in ipso compositionem, quod est absurdum.
8. Si forte velis dicere, quod iste rationes procedunt, ac si ipse intelligat alio, cum nullo nisi seipso intelligat. Unde nihil est querere, utrum ipse intelligat uno, vel pluribus ? quia nec uno, nec pluribus : quia intelligit seipso: et non est in eo aliquid medium intelligendi. Contra : Puncto quocumque signato in linea contingit uti ut duobus, scilicet ut principio, et ut fine. Deus ergo cum sit simplex, aut ita intelligit ut utatur se ut uno, aut ut duobus. Si ut uno : aut hoc est intelligens tantum, aut quo intelligit tantum, aut intellectum tantum : et quodcumque detur, erit in intellectu ejus privatio aliorum duorum. Si enim utitur se sicut est intellectus consideratus in se, tunc non intelligit nisi in potentia, et sic erit (ut dicit Philosophus) sicut si dormiret, quia dormiens intelligit in potentia : et non erit nobilissimum. Si autem ut quo intelligit, hoc nihil est: quia quo intelligit, non contingit accipere ut in se tantum, sed in relatione ad intelligentem et intellectum. Idem sequitur si utitur se ut quod intelligit, quia tunc intelligit alia.
Item, Cum dico, Deus intelligit seipso, ibi necessario tria significantur secundum rationem intelligentiae : aliter enim signilicatur tunc ut supponens verbo, et aliter per ablativum se, et aliter ut in quod transit actus intelligendi : ergo in divino intellectu accipitur medium intelligendi secundum rationem : et hoc sive sit idem, sive diversum, tenent de ipso superius inducte rationes. Videtur autem, quod illud necessario sit diversum : numquam enim materia coincidit in idem cum efficiente, et forma : cum igitur intellectus ipse ad id quo intelligit, sit sicut materia ad perfectionem, videtur quod numquam sit idem illi: ergo si est in Deo aliquid quo intelligit, non erit idem cum intellectu suo, ut videtur.
Item, Hac fuit causa quare Philosophi coacti sunt ponere intellectum agentem : quia non potest idem esse intellectus, et quo intelligit, nihil enim agit seipsum ad perfectionem : ergo videtur, quod quo intelligit Deus, non sit idem cum intelleclu suo.
SoLvutio. Sine prajudicio dicendum, quod Deus intelligit seipso, prout ipse est species, et idea omnis intelligibilis, et omnis ratio cogniti et lux. Et hoc sic probatur : In nobis est duplex intellectus, scilicet agens, et possibilis, et tertius fit cum possibilis ducitur in actum. Si autem queram, Quid educit eum ? Tu dices, quod agens. Et si queram, Per quid educit ? Tu dices, quod per speciem rei. Si vero queram, Quid facit speciem rei esse inratione simplicis, et abstracti, et intelligibiuis ? Tu dices, quod lumen agentis : sicut lumen solis agit colores ad visum : ergo relinquitur, quod lumen intellectus agentis sit actus omnis intelligibilis : sicut lumen solis, actus omnis colo- ris. Ponamus ergo lumen _intellectus. agentis esse infinite virtutis : tunc sequitur, quod nullo sumpto sibi perficiet possibilem in omni actu intelligibilium, et preterquam quod accipiat aliquam speciem qua perficiat ipsum : quia ipse agens junc in possibili, agens erit speciem secundum id quod est, et actum simplicita~ tis et intelligibilitatis in ipso. Sic autem intellectum divinum ponimus, non solum agentem in rebus aliquid, ut formam, sed agentem res ipsas secundum substantiam : ergo ipse est species omnis rei : et ita se cognoscendo, cognoscet omne quod est, ut dicunt sancti.
Dicendum ergo ad questionem primam, quod ipse cognoscit uno tantum quod est ipse, et ipsum est ratio et species idealis omnium. Unde bene concedo, quod ipsum est ratio multorum.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod nihil prohibet unum uno modo ad omnia se habens, licet non uno modo omnia se habeant ad ipsum, esse rationem omnia cognoscendi: sed non est una ratio omnium, dicens quid res est: et hoc non est negative : quia nos ponimus, quod Deus est immediatus per essentiam, prasentiam, et potentiam, rei, et omni parti rei. Hoc autem quod objicitur, quod non sit ratio quod quid erat esse demonstrans, bene concedo, et dico, quod multiludo est per relationem, ut supra suppositum est.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod non oportet, quod extrema relationis sint actu : aliter enim est de relatione significata in eo quod est secundum rationem tantum, et aliter est de relatione ejus quod est in natura. Si enim dico, Ista sunt contradictoria, impossibile est quod relatio ponatur inter extrema entia apud naturam, quia alterum contradictoriorum est non ens. Similiter cum dico, haec est ratio cognoscendi, ponit ratio relationem ad id quod est, vel fuit, vel erit : et ideo non oportet, quod illa ratio relationis ponatur circa existens, nisiin potentia ordinata ad produ- ctionem rerum in futuro : et illa bene est in Deo.
Ad Hoc quod objicitur, quod illa potentia est indistincta : dicendum, quod verum est, quod res non sunt distincte existentes in potentia : quia non distinguuntur nisi propriis: sed sicut ratio distinguitur, ita et potentia, scilicet ad futurum et hoc et illud, cujus ratio est Deus : et hoc non cogit, quod hoc et illud sit, nisi secundum potentiam futuri : quia non est in Deo potentia tantum, sed potentia hujus et illius quae sunt futura ad quae est ab aeterno relatio idex, eo quod Deus ea previdit in se, secundum quod ipse est ratio earum rerum quas facturus erat : et hoc non facit substantialiter esse distinctas res, sed distinctas in cognitione tantum, ex eo quod ratio cognitionis refertur ad eas.
Ad hoc autem quod objicitur contra hoc quod non intelligit multis, bene concedo: sed intelligit uno relato ad multa que sunt secundum quid, scilicet secundum potentiam et previsionem, ut dictum est.
Ad hoc quod objicitur, quod aliud est scire quia res est, vel quia futura est : et aliud scire quid est res: dicendum, quod Deus scit utrumque : nec tamen est ratio que dicat quid est res: quia ipse est ut paradigma, penes quod exemplatur quid est esse rei : et ideo ipso cognoscitur quid est res; sicut per rei formam, et diffinitionem, et certius pro tanto: quia ipse est magis intimus rei quam etiam forma sit intima formato : non enim habet tantum relationem ad rem ut efficiens, sed sicut efficiens, et paradigma, et finis : et sic ipse est principium efficiens cognoscendi quamlibet rem.
Ad aliud dicendum, quod verum quidem est, quod sciendo se esse efficientem, non est sufficiens ratio quare sciat rem : sed sciendo se esse efficiens, et exemplar, et finem: ab his enim sumitur omnis ratio cognoscendi, quia ipse non est materia: et a materia nulla est ratio cognoscendi, nisi accipiatur cum forma: etsic patet, quod bene dicunt illi qui dicunt, quod sciendo se esse principium Omnium scit omnia.
Ad aliud dicendum, quod nullum simile in toto potest representare divina. Unde simile inductum a Dionysio, repraesentat secundum partem : sed per eminentiam referendum est ad Creatorem : quia et principium et ratio et finis est omnium quae sunt ab ipso.
Ad aliud dicendum, quod non potest divinus intellectus sic poni in quo resultent res diverse ut in speculo: quia in speculo ad hoc quod resultent in eo, diversa exiguniur, ad minus quatuor: quorum unum est receptibilitas, et illa est a vitro vel metallo posito terso in quo fit eequalis superficies et lenis. Aliud est quod ipsum sit terminatum sicut vitrum exstinctum plumbo in altera superficie, et metallum vel lapis-ex mixto terrestri solido et spisso. Tertium autem est processus Juminis in ipsum : quia aliter non imprimeretur forma secundum naturales, vel non reflecteretur radius secundum perspectivos. Quartum autem est oppositio directa et proportionalis speculi ad id quod imprimitur. Unde patet, quod compositio multiplicabilis est in speculo, nulla autem in Deo : unde non potest sic poni.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod intelligit seipso : sed bene concedo, quod est in ratione duplici, scilicet intelligentis, et ejus quo intelligit quasi formaliter.
Ad id autem quod objicitur, quod quo fit intelligere non est idem cum intellectu : dicendum quod hoc necessario concludit quoad intellectum possibilem. In Deo autem nullum talem ponimus, sed universaliter agentem : et ideo seipso intelligit : ipse enim intelligit ut agens, et in se intelligit ut est species exempla-— ris omnium rerum.
On this page