Articulus 4
Articulus 4
Utrum Deus intelligat unum tantum, vel plura, vel omnia ?
Videtur autem, quod unum tantum : quia 1. Non intelligit nisi se, ut dicunt Sancti: cum igitur ipse non sit plura, videtur quod non intelligat plura.
2. Item, Si intelligit multa, ipse erit ratio multorum aut sufficiens, aut non sufficiens. Si sufficiens : ergo potest esse medium in demonstratione ad concludendum omnia, quod falsum est : quia nihil concludi potest posito Deo ut medio in syllogismo demonstrativo. Si autem est insufficiens ratio cognoscendi : ergo ipse in se cognoscendo imperfecte cognoscit res, quod iterum falsum est : ergo videtur, quod non cognoscit plura, vel omnia, sed se tantum.
3. Item, Si cognosceret alia a se, cum cognito perficiatur cognoscens, ipse perficeretur aliis a se, et sic haberet alium intellectum diviniorem se : quod etiam Philosophus in II prime philosophiae reputat inconveniens.
4. Item, Cum omnia praeter ipsum sint vanitas, si cognosceret alia a se, ipse cognosceret viliora se : et hoc etiam secundum vulgus est vile, quia viliora magis expedit nescire quam scire.
Soxutio. Hic est error valde vicinus : quia si intelligamus Deum non intelligere nisi se, erit imperfectior nobis, quia intelligimus nos et alia. Si autem dicamus eum intelligere omnia, videtur componi intellectus ejus ex diversis : et ideo media via eligenda est, ut dicamus quod intelligit omnia, sed seipso, non accipiendo aliquid ab omnibus vel ab aliquo : sed potius intelligendo causare omnia secundum esse nature et rationis.
Ad primum ergo dicendum, quod intelligit se tantum, sily se est ablativi casus : si autem sit accusativi casus, tunc intelligit se et omnia alia per hoc quod sunt in ipso vita et lux.
Av attup dicendum, quod Deus nonpotest esse medium in syllogismo : quia illud est de essentia conclusionis si est propter quid dicens, et est proportiona~ tum rei concluse, et ratio rei intrans in substantiam conclusionis, quorum nihil convenit Deo : tamen ipse est sufficiens. ratio cognoscendi quoad se, non nobis, per hoc quod est ratio exemplaris rei, et immediatus, et presens omni rel.
Ad aliud dicendum, quod hoc non tenet nisi in intellectu recipiente are, qui non est agens rem, sed actus a re ipsa: talis autem non est intellectus divinus, ut dictum est: sed ipsé est agens omnes res, et ratio exemplaris earum.
Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet a nobiliori intelligi vilius, dummodo nihil recipiat ab ipso, sed conferat ipsi etiam hoc ipsum quod est : sic enim nulla pollutio sequitur in nobili. Sed in nobis secus est: quia nos intelligimus recipiendo a re : et ideo frequenter polluimur ab intellectu vilium, quia pronitatem movendi nos ad concupiscentiam talia intellecta habent adjunctam sibi in nobis, quod non facerent si nos ea intelligendo ageremus, et non ipsa nos agerent quodammodo ad intelligendum in actu.
On this page