Articulus 5
Articulus 5
An intellectus Dei habeat aliquem transitum super res de uno in aliud ?
Videtur enim, quod sic : 1.Omne enim quod aliquo ut medio intelligit aliquod extremum, necesse est ut a medio veniat in extremum illud : Deus autem se medio vel ut medio intelligit omnia: ergo de se transit in intellecta creata, ut videtur.
2. Item, Hoc videtur significari in locutione, ubi dicitur : Deus seipso intelligit omnia : aliter enim construitur cum verbo ly omnia, et aliter ly seipso.
3. Item, Non intelligit omnia quin intelligat hoc et illud : ergo videtur, quod transit de uno in aliud secundum ordinem et numerum intellectorum : ergo transitus quidam est in intellectu divino.
SED CONTRA ! Omnis intellectus transiens habet aliquid prius et posterius : nihil autem prius et posterius est in intellectu aeterni Dei : ergo intellectus divinus non transit de uno in aliud.
Solutio. Hoc ullimum absque omni ambiguitate concedendum est : et licet nos non possumus sermone significare propter compositionem nostri intellectus, tamen intellectus Dei indivisibilis est, et indivisibiliter est sui, et aliorum, et plurium, et omnium, et uniuscujusque singulariter : et hoc est propter universalitatem et infinitatem ‘virtutis suc in intelligendo : et ideo etiam a nobis non potest significari sermone.
On this page