Text List

Articulus 6

Articulus 6

An mala habeant in Deo speciem vel ideam, vel cognoscantur in quantum ab arte discordant ? et, Utrum cognoscantur a Deo secundum intellectum speculativum vel practicum ? et, An malum sit in Deo vita et lux ?

ARTICULUS VI. An mala habeant in Deo speciem vel ideam, vel cognoscantur in quantum ab arte discordant ? et, Utrum cognoscantur a Deo secundum intellectum speculativum vel practicum ? et, An malum sit in Deo vita et lux ?

Deinde queritur de hoc quod dicit: "Post praedicta queritur, Cum omnia dicantur esse in Deo, etc."

Et specialiter quaerit hic Magister de malis: et sua solutio est, quod mala non habeant in Deo speciem vel ideam, sed cognoscantur in quantum ab arte discordant: et acquieverunt solutioni Magistri omnes Doctores.

Sed contra objicitur sic : 1. Cognoscere aliquid per suum oppositum, et non per se, est cognoscere per accidens : cognitio autem per accidens, debilis et infirma cognitio est : ergo non debet Deo attribui, cui omne melius est reponendum.

2. Item, Malum non est privatio pura, sed habet aliquid boni : sicut dicit Dionysius, quod malum nihil aliud est quam particulare bonum : ergo videtur, quod illud quod habet de ente, aut non sit a Deo, quod temerarium est dicere : aut si est, habebit ideam in Deo: ergo id quod est malum, habet ideam in Deo: ergo non cognoscitur per oppositum tantum.

3. Item, Cum dico fornicantem, non tantum dico defectum, sed etiam actum egredientem a potentia liberi arbitrii : ille autem actus aliquid est: aut igitur est a Deo, aut ab alio principio : non ab alio principio, quia non est aliud principium : ergo a Deo: ergo habet ideam in Deo, quia habebimus in ultima parte istius distinctionis, quod omne quod est a Deo, habet ideam in Deo

Sed Tunc queritur, Utrum ille actus sit vita et lux in Deo?

Videtur autem, quod non : quia in se nihil habet de dispositionibus vita et lucis. Sed contra: Res non sunt vita in Deo nisi propter ideam : ista autem habent ideam : ergo sunt vita et lux in Deo.

Utrertus queritur de solutione quorumdam hie dicentium, quod malum cognoscitur a Deo secundum intellectum speculativum, et non practicum. Hoc enim videtur esse contra rationem quia

1. Oppositorum est una scientia, et potentia una : si igitur bonum a Deo cognoscitur secundum practicum, secundum eumdem cognoscetur et malum.

2. Item, Verum abstrahit a bono et malo : est enim verum bonum, ‘ut Deum esse: et est verum malum, ut te peccatorem esse: sed omne verum cognoscitur a Deo perse, non per accidens : ergo malum verum cognoscetur a Deo per se, non per accidens: et sic nihil est quod dicunt Doctores, quod mala cognoscantur a Deo per accidens.

Solutio. Ad hoc dici potest secundum communem solutionem, quod malum scitur a Deo per accidens, et secundum intellectum speculativum et non practicum. Et hoc sic probatur quoad primam partem : Licet enim malum habeat subjectum, tamen illud subjectum non est separabile ab eo nisi secundum intellectum solum: et ideo subjectum ejus non refertur ad causam nisi conjunctum cum deformitate : sed conjunctum cum deformitate non potest referri nisi ad liberum arbitrium ut ad causam, et non ulterius in Deum: ergo malum non habet ideam in Deo : non enim influit Deus actum cum deformitate, sed actum solum, et incidit in eum deformitas ex defectu liberi arbitrii.. Quantum ad aliam partem probatur sic : quia (ut dicit Priscianus) verba proherctica desiderant infiniti- vum, ut seio facere domum, et non scio domum. Unde si sciret Deus malum scientia operativa, ipse sciret facere malum, et posset facere malum, et faceret malum : quae omnia falsa sunt. Patet ergo, quod cum non possint dicere, scit facere malum, sed tantum quod scit malum, quod hac scientia speculativa est, et non practica, quia verba speculativa non desiderant infinitivum notantem opus, sed potius activum in quem transeat actus verbi: et sic probata est solutio Doctorum quoad utramque partem.

Dicendum ergo ad primum, quod cum dicitur, Deus cognoscit malum per accidens, ly per accidens refertur ad verbum ex parte materia actus: et hoc est ex parte cogniti, etnon ex parte cognoscentis : et ideo notat defectum in cognito, et non in cognoscente.

Ad aliud dicendum, quod actus in eo quod actus, est a Deo, et habet ideam : sed non malus actus in eo quod malus, sed in specie ipsius actus cognoscitur malum : quia est actus voluntarius deficiens a bono. Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod non _ est concedendum, quod malum habeat ideam in Deo, nec quod sit vita in Deo, nec quod sit a Deo: sed actus secundum intellectum separatus a deformitate, jam non erit malus: et ideo secundum id quod est sic, potest esse in Deo vita et habere ideam: sed ex hoc non sequitur, quod malum sit in Deo, sicut jam patuit.

Ad id quod ulterius objicitur de solutione Doctoruam, dicendum quod malum et bonum quae ordinantur ad facere cognoscentis, sunt in ipso secundum pra-~ cticum : et hoc quidem est in nobis, sed non in Deo: et ideo malum non habet praxim in cognitione Dei, nisi diceremus, quod reprobatio est respectu mali: sed de hoc infra queretur.

Ad aliud dicendum, quod est veritas signi et est veritas rei. Veritas signi abs- trahit a bono et malo : et hanc bene cognoscit Deus per se: et haec habet ideam in Deo: sed veritate rei non est malum verum, cum sit corruptio ipsius speciei a qua deberet esse verum in re: unde potius deficit a forma quam habeat formam : et ideo non est verum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6