Text List

Articulus 7

Articulus 7

An Deus sciat diversa, composita, materialia, contingentia, et temporalia ?

ARTICULUS VII. An Deus sciat diversa, composita, materialia, contingentia, et temporalia ?

Deinde queritur de hoc quod dicit: "Scivit semper omnia, tam bona quam mala, etiam antequam fierent, etc."

Potest enim hic queri, Utrum sciat diversa, et composita, et materialia, et contingentia, et temporalia ?

1. Simplicis enim ut simplex est, non est cognoscere diversa ut diversa: Deus autem uno simplici cognoscit : ergo videtur, quod non cognoscit diversa, et multa.

2. Item, Compositionem non est intelligere sine compositis, nec complexionem sine complexis: unde igitur Deus cognoscit composita et complexa ?

3. Item, Materialitas causa est cognoscibilitatis, non cognitionis intellective : cum igitur sensus non habeat quibus accipiat principia materialia, unde sciet ea Deus ?

4, Item, Hominis scientia imperfectior est quam Dei: et cum in ipsa non sint nisi necessaria, non contingentia : ergo multo minus in cognitione Dei: ergo Deus nec temporalia, nec contingentia cognoseit, ut videtur.

Solutio. Dicendum cum _ Dionysio, quod composita cognoscit simpliciter, et diversa unitate, et materialia immaterialiter, et contingentia scientia necessaria, et temporalia intemporaliter, sed scientia stante semper: et hoc qualiter sit, preintelligatur in nobis duplicem esse formam in qua cognoscitur res, scilicet abstractionis qua utitur intellectus speculativus, et compositionis qua in cognoscendo utitur practicus : cum enim (ut dicit Avicenna in prima Philosophia) speculativus tantum sit intellectus accipiens, et a corpore a eta rebus cognitis, non potest ipse uti in cognoscendo nisi forma abstractionis: quia res non scitur nisi per id quod est ‘natura rei: et hoc non est in nobis, sed oportet a re accipere: ideo est quod abstrahit a re ipsa. Cum autem rei non conjungatur nisi mediantibus corporalibus organis, in quibus primum imprimitur forma rei, ideo oportet ipsum etiam posterius accipere a corpore: et sic patet ratio dicti Avicenne, quod speculativus accipit a rebus et a corpore, nihil ponens circa aliquod illorum. Formis autem compositionis utitur practicus : et hujus causa est, quod practicus factivus est rei: res autem non fit per id quod jam habet, sed potius per formam quam non habet: et cum non sit in re, erit in faciente: ergo ipse ponet eam circa rem, et non accipiet aliquid a re ipsa. Sic etiam videtur a corpore non accipiendo, sed ponendo vim motivam in nervis et musculis ad operationem educentem formam artis in materia exteriori. Et ad hujus forme compositionis similitudinem sunt idee in mente divina, non accepte# a rebus, sed facientes res : faciunt autem res educendo ipsas de nihilo : et ideo ex nihilo illo omne quod est defectus, incidit, et haec negatio unius de alio, ex qua causatur diversitas, et per consequens compositio, et contingentia, quae fundantur in mutabilitate et materialitate. Sic igitur temporalia in sua idea sunt intemporalia, sed accipiunt temporalitatem a nihilo: et composita in sua idea sunt simpliciter unum, et complexa similiter, et sic de aliis: ergo relata in iflam ideam, que sufficiens ratio est cognoscendi omnia, ut dictum est, cognoscuntur quidem perfectissime omnia : et tamen simpliciter, composite, immaterialiter, intemporaliter, et necessitatis modo.

Si autem tu objicias, quod idea una est in se, et nihil post quod in esse fluxerunt res, omnino nihil causat : sed defectus a perfecto qui nihil est, tmcidit in ea quae sunt post ipsum : sed nos videmus diversa formata et perfecta, et multas creaturas: quid ergo causat illam multitudinem ? Dico, quod duo causant eam : unum ut fiens, alterum ut faciens. Fiens est materia juxta nihil, et post nihil fluens in esse, ut dicit Augustinus : etideo quia multipliciter est imperfecta, non est ipsa secundum unum sui partem receptibilis omnis perfectionis: et ideo ut rationem quam habere simul potest, habeat, necesse_fuit eam dividi secundum actus: et sic introducta est multitudo ex parte fientis.

Item, Secundum omnem partem sui non est ipsa susceptibilis omnis perfectionis quam habere est nata: ergo oportuit habere successionem in formis : et sic introducta est mutabilitas et contingentia. Et sic plane patet, qualiter diversitas et mutabilitas et compositio causentur ex nihilo, post quod materia que prope nihil est, et ad aliquid esse contendit, fluxit in esse. Ex parte autem facientis est sapientia in numero, pondere, et mensura, omnia disponens : eo quod ipsa ordine et proportione materia et partium materia dat formam: et hoc est quod dixit Plato, quod secundum materise meritum a datore formarum dantur omnes forme.

Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita praeter ultimum.

Et Ad hoc dicendum est, quod nostra scientia causatur a re, et ideo variatur secundum rem: quae si est necessaria, et necessario modo, id est, per medium necessarium, est ipsa scientia: aliter autem se habens, aut est opinio, aut dubitatio. Sed scientia Dei est per ideas facientes res: et ideo sequitur conditiones scientis et non sciti, ut prius dictum est: et cum ipse sciens non subjaceat contingentiae, erit sua scientia semper necessaria, etiam de contingentibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7