Articulus 8
Articulus 8
Utrum Deus sciat quae facturus est, que jecit, quae facere potest et numquam faciet, et tandem infinita actu ?
ARTICULUS VIII. Utrum Deus sciat quae facturus est, que jecit, quae facere potest et numquam faciet, et tandem infinita actu ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, "Ht inde est, quod bona tantum dicuntur esse in Deo, non mala, etc."
Queritur enim, Si ea sunt in eo vita que ipse est facturus? Si hoc dicitur: tunc preterita non videntur esse in eo vita, quzipse non est facturus, sed fecit. Si hoc concedatur, erit contra, quod secundum hoc aliter in cognoscendo se habet ad preteritum et presens, quod supra negatum est,
Utreriws etiam queritur de his que numquam faciet, sed tamen potest facere, utrum sint in Deo vita et idea ?
1. Et videtur, quod non: quia ut di- cunt Sancti, idea est respectu ideati : ergo quod numquam ideabitur, ideam in mente divina non habet.
2. Item, Sua scientia (ut infra habebitur) est causa rerum: ergo si alicujus habet ideam, illud causabitur, et erit futarum: ergo a destructione consequentis, si aliquid non erit, illud non erit scitum a Deo, ut videtur.
SED CONTRA: Deum plura posse facere quam facit, — est verum :ergo scit, quod ipse plura™ potest facere : sed omnia quae potest fa-. cere, cognoscit, quia scit totum infinitum posse suum: ergo plura scit quam facit: et non nisi idea: ergo aliqua habent eam in mente sua quae nunquam fient.
Videtur, quod sic: quia 1. Dicit Augustinus in libro de Civitate Dei, quod Philosophi probaverunt numerorum species esse infinitas : et dicit, quod numeri quantumlibet infiniti, tamen illius scientiae infinite noti sunt, de quo dicit Prophetia, quod scienti# ejus non est numerus, Ergo videtur, quod sciat actu infinita: actu autem infinita numquam faciet: ergo scit ea quae numquam faciet.
2. Item, Sua potentia non limitatur: ergo semper est ad plura, quam aliqua summa accipi possit: et ipse scit totam suam potentiam : ergo scit actu infinita.
SED CONTRA: Cum dico actu infinita, penes rationem infiniti accipiendo intelligitur dupliciter, scilicet actu infinita intellectui creato, vel actu infinita simpliciter. Si nobis infinita : tunc non est questio: quia plura scit, quam nos cogitare possumus. Si autem infinita simpliciter. Contra : Actu infinitum simpliciter semper secundum majus sui est extra accipientem ipsum: ergo Deus accipiens ipsum actu infinitum, semper relinquit ipsum secundum majus sui extra se esse, quod est absurditas, quia sic Deus scitum suum non comprehenderet.
Si autem tu dicas, quod intellectus Dei est actu infinitus, et ideo comprehendit illud infinitum. Contra: Si intellectus Dei in se infinitus est, imperfectissimus est, quod est absurdum: non enim Deo infinitus est, sed creature, quia non finitur creatura.
Praeterea, Detur hoc, quod sit infinitus simpliciter, adhuc non potest dici, quod infinitum includat infinitum : quia quodcumque erit inclusum et comprehensum, illud statim finietur, et alterum excedet ipsum : ergo nihil est quod dicitur, quod Deus sciat actu infinitum, quia actu infinitum nihil est.
Item, infinitum non invenitur nisi se~ cundum modum quanti. Accipiatur ergo infinitum in quantitate virtuali sive potentiali, et in quantitate dimensionali que estcontinua, etin quantitate discreta que est numerus.
Redeo ergo ad primum. Si dicam virtute infinitum, non dixi actu infinitum, sed potentia solum, scilicet quia non est assignare quod in tantum potest, quin sit accipere amplius in quod potest : et illud accipiendum non est acceptum actu, sed potentia. Si autem accipiatur infinitum in continuo, non possum accipere per additionem, quoniam est accipere quantitatem cui non potest aliquid addi secundum rationem: sicut est circulus. Ergo oportet, quod accipiatur secundum divisionem infinitum in illo, ita scilicet quod pars divisa non ut pars aliquota, sed secundum rationem totius divisibilis accipiatur : tunc enim nihil ita parvum accipitur, quod non sit divisibile in duo equalia: ergo etiam hoc infinitum est respectu accipiendi divisibile : et hoc est in potentia : ergo est in potentia tantum. Item, accipiam in numero in quo est infinitum additione non divisione : quia est accipere in eo indivisibile in actu, ut est unitas, sed non est accipere summam cui unitas non possit addi, constituendo aliam speciem numeri : sed unitas addibilis est in potentia tantum: ergo et infinitum potentia tantum: ergo nihil actu est infinitum : ergo Deus non scit actu infinitum.
Sorurio. Dicendum ad primum, quod Deus scit preteritum eodem modo quando preteriit, sicut scivit quando futurum erat: et est vita in ipso: non enim ob hoc dicitur vita in ipso, quod ipsum sit vel non sit: sed quia est idea movens ad continentiam et permanentiam universi esse, ut prius expositum est in precedenti distinctione. Licet enim non sit facturus preteritum, tamen est auctor ejus: et hoc sufficit ad ideam.
Ad aliud dicendum, quod Deus scit quod numquam est facturus : quia scit seipsum, et seipsum numquam faciet: sed aliquid quod mon sit ipse, quod ipse non est facturus, ipse non scit, nisi hoc modo quo dicimus ipsum scire mala.
Et ideo jam solvitur ad sequens di- cendo, quod talia non habent ideam in ipso: quia non est exemplar nisi ad ali— guid exemplatum relatum: et talia non habent hujusmodi relationem, sed tantum cognoscuntur in potentia operantis.
Ad oBJEcTUM contra, dicendum, quod Deus scit universum suum posse, et scit quod plura potest facere quam facit: sed per hoc nihil scit nisi seipsum secundum posse illud.
Et si tu objicis, quod scit quae possit facere: dico quod illa scit, sicut sunt, scilicet in possibilitate sua, et non in exsecutione ad opus : et ex illa parte qua sunt in potentia, non sunt aliud ab ipso, sed ex illa parte qua se habent ad explicationem ad opus: tamen bene concedo, quod scit se posse aliqua quae si faceret, nonessent idem cum ipso: sed non est in illis quae non faciet, accipere scitum quod non sit ipse.
Ad id quod queeritur de scientia infiniti: dico sine prejudicio quorumdam aliter dicentium, quod non possum videre qualiter infinitum actu sit: vel si ponitur esse, non video qualiter comprehendi possit etiam: ab infinito : tamen non dico, quod Deus sibi sit infinitus. Unde dico, quod Deus scit rationem infiniti hoc modo quo est in potentia, et non illo quo est in actu: quia sic nihil est : et hoc modo infinitum secundum theologiam quidem est in tribus, ut probatum est, licet secundum Philosophum naturalem sit in duobus tantum : quia nulla potentia naturalis est infinita nisi forte secundum successionem in movendo: et hoc etiam secundum naturam tantum : licet imperium Dei finem imponere possit motori, et motui, et tempori.
Aliter dicunt quidam distinguentes in Deo triplicem cognitionem, scilicet simplicis notitiae, visionis, et approbationis : et dicunt, quod simplici notitia scit quod non est facturus sicut infinitum : visionis autem speculative scientia scit quod non est facturus, tamencujus specics cst apud eum : approbationis autem scientia scit quod est facturus, et hoc habet ideam. Per hoc patet solutio ad totum.
On this page