Articulus 9
Articulus 9
An scientia Det bene dividatur in seientiam approbationis, et simplicis notitiae ?
Hic videtur Magister innuere duplicem acceptionem scientia, scilicet simplicis notitiae, et scientiae approbationis.
Videtur autem falsum : quia 1. Scientia approbationis addit supra scientiam simplicis notitiae: ergo significatur in Deo esse compositio, quod falsum est.
2. [tem, Videtur esse diminutus: quia est scientia reprobationis qua malum coenoscitur: ergo videtur illam etiam debuisse posuisse.
3. Item, Videtur non esse solutio quam quidam dant, quod hoc ideo fecit, quia malum non est in Deo: hoc enim falsum videtur: Prophete enim legebant in lbro aeternitatis, et legebant mala et peccata populorum : cum igitur non legatur nisi scriptum, videtur malum esse in Deo.
Solutio. Ad hoc leve est solvere : licet enim scientia approbationis aliquid addat, quia affectum secundum modum, tamen nihil addit secundum rem: quia affectus in Deo re est idem cum adspectu.
Sed cavendum est hic a solutione quorumdam quae falsa est, dicentium quod nihil addit quod sit in Deo, sed quod sit a Deo addit: cum malum non sit a Deo. Hoc enim fatsum est, et contra illud quod dicitur, Genes. 1, 31: "Vidit Deus cuncta quae fecerat", etc. Ubi dicit Augustinus,
quod ibi significatur visio approbationis, qua placuit ut faceret, placuit ut manerent. Placentia autem in operatione est, et non ab ipso.
Ad aliud dicendum, quod notitia reprobationis nihiladdit quod sit in Deo supra scientiam simplicis notitiae, et ideo non enumeratur ut diversa cum illa: causa autem reprobationis extra Deum et nonin Deo est.
Ad aliud dicendum, quod non est adhuc probatum, quod speculum eternitatis in quo legunt Prophete, sit Deus ipse, licet quidam hoc dicant, et forte falso. Et si concedatur hoc gratia disputationis, tunc dicendum, quod non cognoverunt mala ut ibi scripta, sed ut a libro discordantia. Unde per hoc quod non invenerunt virtutes singulas et opera, acceperunt revelationem virtute speculi, quod inessent eis contraria: tamen magis credo, quod non videbant Deum, sed a Deo acceperunt revelationem factorum bonorum et malorum.
On this page