Articulus 10
Articulus 10
An idem sunt esse in Deo, et ex Deo, et per ipsum : et in ipso esse, vivere, et moveri ?
ARTICULUS X. An idem sunt esse in Deo, et ex Deo, et per ipsum : et in ipso esse, vivere, et moveri ?
Videtur enim, quod hoc non sit verum : quia 1. Glossa exponit ad Roman. x1, 36: "Ex ipso, et per ipsum, et in ipso", prout competit personis actualiter causantibus creaturam. Unde dicit, quod ¢m ipso attribuitur Spiritui sancto propter bonitatem continentem. Cum autem dicitur, Omnia sunt in Deo :hoc non dicitur ratione continentiae qua sunt creature actu existentes, sed ratione idee qua ab aeterno sunt in Deo: ergo videtur equivoce sumi ly in: et ita non est idem dicere.
2. Item, Act. xv, 28, dicit, quod in ipso vivimus, et movemur, et sumus,. Ergo cum ab aeterno sumus in ipso, ab eterno movemur et vivimus in ipso, quod falsum est.
3. Item, Si dicimur ab aeterno vila in ipso, quia in ipso vivimus : tune videtur, quod ab aeterno dicamur motus in ipso, quia in ipso movemur : et essentialiter in ipso, quia in ipso sumus, quod falsum est: ergo videtur quod non sint idem haec tria, scilicet esse in Deo, et esse ex ipso, et per ipsum, et in ipso esse, vivere, et moveri.
Joan. 1, 3 et 4: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita era, et vita erat lux hominum, etc.
Solutio. Dicendum, quod in parte significationis idem est esse in Deo et in ipso, prout enumeratur cum ez ipso, et per ipsum: esse enim in Deo dicit duo secundum rationem intelligentia, scilicet habere ideam, et esse Deum auctorem ideati illius idee : et quoad hoc ultimum accipitur ly in.
Eodem modo ad aliud dicendum, quod Deus in comparatione ad creata, accipitur tribus modis, quorum quilibet in se supponit precedentem. Primus est esse in Deo, ut in causa tantum. Secundus est esse in Deo, ut in causa actualiter causante. Tertius est esse in Deo, ut causa actualiter causante et regente et continente. Et primus modus non ponit creaturam esse : sed secundus ponit crea— turam esse nunc primo : tertius autem supponit existentem in perfectione. Unde primo modo dicitur, Quod factum est, in ipso vita erat et luxt. Secundo modo, Fix ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia®. Tertio modo dicitur, In ipso vivimus, et movemur, et sumus . Et sic patet qualiter isti modi enumerati hic differunt.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod in ipso vita dicamur, quia in ipso vivimus : sed potius cum omnis substantia dividatur in tria, scilicet esse, posse, et operari, illa tria tanguntur esse in Deo regente et continente, cum dicitur : Vivimus secundum potentiam vite, et movemur in opere, et sumus secundum essentiam : ex ipso autem dicitur propter potentiam Patris, per ipsum propter sapientiam Filii, et in ipso propter bonitatem Spiritus sancti.
On this page