Articulus 11
Articulus 11
An res sunt in Deo ratione persone, et non essentiae, vel notionis ?
Deinde queritur de hoc quod dicit : "Praeterea sciendum est, quod licet ibi indicetur distinctio personarum, etc."
Ex hoc enim videtur accipi, quod res sunt in Deo ratione persone, et non ratione essentiae, vel notionis. Hoc etiam alia ratione probatur : quia illud est in Deo, cujus ipse est auctor : auctoritas autem et opus non convenit nisi persone, quia omnes actus particularium sunt, et non nature.
SED CONTRA : 1. Ponamus personas non esse, adhuc Deus erit auctor creature : ergo cum cognoscat omnia quae operatur, in ipso erunt omnes rationes operum suorum : ergo hoc convenit ratione nature, et non ratione persone.
2. Ulterius videtur, quod hoc conveniat ratione notionis : quia Augustinus et Anselmus dicunt, quod suo verbo omnia dicit quae facit..Verbum autem est solus Filius. Ergo cum in verbo sint rationes creaturarum. videtur hoc esse ratione notionis, et non nature.
Ad primum autem dicendum, quod creare persone actus est, prout persona est rationalis naturae individua substantia: et haec persona adhuc esset Deus, etiamsi non esset Pater et Filius et Spiritus sanctus. Unde illa objectio non probat, quod conveniat personis sic distinctis ut fides distinguit.
Ad uLTimuM dicendum, quod hoc con- venit Filio appropriate, et non proprie, sicut esse sapientiam et artem Patris, ut supra ostensum est: et ideo non removet quin conveniat substantiae per se.
Illud etiam hic annectendum est, quod non omnia quae dicuntur esse ex Deo, etiam de ipso esse dici debeant. Quia, ut ait Augustinus in libro de Natura bont: Non hoc significat penitus ex ipso, quod de ipso. Quod enim de ipso est, potest dici esse ex ipso: sed non omne quod ex ipso est, potest dici esse de ipso, quia non est de sua substantia. Ex ipso enim sunt coelum et terra, quia ipse fecit ea: non autem de ipso, quia non de substantia sua. Sicut aliquis homo si generat filium, et faciat domum, ex ipso est filius, ex ipso est et domus: sed filius de ipso, domus vero de terra et ligno, non de ipso’.
On this page