Articulus 12
Articulus 12
An sit idem dicere, ex ipso, et de ipso ?
Soxurro. Dicendum, quod haec prepositio ex generalior est in significando originem, quam prepositio de: ex enim notat quandoque originem et non coessentialitatem, ut dicimus, pacem habemus ex rege : quandoque notat in eadem substantia ordinem, ut cum dicitur, ex mane fit meridies: idem enim nunc quod fuit substantialiter mane, fit meridies, licet transeat in ratione mane, et maneat in ratione nunc et substantia: quandoque notat ordinem tantum, ut cum dicitur, ex agonibus fit Olympia, id est, post illud. De autem semper notat originem cum consubstantialitate : et haec est causa dicti.
On this page