Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Et quoniam demonstratum est ex parte, etc." Hic incipit pars illa in qua Magister ostendit qualiter Deus est in creaturis ut causa in causato essentialiter, presentialiter, et potentialiter.

Dividitur autem in duas partes: in quarum prima Magister ostendit Deum esse ubique et in omni re. Quia autem ad esse in loco, sequitur moveri per locum: et ad esse in re, sequitur mutari secundum rem : ideo in secunda ostendit Deum esse immutabilem loco vel re mutata, ibi scilicet, I, "Cumgque divina natura veraciter et essentialiter sit in omni loco, etc."

Prima dividitur in tres. In prima determinat modos quibus Deus est ubique, et explanat illos qui explanari possunt. In secunda movet questiones ex sua determinatione sequentes, ibi,-C, "Sz autem queris, ubi habitabat Deus, etc." Tertio, redit ad explanationem primi modi secundum opinionem qucrumdam, qui verum quidem dicebant, sed tamen insufficienter, ibi, F, "kx praedictis patet, quod Deus ubique totus est per essen~ tiam, etc."

In prima adhuc sunt quatuor capitula, in quorum primo simplici dicto dicit modos quibus Deus est in rebus. In secundo, per auctoritatem probat Deum esse in omnibus essentialiter, prasentialiter, potentialiter. In tertio, probat eum in Sanctis specialiter habitare. Quarto, ad sciendum modum inhabitationis mittit ad ea quae determinata sunt supra de missione Spiritus sancti.

Ex his patet sententia prime partis.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus