Articulus 1
Articulus 1
An Deus sit ubique, et in omni re ?
Ante Litteram incidunt hic quatuor querenda, scilicet an Deus sit ubique, et in omni re ? Secundo, Utrum idem sit esse ubique, et in omni re ? Tertio, Utrum idem sit esse ubique, et in omni loco, et esse ubicumque ? Quarto, Utrum ab aeterno conveniat ei esse ubique, vel non?
AD PRIMUM proceditur sic : Mundus est: ergo Deus est ubique conservans mundum. Prosario quod sequitur. Sumatur mundus pro. tota universitate creaturarum, ita quod nulla excipiatur. Inde sic : Conservatur in esse : ergo conservans mundum erit : omne autem conservans est in habitudine cause ad conservatum : cum ergo causa et causatum non sunt idem, mundus et conservans mundum non erunt idem : ergo conservans mundum non erit mundus, nec aliquid de mundo: conservatur autem ubique : ergo conservans mundum quod nec mundus est, necde mundo, erit ubique : hoc aut non est nisi Deus : ergo Deus erit ubique.
Forte dices, quod conservat per influentiam alicujus virtutis quae non est ipse : sicut enim vidémus, quod generans non tantum influit generato speciem, sed influit etiam dispositiones materiae quibus resistit alterationibus consequentibus : ita potest facere Deus. Contra: Ejusdem ergo erit dare esse, et conservationem in esse : quia quod dat esse, dat etiam consequentia esse illud. Quero ergo de illa virtute influxa a primo: constat enim, quod illa habet esse in conservatis et a primo: ergo aut conservat ipsa seipsam, aut conservatur ab alio, Constat, quod non a seipsa: quia sic idem esset causa et causatum : ergo ab alio. Aut ergo illud est creatum, aut non. Sicreatum: tune ibitur in infinitum; ergo oportet dicere, quod illud conservans sit Deus : cum igitur conversatio sit ubique, etconservans Deus erit ubique.
2. Item, Ab omni qui scit quid est Deus (ut dicit Anselmus) ponitur Deus esse majus aliquid quam excogitari possit : aut ergo ponetur intra omnem rem esse tantum, aut extra tantum, aut intra et extra simul. Si intra tantum, vel extra tantum, sequitur quod ipse sit terminatum aliquid : ergo non est majus quam cogitari possit : quia potest cogitari aliquid majus eo : ergo relinquitur, quod sit intra omnia, et extra omnia, et supra omnia, et infra omnia: ergo est ubique.
3. Item, Gregorius dicit, quod cuncta que facta sunt, ex nihilo facta sunt, et ad nihil tenderent nisi ea manus Omnipotentis contineret. Constat autem, quod ex nihilo ubique facta sunt : ergo ubique oportet adesse continentem : ergo ipse continens est ubique. ~
4. Item, Damasceuus : "Sive secundum virtutem, sive secundum bonitatem, sive secundum sapientiam, sive secundum tempus, sive secundum locum deficiat a perfectione, numquam erit Deus:" secundum locum autem a perfectione deficere, est non ubique esse : ergo Deus cum in nulla perfectione deficiat, ubique erit.
5. Item, Potestas conservandi se in esse, est potestas nullius indigentiae : ergo illa est solius Dei : cum ergo omnis res sit ab aliquo, et indigeat illo a quo est, non potest illa potestas conservandi se dari alicui creato : ergo nulli loco, nec parti mundi : ergo est ab ipso Deo immediate : ergo Deus est ubiqgue mundum conservans.
6. Item, Detur, quod Deus det mundo potestatem conservandi se, adhuc necesse est quod illa potestas habitualis recipiatur a mundo et a Deo : sed inter omne accipiens et acceptum est contractus quidam essentialis, nisi sit recipiens per influentiam quae deferatur per medium aliquid : ergo necesse est, quod ubique pars mundi conservata spiritualiter attingat Deum, vel aliquod medium erit : constat autem, quod nihil est medium, quia inter educens rem de nihilo et eductum non potest esse medium deferens vel agens : ergo necesse est, quod Deus adsit ubique.
7. Item, Ab omnibus supponitur, et probatum est in premissis, quod omnis creatura habet exemplar in Deo, et quod orane nobilius attribuendum est Deo : quia illud habetur secundum rationem imitationis ad exemplar aeternum. Inde procedo sic : Hec creatura est hic : ergo hic est accipere locum et locatum et repletionem loci et salvationem et continentiam locati : et alia creatura est alibi, et accipiantur eadem in ea, et sic de singulis. Videamus ergo quid sit nobilitatis in singulis sic acceptis : constat, quod non est nobilitatis distinctio, quia illa consequitur diversilatem et materie partibilitatem : continentia autem et repletio et salvatio in omni loco et locato nobilitatis sunt : ergo ista habentur ab exemplari. Removeatur ergo distinctio que ignobilitatis est, et attribuatur Deo quod est nobilitatis, sequitur quod Deus sit ubique in omni loco et locato replens et continens et salvans: ergo Deus est ubique.
8. Item, Consideremus esse universa~ lis, et illud universale quod maxime est universale, est enim universale essentialis similitudo multorum : haec autem potest. esse secundum speciem secundum reductionem ad unum eorum quae differunt per materiam tantum, et potest esse secundum genus unum in reductione ad unum eorum quae differunt specie et esse, et secundum analogiam et proportionem ad unum in reductione effectuum adunam causam quae habet illud secundum se, alia autem ab illa : constat autem, quod hoc ultimum maxime universale est : constatigitur, quod omne universale est in multis et de multis : quero igitur, Quid illorum sit nobilitatis, et quid ignobilitatis ? Propatio, quod ignobilitatis est esse in multis. Per hoc enim universale contrahitur et moritur et corrumpitur : secundum esse contrahitur ad esse particularis, et destruitur, quia destructis primis, impossibile est aliquod aliorum remanere. Propario autem, quod esse de multis est nobilitatis : quia universale per illud habet ambitum predicationis, et quod ubique sit et semper, precipue tertio modo sumptum, quia hoc commune est Deo et creature : ergo universale secundum hoc est exemplatum ab esse divino : cum igitur secundum hoc aliquod universale sit in omni re et ubique, multo magis Deus, quia necesse est omne exemplatum ab exemplari primo deficere.
9. Item, Prima omnium causarum magis influit omnibus aliis quae simpliciter secunde sunt, licet in ordine nature alicujus sint prime : video autem, quod primaria in ordine nature essentialiter et presentialiter et potentialiter manet in omnibus secundis, licet contrahatur et determinetur in eis, et hoc est ignobilitatis: et ideo etiam quidam Philosophi dixerunt, quod unitas est forma prima que iteratione sui constituit omnes alias formas : ergo sublato quod est ignobilitatis, prima omnium causarum erit in omnibus aliis essentialiter, prasentiali- ter, potentialiter. Si forte dicas, quod hoc non est verum. quod prima causa in ordine causarum naturalium sit in secunda : patet, quod tu falsum dicis : quia esse, vivere, sentire, sunt cause formales ordinate in natura : et esse est in vita, et vita in sensu, et sensitivum in intellectivo omnibus illis modis : et’sic materia continua est in materia habente contrarietatem, et haec in mixta, et haec in complexionata, haec iterum in composita membris distinctis organicis.
Hae autem rationes sufficiant ad probationem, quod Deus sit ubique, eo quod quidam hoc negant, qui philosophi dicuntur : et ferunt in contrarium istas rationes :
1. Nobilius est facere opera permanentia sine artifice, quam permanentia in preesentia tantum artificis : dicitur enim, Deuter. xxxu, 3 et 4: Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera, etc. Ergo sua opera permanent, etiam eo separato ab ipsis.
3. Item, Videmus hoc facere naturam: quia generans non tantum influit speciem vel facit, sed etiam dispositiones quibus conservetur ab alterantibus ad corruptionem speciei : ergo et Deus facit hoc.
4. Item, Infirmus est in regno qui non potest gubernare nisi prasens : ergo hoc etiam in Deo magis erit infirmitatis indicium, si non nisi presens valet creaturas continere.
5. Potest etiam objici fortius sic : Virtutes ceelestes qua efficacissime sunt non immediate conservant, nec agunt, sed mediantibus elementis : ergo videtur cum Deus magis similis sit nobilitati quam ignobilitati, quod etiam sic agat.
6. Item, Si Deus ubique est essentialiter, presentialiter, potentialiter : ergo ipse omnia operatur : ergo videtur, quod nulla natura propriam habet operationem : et hoc est contra Damascenum, qui dicit quod quaelibet natura propriam habet operationem. Et hoc est etiam contra omnes scientias Philosophorum.
7. Item, Quod objectum est de ordine causarum, non videtur valere, quia non tenet nisi in causis essentialibus : sed in efficientibus non tenet, in his enim causa efficiens prima non est in secunda per essentiam vel per presentiam, sed per potentiam tantum : sed tamen verum est, quod non movente primo tolletur motus ab omnibus alis, Deus autem est causa efficiens rerum non formalis, nec materialis.
Et ad istas ultimas dicendum est, quod hoc quod dicit, "Nobilius est facere, etc.," falsum est simpliciter : et hoc necessario probatur sic : Omne conservans rem, est ab aliqua causarum que est ante rem ipsam, sive illa sit efficiens, sive formalis, sive materialis : sed in opere Dei, quando facit res, nihil prajacet operi nisi ipse solus : ergo opus suum quod conservatur, non habebit conservationem nisi ab ipso : et quidquid in ipso est, est ipse : ergo non habebit conservationem nisi ab ipso essentialiter conservante, id est, quod essentialiter adsit conservans.
Unde quod inferior artifex facit aliquid in esse conservatum, est ideo quia est aliquid prajacens operi suo, quod de se conservat formam impressam ab artifice: et siita non esset, non conservaretur. Et hujus exemplum est si imprimat sigillum formam in aliqua materia non habente ante potentiam conservandi, sicut si sigilluam imprimatur aque, non conservatur forma nisi in presentia sigillantis, et remoto sigillante destruitur : et sic etiam est de natura, cujus operi prejacet materia, licet diversimode ars et natura formam in materia operantur : quia sicut dicit Commentator super IX Metaphysice, natura facit formam ex materia, per hoc quod transmutat materiam a forma quam prius habebat : ars autem non proprie facit ex materia, sed in materia, quia removet formam a materia quam prius habuit : et per hoc patet solutio ad tria objecta sequentia.
Ad aliud dicendum, quod virtutes celestes movent secundum diversitatem sui situs ad diversa : et ideo habent motus declinationum, ascensionum, et descensionum, et occultationum, et preventionum, et oppositionum, et similia : et ideo oportuit ipsas elongari a materia generabilium et corruptibilium, ut totam sic diversimode possent movere : et hac omnia praeter solum movere sunt imperfectionis. Si enim uno modo, et non tot motibus possent facere, nobiliores essent: cum dicat Philosophus, quod res melior est quae habet bonitatem uno motu, quam illa quae motibus pluribus : unde non oportet, quod Deus quoad hoc assimiletur eis.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum esset si nos poneremus tantum unam causam : nos autem dicimus primam causam omnibus adesse immediate, ad hoc quod possint habere propria opera et proprias causas. Et si objicis, quod in eodem genere causalitatis non sint dus cause immediate unius, Dicendum, quod iste non sunt ejusdem generis : quia Deus non est commiscibilis cum re, et ideo non tollit ab ea propriam naturam. Ad hoc autem quod objicitur de rege, dicendum quod hoc verum est in his que situalia sunt : quia per hoc cognoscitur potentia ipsius extra essentiam protendi : unde quanto in eis ex hoc probatur major et nobilior potentia, tanto probatur esse contractior et ignobilior essentia, que suam potentiam non consequitur. Sed Deus omnia nobilissima habet : et ideo necesse est, quod essentia potenti commensuretur, cum neutrum situ aliquo limitetur.
On this page