Articulus 2
Articulus 2
An sit idem Deum esse ubique, et esse in omni re ?
Videtur autem, quod non: quia 1. Dicit Philosophus, quod natura loci mirabilis est : ergo mirabilius est aliquid esse in loco, quam esse in re : ergo in Deo non est idem esse in loco, et Deum esse in re. .
2. Item, Non omnis res est locus : ergo esse in loco, et esse in re sunt diversa: ergo etiam in Deo non est idem dicere Deum esse in loco, et Deum esse in re.
3. Item, Cum dicitur Deus esse in rebus, non importatur nisi habitudo cause : cum autem dicitur Deus esse in lo-| co, importatur plus, quia natura continentiae : ergo non sunt idem, ut videtur.
4. Item, Ponamus nullum locum esse, et tamen esse spiritus ccelestes : tunc verum erit Deum esse in omni re : nec tamen verum erit, quod Deus sit in omni loco : ergo non sunt idem.
5. Item, Isti duo modi convertuntur super se, Deus est in rebus, et res omnes sunt in Deo, sicut habetur ex premissis, et ex istis quae hic dicuntur : omnis enim res quae est a Deo, est in Deo, et Deus est in ea re quex est ab eo: sed non sic possum dicere, Deus est in omni loco : ergo omnis locus est in ‘eo : ergo non est idem modus intelligendi, et idem connotatum hine inde, ut videtur.
2. Item, Pro quanto dicitur Deus esse ubique? Aut enim dicitur hoc proprie, aut per causam. Si proprie, tunc proprietates loci referuntur ad ipsum. Sunt autem iste proprietates loci, continere, terminare, salvare : quarum nulla convenit loco in comparatione ad Deum. Ergo hoc non dicitur nisi per causam causantem et conservantem : eodem autem modo dicitur esse in omni re : ergo idem est Deum esse in omni loco, et in omni re.
Solutio. Meo judicio non idem est Deum esse ubique, et Deum esse in omnire : sicut non est idem habitudo cause per essentiam causantis et conservantis rem ad conservatum, et habitado loci ad id a quo habet virtutem continendi locatum : cunienim dicitur, est ubique, vel in omni loco, notatur Deus esse in loco ut tenens locum in esse, et dans ei virtutem conlentivam : virtutem autem contentivam non dat Deus cuilibet rei cui inest, sed dat ei ea quae sunt propria conservationi sue.
Dicendum ergo ad PRIMUM et SECUNDUM, quod Magister non intendit, quod idem sint illa duo, sed quod unum sequitur ex alio : quia si est in omni re, cum locus sit res, sequitur quod sit in omni loco: sed tamen alia et alia habitudo importatur in prepositione hinc inde.
On this page