Text List

Articulus 3

Articulus 3

ARTICULUS An sit idem Deum esse in omni loco, et ubique, et ubicumque ?

Tertio queritur, Utrum idem sit Deum esse in omni loco, et ubique, et ubicumque ?

Videtur autem, quod sic: quia 1. Unumquodque istorum dicit totum in loco: ergo idem est quod dicitur per unumquodque istorum.

2. Item, Per unumquodque istorum connotatur idem, quia quod locus a Deo in se existente habeat esse et virtutem continendi : ergo videtur, quod in omnibus illis idem dicatur.

SED CONTRA : 1. Dicit Anselmus, quod in omni loco est, quod cuilibet loco commetitur : Deus autem cum impartibilis sit, non commetitur onini loco, et tamen est ubique, ut dicit Augustinus : ergo non est idem esse ubique, et esse in omni loco.

2. Item, Deus totus est ubique : non tamen totus proprie dicetur esse in omni loco, quia non spatiosa magnitudine distenditur, ut dicit Augustinus : ergo patet, quod haec duo non sint idem, ut videtur.

Solutio. Ad hoc sine prejudicio dicendum est, quod subtiliter considerando non sunt idem. Alicujus enim est comparatio ad ubi, cujus non est comparatio ad locum proprie loquendo : sicut primi mobilis comparatio est ad ubi per motum, licet non comparetur ad locum : quia nec est in loco, nec movetur in loco proprie loquendo, nisi sicut dicit Philosophus circa finem sexti Phystcorum, quod movetur in loco secundum formam, et non secundum subjectum : et hoc magis dicit relationem ad ubi, quam ad locum. Unde in omni loco esse dicit universum loci cum distinctione loci et habitudine locati ad locum. Ubique autem dicit universum ipsius ubi, non ita expresse importando distinctionem partium ubi, et ejus quod est in loco ad locatum. Et hujus possumus accipere simile. Sicut enim est in distributis universalibus, sic etiam est in signis distributivis. Universale autem possum considerare ut essentiam simplicem, sive ut naturam multiplicabilem, vel ut naturam jam actu communicatam, multiplicatam, et distinctam : whi ergo dicit simplicem essentiam ipsius ubi sive naturam : syllabica autem adjectio quae additur, addit communicabilitatem : sed dicendo ubicumque, additur multiplicatio distincta per partes, et sic dicit etiam esse in omni loco. Unde minus est impropria ista, Deus est ubique, quam ista, Deus est ubicumque, vel in omni loco : tamen utraque invenitur a Sanctis.

Dicenpum ergo ad primum, quod licet unumquodque istorum dicat totum in loco : tamen non dicitur in eodem modo significandi : et ideo non sunt locutiones eque improprie.

Ad aliud dicendum, quod notatur idem in omnibus, sed cum majori et minori distinctione.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3