Articulus 4
Articulus 4
An ab aeterno conveniat Deo esse ubique, et in omni re?
Videtur autem, quod sic : quia 1. Quandocumque est relatio causati ad causam, tunc etiam est relatio cause ad causatum, vel forte prius : sed propter relationem causati ad causam dicun- tur omnes res ab aeterno esse in Deo: ergo multo magis propter relationem cause ad causatum dicetur Deus ab aeterno ubique, et in omni re, ut videtur.
2. Item, Si esse ubique non dicit nisi dare virtutem continendi in omni loco, cum ab aeterno sit potens dare hujusmodi virtutem, ab aeterno dicetur esse ubique.
3. Item, Si propter potestatem conservandi dicitur esse in omni re, cum ab aeterno habeat hujusmodi potestatem, videtur quod ab aeterno sit in omni re.
4, Item, Ab aeterno est in omni re que est, quia est in seipso : ergo ab aeterno est ubique, quia ubique esse est esse in omni re quae est. Si forte dicas, quod aequivocum est Deum esse in omni re que est ab aeterno, et Deum esse in omni re. Hoc nihil est : quia una ratio est universalis in omnibus preteritis, presentibus, et futuris : et esset una etiam in aeternis, si ab aeterno fuisset aliud : ergo esse ubique vel in omni re non dicitur equivoce in illis.
SED CONTRA : Cum dicitur, Deus est in omni re, significatur ambitus divine essentiae, qui est magnitudo ipsius, ut supra habitum est ! : et significatur effectus conservationis in esse : effectus autem ille non fuit ab aeterno : ergo nec Deus fuit in omni re ab aeterno. Si forte dicas, ut quidam volunt defendere, quod haec est vera, Deus ab aeterno est ubique : sed non hec, Deus ab aeterno est in omni re. Contra : Cum dicitur, Deus est ubique, hic similiter connotatur effectus qui est collatio loci, ut habeat virtutem continendi : hic autem effectus non fuit ab aeterno : ergo haec est falsa, Deus fuit ubique ab aeterno.
Solutio. Meo judicio ambae falsae sunt : et haec scilicet, Deus est in omni re ab aeterno: et hec, Deus est ubique ab aeterno, sicut probant ultime rationes.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus non dicitur eodem modo esse in rebus, et res in ipso : quia cum dicuntur res esse in ipso Deo, per hoc non ponitur res esse : sed quando dicitur esse in rebus, res ponuntur actu esse propter effectum connotatum : unde haec propositio, quandocumque est relatio causati ad . causam, etc., intelligitur de causato existente in ratione causati,et non in ratione cause : aliter enim falsa est.
Ad aliud dicendum, quod non dicitur Deus esse ubique vel in rebus a potentia conservandi, sed ab actu.
Ad uLTimum dicendum, quod haec est vera, quod ab aeterno estin omni re que est, quia est in seipso : sed non sequitur : ergo ab aeterno est in omni re : et est ibi fallacia secundum quid ad simpliciter : restringitur enim in primo ly res per implicationem positam circa ipsam ad standum pro aeternis tantum, et postea infertur ac si teneretur absolute pro omnibus.
On this page