Articulus 5
Articulus 5
An Deus bene dicatur esse in rebus quinque modis ?
Deinde queritur de his quae dicit in Littera : et primo de hoc quod dicit, ibi, A, "Presentialiter, potentialiter, essentialiter est in omni natura, etc."
Videtur, quod istud nihil sit dictu : quia 1. Aut isti modi sumuntur ex parte Dei qui inest : aut sumuntur ex parte creature cui inest. Si ex parte Dei : cum ipse uno modo se habeat ad omne quod est, videtur quod non sint quinque modi sicut determinat. Si autem ex parte creature : hoc videtur non sufficere : quia id quod operatur in una creatura, non operatur in alia: et sic erunt modi infiniti, et non tantum quinque, ut hic tangit.
2. Item, Cum dicitur, Deus inest per gratiam : aut hoc aliquid addit ex parte Dei, aut dicit tantum effectum connotatum ex parte nostra. Si primo modo : ergo Deus deformiter se habet ad res, quod est hereticum : quia sic ipse esset multiformis. Si secundo modo : ergo quoad eum idem est Inesse per essentiam et per gratiam : et sic non est modus specialis.
3. Item, Relatio est causati ad causam, sicut cause ad causatum : cum ergo uno modo res sint in Deo tantum, vide~ tur quod uno modo et non quinque Deus sit in rebus.
4. Praeterea, Quid est presentialiter, potentialiter, essentialiter Deum esse in rebus? Si dicas, ut videtur innuere in Littera, quod hoc est, quia essentia est a sua essentia, et potentia rei a sua potentia : tunc tertium adaptari non poterit, nisi dicas quod presentia rei est a sua presentia : sed hoc nihil est : quia non omnis res est sibi presens, eum sibi presentem esse dical cognitionem sui a seipsa.
Item, Circumscribamus potentiam rei et presentiam : tunc potentia rei non erit a potentia Dei, nec presentia a presentia : et tamen adhuc erit Deus in essentia rei essentialiter, presentialiter, potentialiter ;: ergo nulla est illa solutio, ut videtur.
5. Si autem dicas, quod haec accipiuntur penes attributa personarum : hoc iterum nihil esse videtur. Considerentur ipsa attributa : tunc essentialiter nulli persone potest appropriari. Et si dicas, quod potentia attribuatur Patri, et prasentia Filio ratione cognitionis : tune non invenitur attributum Spiritus sancli.
Item, Circumscriptis personis, adhuc Deus esset in omnibus essentialiter, prasentialiter, potentialiter.
Item, Pater est in omnibus essentialiter, presentialiter, potentialiter : et similiter Filius, et similiter Spiritus sanctus : ergo ista non conveniunt personis, ut distinguuntur propriis vel appropriatis, sed in quantum communicant im essentia divina.
Solutio. Dicendum sine prejudicio, quod isti modi quibus Deus est in creatura, tripliciter possunt variari. Uno modo ex parte rei connotate : quia secundum quod est in exemplari, ita fluit in exemplatum, ut scilicet essentia rei sit ab essentia, et species rei a presentia : que species fluit ab idea quae est species in mente divina, et posse rei fit a potentia, sicut innuitur in Littera infra. Alio modo possumus dicere, quod in Deo quinque accipiuntur, scilicet substantia : sive essentia praeter intellectum personarum, et tres persone, et quintum quod est essentia in persona. Possumus ergo dicere, quod esse in rebus essentialiter, accipitur penes essentiam in se consideratam. Esse autem in rebus per potentiam, accipitur penes attributum Patris, quod est potentia. Esse autem in rebus presentialiter, accipitur penes attributum Filii, quod est scientia. Esse autem in Sanctis per inhabitantem gratiam, accipitur penes attributum Spiritus sancti, quod est bonitas. Esse vero in homine Christo per unionem, accipitur penes essentiam in persona, quia essentia in persona est incarnata.
Si autem tu objicias, quod si non intelligantur persone, adhuc erit Deus in rebus essentialiter, preesentialiter, potentialiter. Dicendum, quod si non intelligantur persons, adhuc remanebunt attributa personarum : et perilla erit idem: quia essentia est adhuc ante potentiam, et tria, scilicet sapientia, et potentia, et bonitas facient essenliam creare creaturas, et gratificare rationales : et sic adhue salvatur illa aceeptio.
Si autem adhuc subtilius velimus dicere cl magis ad propositum, dicemus quod quanto aliquid simplicius est, tanto ipsum est majoris ambitus: et id quod est in fine simplicitatis, ambit omnia : ergo esse Deum ubique essentialiter causatur a simplicitate : et hoc dicit Augustinus in Litéera. Dicit autem Philosophus, quod subtile est penetrativum partium, et partis partium. Nihil autem subtilius est quam simplicissimum : unde dicit Apostolus ad Hebr. 1v, 12, quod vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem anime ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Et sequitur, ¥. 13: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Ergo presentia est a subtilitate penetrante, ut nec intrinsecus nec extrinsecus aliquid lateat de re. Similiter, primum habet influere omne posse super omne sequens : et abstracto posse primi, abstrahitur ab omnibus aliis : quoniam dicit Philosophus, quod non movente primo nullum secundorum movet. Dicamus ergo, quoniam duo aguntsub Deo : propositum sive liberum arbitrium, et natura: et per comparationem ad naturam inest’ essentialiter, potentialiter, presentialiter : et reducuntur ad simplicitatem, subtilitatem, et puram rationem movendi secundum causam penes rationem intelligendi sumptam. Ad propositum autem comparatur ut elevans ipsum supra naturam: et hoc non contingit nisi per gratiam, et ideo in illo est per habitantem gratiam: et quia propositum etiam est natura, ideo habet presuppositos tres modos quibus est in natura. Modus autem per quem est in homine Christo, est specialis et miraculosus.
His habitis, respondendum est ad primum, quod isti modi sumuntur ex parte utriusque, scilicet Dei, et creature. Et quod objicitur, quod Deus uno modo se habet ad omne quod est, Dicendum quod hoc sic intelligitur, quod se habet modo non variato per essentiam, vel per aliquid additum sibi : non tamen se habet in eadem ratione exemplaris ad omne quod est, sicut de facili patet unicuique.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, quod inest per inhabitantem gratiam, notatur aliud connotatum quod magis elevat naturam, et notatur alia ratione exemplaris, quia scilicet voluntatis bone, eo quod Spiritus datur cum donis suis, licet non alius quam prius erat, tamen ad aliud datur quam prius habebatur: si tamen concedendum sit, quod prius habebatur : non enim habent Spiritum sanctum in quibus est essentialiter, presentialiter, potentialiter : et licet non addat unum supra alterum aliam rem, addit tamen alium modum significandi, qui sufficit in divinis, sicut sapius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod licet relatio causati ad causam quantum ad inesse sit uno modo, non tamen sic est e converso : et hoc contingit, quia causa non indiget causato : et ideo sufficit significare causatum fuisse in causa tantum: sed causatum indiget causa multo magis, et ideo ille respectus reducitur ad modos plures quibus causa est in causato propter causati indigentiam.
On this page