Text List

Articulus 6

Articulus 6

An Deus multis modis sit in rebus, ut aliter in templo, aliter in celo, aliter in anima ?

ARTICULUS VI. An Deus multis modis sit in rebus, ut aliter in templo, aliter in celo, aliter in anima ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, versus medium: "Quos ipse sibi dilectissimum templum, etc."

Videtur enim, quod multis modis Deus insit rebus, et in ccelo aliter quam in templo, et in hoc aliter quam in aliis locis, et anima justa aliter quam in aliis.

Solutio. Bene concedo, quod multis modis Deus est in diversis, et potest sic dici (ut dicunt Sancti) quod Deus est in ceelo, ut in quo relucent opera gloria ipsius: in mundo autem, ut creator et gubernator : in Angelo, ut sapor et decor : in Ecclesia, ut paterfamilias in domo: in anima fideli, ut sponsus in thalamo: ubique autem essentialiter conservando et sustinendo, potentialiter preesidendo et gubernando, presentialiter cognoscendo : per gratiam autem inhabitantem in justis : per efficaciam in sacramentis : per mysterium et signum in columba, et flatu, et linguis igneis : tamquam in loco propitiationis in templo : unde, Genes. xxvii, 16: "Vere Dominus est in loco isto". Et, ibidem, y. 17: "Quam terribilis est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei, et porta coeli". Per unionem autem in toto Christo : sed ad animam solam in inferno, ad corpus solum in sepulcro. Et pluribus aliis modis quos quilibet per seipsum si cogitat, invenire potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6