Articulus 7
Articulus 7
An Deus est ubique, et in omni Tempore ? et, An concedendum sit quod Deus est hic, vel ibi, vel alibi quam hic ?
ARTICULUS VII. An Deus est ubique, et in omni Tempore ? et, An concedendum sit quod Deus est hic, vel ibi, vel alibi quam hic ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, versus medium: "Hilarius apertissime docet Deum ubique esse ."
Videtur enim hoc esse falsum : quia 1. Aut intelligitur proprie Deus esse ubique, aut per translationem. Si dicatur proprie, videtur non convenire : quia dicit Anselmus in Monologio quod nihil est in loco et tempore, nisi quod sequitur leges loci et temporis: Deus autem non sequitur leges loci et temporis, cum non mensuretur aliquo ut in quiete ens, nec ut in motu: ergo Deus nec est in loco, nec in tempore.
2. Item, Anselmus, ibidem : In nullo itaque loco vel tempore dicitur esse summa essentia: quia omnino a nullo alio continetur: ergo patet, quod non comparatur ad locum proprie. Si autem dicas, quod per translationem compara-— tur ad locum. Contra: Accipiantur proprietates loci, quae sunt continere, salvare, circumscribere, terminare, immobilem esse in se, sed ad ipsum et ab ipso fieri motum localem: nulla istarum convenire potest : ergo videtur, quod per translationem non conveniat Deo natura loci.
Item, Anselmus in Monologio : Siusus loquendi admitteret, convenientius diceretur esse cum loco, vel cum tempore, quam in loco vel in tempore: plus enim significatur contineri aliquid, cum dicitur esse in alio, quam cum dicitur esse cum alio: ergo patet, quod loci proprietates tranferri non possunt in Deum.
3. Item, Si dicatur esse ubique, vel in loco, quia locus ei presens est, ut dicit Anselmus, et in omni loco adest: tunc videtur etiam hoc convenire aliis, sicut materia nulli loco deest, sed adest omnibus locis presens: et ita non erit hoc conveniens soli Deo.
4. Item, Philosophus dicit in quarto Physicorum, quod non quereremus locum, nisi esset motus : cum ergo nullus motus conveniat Deo, videtur quod nullus locus conveniat ei.
5 Item, Cuicumque repugnat natura alicujus, eidem repugnat universitas illius nature : ut homo si non est asinus, non potest esse omnis asinus, licet forte conversa propositionis non sit vera, quod cuicumque repugnat universitas alicujus, quod eidem repugnat natura illius quod distribuitur : Deo autem (ut jam ostensum est) natura locirepugnat : ergo et ubique, quod dicit universum in loco, repugnabit ei, ut videtur.
6. Item, Cum duplex sit locus, ut dicit Philosophus, scilicet locus ut vas, et locus ut locus. Locus ut vas, sicut est navis locus naute. Locus ut locus, sicut fluvius locus est navigationis naute : numquid utrumque transferetur in Deum, ut dicatur esse ubique, quia est in loco utroque modo dicto? Si dicatur, quod sic. Contra : Locus ut vas movetur, et locatum in ipso transfertur, ut vinum in urna : ergo Deus transfertur de loco ad locum, et in ipso transferuntur creature. Si autem est in loco qui est locus ut locus : tunc ipse movetur de loco ad locum, quod est heresis, quae in sequen~ ti parte istius distinctionis improbatur. Siautem dicas, quod ipse nec est talis locus, nec est in tali loco : tunc sequitur inevitabiliter, quod ipse non sit ubique : et hoc negatur a Sanctis in Litéera.
Uurerius queritur, Utrum concedendum sit, quod Deus est hic vel ibi, vel hic vel alibi, vel alibi quam hic?
Videtur autem, quod sic : quia 1. Sicut dicit Anselmus in Monologio, non quia huic loco presens est, idcirco prohibetur illi vel illi loco vel tempori simul et similiter praesens esse. Ergo videtur, quod sit hic et alibi, et alibi quam hic.
2. Item, Anselmus, ibidem : Nullatenus enim prohibetur vel cogitur lege locorum vel temporum alicubi vel aliquando esse vel non esse, quod nullo modo intra locum et tempus claudit suum esse : sed Deus intra locum non claudit suum esse : ergo non cogitur cum hic est, alibi non esse : ergo est hic, et alibi quam hic, ut videtur.
SED CONTRA : Hic et alibi dicunt loci distinctionem, et alibi quam hic dicit loci comparationem : distinctio autem locorum ponit distinctionem locatorum, cum in nullo genere duo loca simpliciter simul et semel sint unius numero rei : talis autem distinctio non cadit in Deum : ergo videtur, quod tales non sint concedende.
Solutio. Dico sine prajudicio, quia cum dicitur Deus inesse in loco, et locatum in loco, sumitur equivoce habitudo hujus prepositionis im: quod sic probatur. Alia est comparatio spiritualium ad corporalia secundum inesse, et alia corporalium ad corporalia. Si enim dico, vinum est in lagena, est comparatio coproralis ad corporale per inesse : et ideo cum in talibus propriissime dicantur inesse quae insunt ut locatum in loco, intelligitur ibi habitudo loci ad locatum : et ponitur continentia quam importat prepositio circa illud cui inest aliquid : et contineri et terminari ponitur circa id quod inest. Cum autem fit comparatio spiritualium ad corporalia, fit totum contrarium : ut cum dicitur, ani-~ ma est in corpore : ponitur enim tune continentia quam notat prepositio circa id quod inest, et contineri et terminari ponitur circa id cui dicitur inesse. Simi- liter ergo-cum Deus dicitur esse ubique vel in omni loco (quia modo non facio vim inter illa duo, quia supra est ostensa differentia) fit hic comparatio spiritualis ad corporale : ergo spirituale erit continens, et tamen inesse dicetur : et corporale erit contentum, et tamen dicetur quod illi aliquid insit. Si autem tu queris, quae sit ratio, quod continens dicatur inesse, et contentum dicatur cui inest aliud ? Dico, quod omne continens in esse est intrinsecum, quia non continent in esse exteriora rei nisi per intrinseca continentia in esse : et ideo cum spirituale contineat in esse, necesse est quod ipsum intus esse signilicetur. Sic ergo dicimus Deum esse ubique, et in omni loco, per hoc quod dat esse loco et virtutem contentivam : et ideo Boetius et Anselmus qui sic exponunt, quod est ubique, quia adest omni loco, non dicunt totum, sed partem praedicationis istius, Deus est ubique.
Secunpum hoc ergo responderi potest ad prima objecta : quia possumus dicere, quod propriissime et magis quam proprie hoc modo dicitur Deus esse in omni loco, et etiam translative : quia in hoc convenit cum locato quod inest, quia replet locum hujusmodi vi contentiva et natura loci: sed non sicut locatum, quia tunc non esset translatio, sed proprietas.
Ad aliud dicendum, quod materia non sic adest loco : quia non habet esse distinctum in loco : sed prima terminatio est per formam, et per illam refertur ad_ locum : quia dicit Philosophus, quod idem est motus ad formam, et ad locum.
Ad aliud dicendum, quod locus ut immobilis ad quem et a quo fit motus, queritur propter motum : sed locus ut ambiens et diffiniens tantum, non queeritur propter motum : quia dicit Philosophus, quod etiam mathematicis dan-— dus est locus, quae tamen abstracta sunt a motu et a materia: et ideo illa ratio non cogit.
Ad aliud dicendum, quod cuicumque repugnat natura alicujus, secundum quod natura sua repugnat ei, secundum eumdem modum universitas illius nature repugnat ipsi. Esse autem in loco secundum inherentiam ubi, quod significatur cum dicitur esse in loco, repugnat Deo, quia non circumscribitur loco : sed esse in loco causaliter convenit Deo, et hoc modo convenit etiam Deo esse ubique.
Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet, quod Deus sit in utroque loco modo predicto: quia ex hoc non sequitur, quod ipse mutetur, ut per ante dicta patet.
Ad id quod ulterius queritur, meo judicio dici potest, quod minus proprie sunt iste locutiones, ut probat objectio : sed quia hoc in JLzttera infra habetur, quod totus est alibi, et Anselmus hoc dicit, oportet istas locutiones recipi : sed tune quod ignobile est, separandum est, ut distinctio, et discretio significata in Deum non referantur. Illa autem impropriissima est, Deus est alibi quam hic, quia in tali comparatione, adverbium consuevit notare relationem inter affirmationem rei in alio loco, et negationem in isto loco: unde de absente dicimus, quod est alibi et non hic, nisi adderetur conjunctio copulans sic, Deus est alibi etiam quam hic : tune enim gratia copulationis quae vult notare copulationem inter similia, notaretur esse in utroque loco, et neutro deesse.
On this page